Page images
PDF
EPUB

Teutonum 1271.

A. 1271. elargitus fuit (a).
holpitum, quos vno iam vocabulo Saxones
compellamus, fiue induftriam, fiue opes fa-
tis, fuperque commendant elegantia oppida,
atque ciuitates, quibus Hungariam, Tranffil
uaniamque exornarunt. Quodfi quis tantam
gentium exterarum variis aetatibus in Hun-
gariam commigrantium multitudinem expen-
derit, facile de folitudine, qua regnum hoc
olim fqualere debuit, arbitrabitur, atque
vna felicitatem Hungarorum demirabitur,
qui etfi minore fuere numero, tam copiofas
nihilominus lingua, moribusque a fe diuer-
fas gentes in officio continere, ac in fubiu-
gata femel regione dominatum fuum tueri

nouerant.

S. XII.

Regna, quae olim Hungariae acceffere.

Iuuat nunc regna, et prouincias, variis temporibus S. coronae affertas, recenfere. Tranf filuania, inde ab vltimo Hungarorum Arpadianorum aduentu, pars femper fuit regni Hungarici, neque alio vnquam, ac partium Hungariae Tranfiluanarum nomine veniebat:

(a) Diploma hoc vide apud Cl. Carolum Wagner in Analectis Scepufii facri, et profan, part. I. pag. 189. Porro de Saxonum Scepufienfium ortu, et progreffu multa reperies apud eumdem, ibi. dem part. I. §. IV. V. et fequ.

eo itaque iure ditionem hanc Tubuto duci concefferat Arpadus, quo reliquas Hungariae partes inter duces ceteros diuiferat. Primus omnium Gyula iunior exculfo legitimi principis iugo, feparatum illic fibi, fuccefforibusque fuis regnum ftabilire conatus fuit, atque idcirco non tam religionis Chriftianae, quam diuo Stephano regi cordi effe nouerat, propagationi; quam fupremae maieftatis iuribus, quae is ibidem pro poteftate exercere voluit, acriter, et pertinaciter obftitit (a): vt adeo piiffimus rex refractarium hominem iure omni armis appetierit, quibus fractum, ac in poteftatem fuam redactum, auitis bonis exuit, ac in Hungariam vniuerfa cum familia transtulit (b): quo tempore anno vi1002. delicet 1002. Tranffiluania non tam facrae coronae Hungariae adiuncta, quam ad priftinum obfequium reuocata dici debet. Croatiam partim armorum oftentatione; partim inita poftea cum regni ordinibus pactione 1091. A. 1091. obtinuit S. Ladislaus rex. Dalma1102. tia vltro fe fe Colomanno regi A. 1102. obnoxiam fecit. Rama, fiue Rafcia, quae etiam

(a) Non obfcure id innuit anonymus Belae regis notarius cap. XXIV. Nam terram vltrafiluanam pofteritas Tuhutum - diutius habuiffent, fi minor Gyula cum duobus filiis fuis Biuia, Buena Chriftiani effe voluiffent, et femper contrarie fancto regi non feciffent. Similia repetuntur cap. XXVII.

(b) Chronicon Turotzii part, II, cap. XXIX,

et

etiam Boffnia dici confueuit (a), fpontanea primum Beli, qui eius prouinciae heres fuit, deditione; tum vero gefto aduerfus aemulos bello fub Bela II. caeco rege A. 1135. in Hungarorum venit poteftatem. Ser- 1135. uia cuius metropolim Taurunum, fiue Belgradum, iam A. 1073. Geifa dux expugna- 1073. uerat, nonnifi per Emericum regem A. 1202. 1202. penitus edomita, fubactaque fuit. Rulfos Hungaris conterminos, iam olim S. Ladislao regi fidelitatis iuramentum nuncupaffe, chronica noftra teftantur (b), ea nihilominus Ruffiae regna, quae Galliciam, et Lodomeriam appellamus, A. 1213. in Andreae II. 1213. Hierofolymitani fidem pleno iure concefferunt: quo tempore fecundo genitus eius filius Colomannus communi gentis confenfione, et applaufu rex falutatus, in vrbe Halitz per Ioannem Strigonienfem archiepifcopum coronatus fuit. Cumania, quae hodiernae Moldauiae, et Walachiae refpondet, tum primum et iuribus, et titulis regum noftrorum acceffit, cum A. 1239. refiduus 1239. Cumanorum populus deferta ea regione in Hungariam immigrauit. Qui Cumanis ibi

fuccefferant Walachi non alium terrae fuae principem, quam Hungariae regem agnoue runt, eidemque in fignum fubiectionis fuae tributa pendebant (c). Bulgariae regnum,

[blocks in formation]

principe illius vrbe Tarnouia capta, Grae1182. corum imperio A. 1182. eripuerat Bela III. verum non multo poft amiffum, victricibus 1270. iterum armis circa A. 1270. fibi fubiugauit Stephanus V. a multiplicibus victoriis ibidem relatis Bulgarici cognomentum adeptus. Styriae ducatu non modo Gertrudis Auftriacae, heredis legitimae, ceffione, verum etiam 1253. pace cum Ottocaro Bohemiae rege A. 1253. inita, potitus fuit Bela IV. filiumque fuum Stephanum V. eidem ducem praefecit. Au1484. ftriam cum vrbe Vienna A. 1484. belli iure cepit Mathias Coruinus, eamdemque ad obitum vfque in poteftate habuit. Idem rex Morauiam, Silefiam, et Lufatiam et armorum vi, et communi prouincialium ordinum 1479. confenfione A. 1479. fibi afferuit: a cuius morte in id imprimis incubuere Hungari, vt tria haec regna facrae coronae Hungaricae iuribus in perpetuum vnirentur. Itaque poftquam Pladislaum II. Bohemiae regem 1490. ad vacans Hungariae folium anno 1490. libera electione euocarunt, in ipfo regni aditu, fide regia cauere debuit, fe regna haec, vt ad S. coronam Hungariae fpectantia femper habiturum, neque vnquam ab eadem alienaturum (a). Haec funt omnia illa regna,. quibus olim reges Hungariae dominati funt, quorum titulis, et infignibus, etiam poft

(a) Vide conditiones fufcepti ab Vladislao II. re. giminis Farkashidae pridie ca'endas Augufh A. 1490. fignatas in codice iuris patrii.

quam iniuria temporum a nobis auulfa funt, numquam vti defierunt, vt fic antiqua fua iura aduerfus praefcriptionem fuftentent (a). Quin etiam ad eadem haec regna, quoad per vires licuerit, recuperanda, fe induftriam omnem adhibituros, ipfo folemnis inaugurationis die, folemni ritu polliceri folent. Ceterum, fi Ludouicum M. regem demas, nullus vnquam regum Hungariae ditiones has vno, eodemque tempore fimul poffedit: facilius nempe eft, noua regna parere, quam parta tueri,

§. XIII.

Vetus regnum Hungaricum gubernandi ratio. Etfi hodierna regiminis Hungarici forma et plurium feculorum vfu, et nouis idemtidem legibus, temporique accomodatis inftitutis perpolita, aliquantum difcedat a veteri; non erit tamen iniucundum antiqui moris curiofis intelligere, quibus olim legibus vixerint maiores noftri: quibus mediis rectus domi ordo,

(u) De regnis, quae ad ius S. coronae pertinent, egimus in Specimine heraldicae Hungariae edito Viennae A. 1766. Item in differtatione de titu lis, et infignibus Mariae Therefiae, quan adiecimus ad calcem fpeciminis progonologico genealogici aug. domus Habsburgo - Lotharingicae edit. ibidem A. 1774. Denique in eadem differtatione multis aucta, et locuple ata, ibidemque e. a. edita fub titulo: Abhandlung von Tireln, und Wappen, wel. che M. Therefia als apoftolifche Königinn von Hungarn führer: quo lectorem relegamus.

« PreviousContinue »