Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

partiumque fingularum nexus procuratus: quibus machinis cum priuata fingulorum fecuritas, tum vero communis totius reipubli cae felicitas promota fit. Quae denique vires in promptu olim fuerint non folum ad vim externam a finibus remouendam verum etiam ad bellum, cum opus erat, non fine optimi fucceffus fpe inferendum : nos omnia, quae huc facere videbuntur, inftituta breuitate perfequemur. Agemus porro de vetere Hungariam gubernandi ratione: de re oeconomica, de iudiciis, de re literaria, atque militari, quibus coronidis loco turbarum, quae Hungariam aliquando diuexarunt, fontes fubnectemus. Vfui haec erunt lectoribus, vt vbi res a regibus geftas poftea le-. gerint, ad fingula haec capita diligenter aduertant animum. A politica gubernatione ordiamur. Diuus Stephanus, primique poft eum reges, eo potiffimum curam, follicitu dinemque fuam intenderunt, vt gentem recens ad Chriftum conuerfam, gentilisque morum licentiae nondum oblitam, fuaui Euangelicae legis iugo fenfim fubderent: quem in finem diuina praecepta, legesque ecclefiafticas, non fine grauium poenarum fanctione, decretis fuis inferuere, vt SS. Stephani, et Ladislai, nec non Colomanni regum decreta examinanti patet. Sapienter fcilicet, ac prouide exiftimabant illi, tum demum probos fideles, fibique obfequentes fore, fubditos populos, poftquam Deum timere, eius mandatis obtemperare, hacque ratione non temporariam modo; verum etiam

aeternum duraturam felicitatem fuam ex animo confectari didicerint: fieri enim nequit, vt qui diuinis iuffis vere obedientes funt, principum fuorum autoritatem afpernentur. Porro epifcopis, et, qui tum eorum vices obibant, archidiaconis peculiariter commif fum voluere reges noftri, vt legum diuinarum, ac ecclefiafticarum obferuantiam apud creditos fuae iurisdictioni populos procurent, quorum autoritas, ne a quoquam impune poffet contemni, ciuiles regni magiftratus omnes eisdem, ad refractarios coercendos, affiftere iubebantur (a). Ceterum exterior, qua tota monarchia dirigebatur, gubernatio his fere inftitutis definiebatur. Regno Hungariae in comitatus diuifo, par ochiani, fiue fupremi comites rem ibidem politicam, oeconomicam, iudiciariam, et militarem vicaria fummi principis poteftate adminiftrabant, quod munus non minus arduum, quam honorificum, vt eo exactius obire poffent, finguli fuis in comitatibus ftabile domicilium figere iubebantur. Ne porro pluribus officiis, curisque diftracti minore ftudio res comitatus fidei fuae crediti curarent, lege publica veticum fuit, demptis IV. regni baronibus, cuiquam duas dignitates, aut duorum comitatuum adminiftrationem conferre (b). Quod

(a) S. Stephani decret. lib. II. cap. II. et XIL (b) Eruuntur haec ex bullae aureae art. XXX. Praça ter hos quatuor iobbagiones fcilicet palatinum, banum, comites curiales regis, et reginae, dignitates nullus teneat. Item Vladislai II. decret,

igitur parochiani comites magiftratu fuo diligenter, atque fideliter funt defuncti, quemadmodum fingulos comitatus, ita totum vná monarchiae Hungaricae corpus optime conftitutum effe oportuit: vt adeo machina, quae rempublicam Hungaricam moderabatur, in folis pene comitibus parocbianis fita fuerit. Dignitati huic redditus non contemnendi adiuncti erant, tertia quippe tributorum in comitatu colligi folitorum pars eidem cedebat (a). Praeter comites parochianos, bani infuper limitaneis prouinciis; Tranffiluanis autem Wayuodae praeficiebantur, ampliffima inftructi autoritate. Ne autem fiue hi, fiue illi, aur ipfa officii diuturnitate fegniores fierent, aut poteftate fibi conceffa in reipublicae detrimentum aliquando abuti poffent, prifci reges noftri fingulas Hungariae partes crebrius inuifere in more habebant (b): quo tempore cuncta diligenter perferutati, non nobilium folum, verum infimae etiam plebis querimonias audiebant, ac, fi quae vitia in adminiftrationem irrepfiffe cog.

III. art. XLIV. Vnusquisque comitatus fuum proprium comitem de comitatu eodem, aliquem ex potioribus habeat. Item ibiden art. LVII. in ipfo comitatu perfonalem refidentiam agenti honor huiufcemodi per regiam maieftatem detur et conferatur. (a) S. Stephani decret. lib. II. cap. XX. Colomanni decret. lib. II. cap. LXXVIII. Bullae aureae art. XXIX.

[ocr errors]

(b) Colomanni decret. lib. I.cap. XXVI, et XXXVII.

nouerant, extemplo corrigebant. Tem. pore fat longo mos quidam non vfque adeo probandus obtinuit, vt quifque poftu laca fua coram rege voce depromeret, ac hic viciffim quafi ex ftapede refponfa fua pariter voce redderet: verum confuetudinem hanc inofficiofam, multifque fraudibus, ac deceptionibus obnoxiam fapienter fuftulit Bela III. inftitutis ad aulae Bizantinae morem precum miniftris, qui fubditorum petitiones in fcriptum relatas regi exhiberent, atque ab eodem poft maturam deliberationem fcripto pariter refponfa acciperent, querulantibus confignanda (a). Regem, Hunga riam peragrantem, cancellarii figillo inftructi, atque notarii, feu fcribae regii fequi folebant: aderant praeterea in eiusdem comitatu nonnulli antiftites, et regni primores, non folum honoris; verum etiam confilii fuggerendi caufa multa profecto negotia his in itineribus confecta funt, vt diplomata regia tot diuerfis olim locis data teftantur. Literis porro regiis, atque priuilegiis non omnium, vt pofterius mos inualuit, antiftitum, regnique baronum nomina adfcribi folebant; fed eorum tantummodo, qui tum praefentes, ac regiae gratiae quafi teftes aderant (b): id quod maximam parit hodie difficul,

(a) Chronicon Turotzii cap. LXIX, (b) luuat rem exemplis illuftrare: Colomanni regis diploma A. 1111 Arbenfi in Dalmatia ecclefiae datuin ita concludit, per manus venerab. Laurentii Strigon, archiepifcopi ex conceffione Colq

tatem illis, qui in vetuftioris aeui epifcoporum, et baronum ferie, ex diplomatum claufulis texenda, defüdant. Cum domi fuae, videlicet Albae regiae, aut Budae reges noftri degebant, cunctis de rebus, atque negotiis, quin etiam de vulgi rumoribus, qui e vicinis interdum prouinciis in Hungariam adferebantur, per limitum praefectos, perque parochianos comites, quam creberrime, et celerrime edoceri folebant. Hunc in finem fin

manni regis, in praefentia fuorum epifcoporum ac comitum, quorum nomina haec funt: Marcelli Vacienfis epifcopi et cet. comituin vero Ioannis palatini comitis et cet. apud Lucium Lib. III. cap. IV. Item Belae II. facro monti Pannoniae A. 1137 datumn cum hac claufula: impreffionen vero regalis imaginis per Ioannem notarium feci apponi, affignatis teftibus veritatis, quorum haec funt nomina: Felicianus archiep. Petrus Befprimien. ep. Paulus Laurin. ep Fauzal palat. comes, Georgius comes, Vernold comes, et alii quamplures miniftri noftri. In vindiciis diplomatis S. Stephani cl. Patris Chryfoftomi Nouak O. S. B. pag. 109. Denique eiusdem Belae II. ecclefiae Domöfienfi A. 1138 datum, quod fic definit: ex ore Belae regis, et Helenae reginae, et omnium epifcoporum. Scilicet: Feliciani archiepifcopi Strigon. Pauli ep. Iaurin. Petri ep. Vefprim. Marcharii ep. Quinque-ecclef. Marcellini ep. Vaeiens Beskei ep. Chanad. Valterii ep. Varad, Kathapani praepof. Alben. et omnium comitum, quos tune adeffe contigit. Scilicet Fuzol praefecti arcis, id eft palatii comitis Biharienfis. Matthaei comitis nouae ciuitatis Viuár. Martini comitis Szalad, et aliorum plurimorum nobilium, Apud cl. Schmitt in epifcopis Agrien. Tom, I. pag. 64.

« PreviousContinue »