Page images
PDF
EPUB

ratis illis groffis latis Pragenfibus (a). Neque arbitrarie haec a nobis afferi quis exiftimet: conftat quippe, Ludouici Magni aetate, idmodi probitatis, ac ponderis cufos fuiffe groffos, vt eorum quinquaginta marcam vnam argenti, octo penfarum, feu vnciarum exaequauerint (b), qui valor profecto nonnifi maioris moduli, feu latis groffis conuenire poteft. lidem hi groffi maiores, poftquam Ludouico II. imperante B. V. Mariae effigie infigniri coeperunt, nouam marianorum, Hungaris márius, appellationem funt adepti (c). Ex quibus omnibus copiofe huc adductis, perfpicuum fit, nomine lucri cameraé a feffionibus fingulis, nonnifi tres groffos maiores, fiue marianos folui confueuiffe. Sed neque hoc tributi genus perpetuum fuit. Cum enim labente aeuo, quamplurimi feu priuata autoritate, feu regum gratia, aut conniuentia," fubditos fuos a foluendo lucro camerae exe

1330. a Bazarado Walachiae Wayuoda acceperunt, meminit Walachos magni pretii fpolia obtinuiffe, ac nominatim multa marsupia latorum grofforum et florenorum. Nos ipfi aliquot Caroli I. latos groffos fpectauimus pluribus in cimeliis. (a) Eruditam differtationem cl. viri Gelafii Dobner e fcholis piis, de latis groffis Pragenfibus vide in Annal. reg. Hung. part. II. ad A. 1412.

(b) Teftem huius habemus Nicolaum de Monofzlo, Strigonienfem Archi- epifcopum in literis A. 1353. datis, quas vide in conciliis cl. Péterfii Tomo I. pag. 171.

(c) Vide cl. Cornides in opere, quo genealogiam primorum regum illuftrat. pag. 85.

miffent, vt vix quidquam vtilitatis inde pro1467. ueniret, Mathias Coruinus habitis A. 1467. Budae comitiis, nomen ipfum lucri camerae fuftulit, atque illius loco tributum fifci regalis inftituit, vi cuius in omnibus omnino non minus regiis, quam priuatorum ecclefiafticorum, et fecularium bonis, a fingulis quinque portis, florenus vnus femel in anno exigeretur (a). Sed, et hoc tributum, vt bellorum ferebat neceffitas, a Mathia ipfo rege non vna vice variatum fuit, vt ex eius decretis intelligitur (b). Rege hoc demortuo, poftquam fub Vladislao II, et Ludouico II. regibus, fummi imperantis autoritas collapfa fuit, nulla iam tributa erant perpetua; fed fere ab ordinum regni pendebant arbitrio: quapropter etiam in Auftriacorum principum periodo, tantum tributi a portis colligendi fubfidium, idque pro vno, duobus, aut tribus folummodo annis, in generalibus regni comitiis decerni folebat, quantum ad praefentes neceffitates fuffecturum exiftimabatur (c). Superatis demum ciuilibus bellis omnibus, noua, ftabilisque contributio fub

(a) Literas Mathiae Coruini ad Pofonienfen comitatum datas, quibus innouationis huius caufas com plexus eft, edidit el. Pray in differtatione de prioratu Auranae pag. 52.

(b) Conftitutionum A. 1474. art. I. et IX. decret. Mathiae IV. 1478. art. I. II. et IV.

(c) Paffim id legere eft in comitiorum conftitutioni« bus, ac nominatim in Ferdinandi I. decret. XIX, A. 1559. art. XI. et XV.

Carolo VI. rege in Hungariam introducta eft, ex qua ftatarius miles ftipendia acciperet. V. fons reddituum regiorum fuere liberae, regiaeque ciuitates, quas vt peculium fuum reges numero, et opibus augere, atque tueri pergebant. VI. auri, argenti, ac cuiusuis metalli fodinae, fiue quas reges ipfi coli faciebant, fiue quas priuatis concedebant; vnde cenfus, quem Vrbaram dicimus, regi pendebatur (a). VII. falis fodinae cum in Hungaria, tum in Tranffiluania, fingulare authoris naturae beneficium, nullo vnquam tempore exhauriendum. VIII. tricefimae in limitibus regni a quaeftoribus, mercibufue inde a regni Hungarici initiis exigi folitae. IX. in maritimis Dalmatiae ciuitatibus vectigalis illius, quod naues exterae foluere tenebantur duae tertiae regis erant; vna comitis (b). X. nonnulli ad facram Hungariae coronam olim fpectantes populi, nominatim autem Moldaui et Walachi regibus noftris annua tributa muneraque mittere confueuerunt (c). Atque hi fere funt fontes

[ocr errors]

(a) Stephani V. literae A. 1271. datae in Anale. ctis Scepufii facri, et profani. Part. I. pag. 191. Ludouici I. decreti A. 1351. art. XIII. in cod, iuris Pat.

(b) Colomannus in priuilegio Tragurinis. A. 1108. dato diferte habet: Introitus portus ciuitatis de extraneis duas partes rex habeat, tertiam vero comes ciuitatis, decimain autem epifcopus. Apud Lucium lib. III. cap. IV. (c) Chronicon Turotzii parte II. Part. III. cap. III. & XLIX,

cap. XCVII. et

illi, ex quibus et aulae regiae dignitati, et aerario publico abunde olim profpici potuit; fimodo prouentus regii rite, fideliterque adminiftrati funt; hi quidem pluribus ex caufis fufficere olim poterant : exiguo quippe impendio ftabat militia Hungarica; cum hodie Europae principes vniuerfos prope thefauros in militem profundere coguntur: maximis praeterea in regno dignitatibus mediocria affixa fuere ftipendia, quod ad eas viri non minus opibus ampliffimis, quam nobilitate confpicui admoueri confueuerint. Quapropter fi reges aliqui, vt Andreas II. Vladislaus II. et Ludouicus II, conftanter cum aerarii fui anguftiis colluctati funt, id non prouentuum exilitati, fed peffimae eorumdem adminiftrationi, atque etiam inconfultae regum ipforum in donando liberalitati attribuendum eft. Certe, vt alios praeteream, Ludouicus M, etfi grauiffima, diuturnaque bella in remotiffimis ab Hungaria ditionibus gefferit; etfi immenfam vim aeris in itinera impenderit; etfi Carolo IV. imperatori, et Cafimiro Poloniae regi ad auita iura fua in quasdam Silefiae, Poloniaeque partes conftabilienda, magnam pecuniae fummam numerauerit, ac denique munificentia in domefticos, et exteros, aulae item fplendore nulli fecundus fuerit; nunquam tamen legitur, aut aeris penuria laboraffe, aut domeftica tributa auxiffe. Nequid tamen diffimulemus, liceat nobis aliquantum conqueri, fat diu a regibus, et maioribus noftris ignoratam fuiffe artem lucra et diuitias ex

alienis prouinciis in patriam deriuandi. Quot praeter Hungariam populis, regnis, que imperarunt, quin locupletiores euafe, rint. Quamdiu Dalmatiae vrbium, et por, tuum fuere domini; quin tamen eas diuitias, ad quas fubinde Veneti peruenerunt, colligere nouerint. Exiguus fane olim commer, cii cum vicinis populis vfus fuit, ac fere exiguo pecorum, pecudumque definiebatur quaeftu. Vberrimi foli patrii naturae totum relictum, nihilque ad augendos domefticos fructus induftriae impenfum fuit: vt adeo id fere omne, quod fuapte procreatum erat, domi abfumeretur. Ex aduerfo, cum pauci admodum effent artifices, artesque neglectae fqualerent, ad res vfui vitae humanae ne ceffarias ab exteris comparandas, non contemnenda pecuniae vis e regno annis fingu, lis efferri debuit. Primus omnium Colomannus fapienter peruidit, quantae vtilitatis effet Dalmatiae acceffio, atque idcirco omnes ingenii vires eo contulit, vt regnum hoc S. coronae iuribus adiungeret. Longo poft tempore Colomannum fecutus Ludouicus M. non ante a bello deftitit, quam poftquam vniuerfam Dalmatiam Hungariae poftliminio reftitutam vidit, vnde ampliffima etiam lu cra collegit. Verum ab eius morte,

eae

fuerunt rerum viciffitudines, vt opulentum hoc regnum, regibus noftris diffimulantibus, pedetentim ab Hungariae finibus fit auulfum, Mathias Coruinus in id potiffimum incubuit, vt exterarum mercium neceffitatem diminue. ret: quapropter Bonfinio tefte varias

[ocr errors]
« PreviousContinue »