Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

illi, ex quibus et aulae regiae dignitati , et aerario publico abunde olim profpici potuit; simodo prouentus regii rite , fideliterque administrati sunt; hi quidem pluribus ex causis sufficere olim poterant : exiguo quippe impendio ftabat militia Hungarica ; cum hodie Europae principes vniuersos prope thefauros in militem profundere coguntur : maximis praeterea in regno dignitatibus mediocria affixa fuere ftipendia , quod ad eas viri non minus opibus amplissimis , quam nobilitate conspicui admoueri consueuerint. Quapropter fi reges aliqui, vt Andreas Il. Vladislaus II. et Ludouicus II, constanter cum aerarii fui anguftiis colluctati funt , id non prouentuum exilitati , sed pellimae eorumdem adminiftrationi , atque etiam inconsultae regum ipforum in donando liberalitati attribuendum eft. Certe, vt alios praeteream, Ludouicus M, etsi grauiffima , diuturnaque bella in remotissimis ab Hungaria ditionibus gellerit; etsi immensam vim aeris in itinera impenderit; etfi Carolo IV. imperatori, et Casimiro Poloniae regi ad auita iura sua in quasdam Silesiae, Poloniaeque partes conftabilienda

magnam pecuniae fummam nu. merauerit, ac denique munificentia in domesticos, et exteros, aulae itein fplendore nulli fecundus fuerit; nunquam tamen legitur, aut aeris penuria laboralle, aut do. mestica tributa auxiile. Nequid tamen disimulemus, liceat nobis aliquantum conqueri, fat diu a regibus, et maioribus noftris ignoratam fuille artem lucra , et diuitias ex

[ocr errors]

alienis prouinciis in patriam deriuandi. Quot praeter Hungariam populis , regnis, que imperarunt , quin locupletiores euale, rint. Quamdiu Dalmatiae vrbium , et por, tuum fuere domini; quin tamen eas diuitias, ad quas subinde Veneti peruenerunt ,

colli. gere nouerint. Exiguus fane olim commer, cii cum vicinis populis vsus fuit , ac fere exiguo pecorum, pecudumque definiebatur quaestu. Vberrimi foli patrii naturae totum relictum , nihilque ad augendos domesticos fructus industriae impensum fuit: vt adeo id fere omne, quod luapte procreatum erat, domi abfumeretur. Ex aduerso , cum pauci admodum eflent artifices, artesque neglectae squalerent , ad res vfui vitae humanae neceflarias ab exteris comparandas, non contemnenda pecuniae vis e regno annis fingu, lis efferri debuit. Primus omnium Colomannus fapienter peruidit , quantae vtilitatis efset Dalmatiae accellio, atque idcirco omnes ingenii vires eo contulit , vt regnum hoc S. coronae iuribus adiungeret. Longo post tempore Colomannun secutus Ludouicus M, non ante a bello deftitit , quain poftquam vniuersam Dalmatiam Hungariae poftliminio reftitutam vidit , ynde amplissima eriam lucra collegit. Verum ab eius morte , fuerunt rerum viciflitudines, vt opulentum hoc regnum, regibus nostris diffimulantibus, pedetentim ab Hungariae finibus sit avullum, Mathias Coruinus in id potiflimum incubuit, vt exterarum mercium neceflitatem diminue, ret : quapropter Bonfinio tefte , varias

eae

quibus olim carebat, artes , eximiosque

artifices ex Italia magno sumtu euocauit; „ quare pictores , ftatuarii, plastici, caela

tores , et lignarii , argentariique fabri

item lapidicidae , operarii , et architecti „ ex Italia conducti , insanaque his impensa

salaria - - quin et olitores, cultores horto„ rum , agriculturaeque magiftri ex Italia

, educti, qui caseos etiam Latino, Siculo, » Gallicoque more conficerent, euocati (a),,,

S. XV.

Vetus iudiciorunt ratia.

Iuftitiae,

, qua cuique ius fuum tribuitur, quaue ciuium quisque rerum fuarum securus viuit, adminiftrandae ratio , faepius apud nos olim variata fuit. Principio id moris erat, vt rex ipse regnum obiret : quare, vbi primum comitatum fubiit, gemini iudices nobilium, caufas ad eum referebant , latamque tum ab eo fententiam executioni dabant (6). Domi pariter lites ad se delatas decretorio iudicio definiebat (c). Alter poft regem nobilium omnium iudex fuit comes palatinus (d). V duarnicorum, fiue eorum, qui ab

(a) Antonii Bonfinii rer. Hung. decadis IV. lib. VII. (b) Colomanni decret. lib. I. cap. XXXVII. (c) S. Ladislai decret. lib. I. cap. XLI. et XLII. (d) Eiusdem decret. lib. III. cap. III. Colomanni

decret. lib. I. cap. XXXVII. Bullae aureae art. I. et VIII.

aulae regiae obsequiis erant, caufas dirime, bant comites curiales regis, et reginae , fiue iudices curiae (a). Ceterum quemadmodum in ciuitatibus ad villicas , feu praetores , ac iudices (b); ita in comitatibus quoque lites omnes ad nobilium iudices deferri oportuit , a quibus ad parocbiani comitis tribunal appellatum fuit (c). At quoniam lapsu temporis, regis ministri, barones , potioresque regni comitis parocbiani autoritatem afpernari coeperant, Colomannus rex quauis in dioecefi Synodos, mensibus Maio , et Octobri habendas instituit, quibus episcopus, tum dioecesis illius parochiani comites omnes, ac denique delecti ex nobilibus iudices aliquot asli. sterent , ac omnium omnino , tam fummi, quam infimi; facri item, ac profani ordinis hominum lites cognoscerent (d), qui femel, iterum, ac tertio Synodi huius sententia damnatus fuir, a profequenda deinceps lite abstinere debuit (e). Verum neque fupremi huius tribunalis autoritate coerceri potuit non

(a) Bullae aureae cap. IX. (6) Belae IV. priuilegium A. 1269. Kelmarkienfi.

bus darum , quod vide in Analectis Scepusii part. I.

pag. 48. (c) De parochiani comitis autoritate, vide S. Ste

phani decret. lib. II. cap. XLIII. S. Ladislai decret. lib. II. cap. XLII. lib. III. cap. XVI. Bullae

aureae art. V. (d) Colomanni decret. lib. I. cap. II. VII. vsque

XIII. XXIII. et XXIV.
(e) Eiusdem decret. lib. I. cap. XIV.

nullorum audacia. Non enim deerant , qui eos , qui cauta ceciderant , aduersus legiti

mi iudicii sententiam, armis etiam tueren5222. tur (a). Itaque A. 1222. fub Andrea II. re

ge

folempi decreto fancitum fuit, vt rex iple annis fingulis ad celebranda S. Stepbani regis folemnia Albam Regiam veniret , iis. demque terminatis

pro tribunali sedens causis omnibus ad se vltimo deuolutis finem imponeret (6). Quamquam vt aliis, ita facrosancto huic iudicio pariter non semper optatus respondit successus : accidit enim interdum, vt illi, qui opibus et clientelis reges ipfos exaequabant , nullius omnino iudi. cis fententia mouerentur , ad bona

ad bona inique detenta legitimis dominis restituenda. Quapropter parochiani primo comites cum comitatus fùi gentibus aduersus hos insurgere; quodfi horum vires non fufficerent , ipsi adeo generales regni capitanei iusto cum exerciţu illos adoriri, ac debellare , ficque tribunalium fententias armata manu executioni dare iubebantur (©). Synodis Colomanni regis longo poft tempore octaualia iudicia fuccellere, ex vtriusque ordinis viris conflata, quae poft nonnullorum festorum dierum octauas, puta SS. Martini, Georgii, Ia

(a) Bullae aureae art. XXVIII.
(6) Bullae aureae Andreae II. art. I.
(c) Mathiae Coruini decret. VI. art. LXVII. Vla-

dislai II. decret. VI, art. I. et LXXV. Ludouici
IL. decrct, Batsiensis A. 1518. art. IV. et VI.

« PreviousContinue »