Page images
PDF
EPUB

Chriftiana (a). Quod confilium, fane quam deteftandum, vt vno quafi impetu effectum daret, quotquot reperiri poterant, epifcopos, quos inter Gerardus Tsanadienfis fuit, canonicos item, presbyteros, clericos, monachos, ac innumerabilem denique laicorum Chriftianorum multitudinem barbarum in modum neci dedit: quo tempore profefforibus. non minus, quam difcipulis profligatis, fcholas pene omnes fublatas fuiffe dubitari nequit. Atque hinc tanta breui enata fuit idoneorum ecclefiafticorum in Hungaria penuria, vt aut rudes, atque idiotas domi conquirere (b), aut aduenas, et vagabundos absque delectu fufcipere (c), aut, cum hi deerant, viros coniugio iam illigatos, fi tamen Latinae linguae periti erant, ad facros ordines promouere, ac parochiis praeficere neceffe fuerit (d); ne populus Chriftianus, qualibuscumque demum, paftoribus diu carere cogeretur. Quin, quod amplius mirandum, non pauci coniugati ad canonicorum collegia affumti (e), atque etiam epifcopali dignita

(a) Chronicon M. Turotzii cap. XXXIX. XL. et

XLII.

(b) Vide fynodum a Laurentio archiepifcopo Strigon. A. 1112 celebratam cap. VI. apud Péterfi concil. Hung. Tom. I. pag. 57.

(c) S. Ladislai decret. Lib. I. cap. XVII. Colomanni decret, Lib. I. cap. III. citatae fynodi cap. XVIII. et XIX.

(d) S. Ladislai decret. lib. I. cap III. Colomanni decret. lib. II. cap. IX. et X. cit. fynodi cap. XXXI. (e) Cit. fynodi cap. XXVIII.

te exornati ad ecclefiarum regimen fuere admoti (a). Huic profecto epochae fuam debent originem vfitata aliquamdiu ea aetate apud nos facerdotum connubia. Rex Colomannus, qui a libros voluendi affiduitate, könyves Kálmán, fiue librifer, aut librorum amans Colomannus audiit, quemque conftat, et infigni religionis ftudio, et facris non minus, quam profanis fcientiis fuiffe confpicuum, quemadmodum toto pectore ad excolendum clerum Hungaricum incubuit. (b); ita etiam iacentes diu literas erexiffe cenfendus eft. In vtroque hoc fane quam vtili opere, quam praeclarum in Laurentio Strigonienfi archiepifcopo adiutorem nactus fuerit, ex fynodi per eum A. 1112 celebratae decretis 1112. fatis abunde licet colligere (c). Ex eo igitur tempore iterum literae coli coepere; neque tamen vnquam ad optatum florem poterant peruenire. Rudis ille, et fcaber Latinus ftilus, qui feculo XII. et XIII. in Hungaria paffim obtinebat, argumento eft, neque alias difciplinas apud nos ita vt oportet cultas fuiffe. Certe fi quis anonymi Belae III. regis notarii, aut Simonis Kezae clerici

(a) Ibidem cap. XI. et XXXIII.

(b) Patet id ex Colomanni decretorum libris tribus ; nomination lib. 1. cap. III. et LXVII. lib II cap. IX. X. et XII.

() Vide fynodi Strigonienfis decretum fpeciatim cap. V. quo praecipitur, vt canonici, et capellani literatorie, feu Latine loquantur. Item cap. VI. XVIII. XIX. et XXXII.

[ocr errors]

fub Ladislao IV. Cumano fcribentis (a) hiftoriam legerit, in eam cogitationem veniet, eius aetatis fcriptores in condifcendo Romano idiomate, non tam autoribus clafficis, qui forte domi deerant; quam vulgata Latina fcriptura facra vlos fuiffe, adeo huius phra fibus vtuntur familiariter. Ceterum vt bella domeftica faepius apud nos non fine totius reipublicae conuulfione enata non commemo1241.rem; feralis illa Tartarorum A. 1241 in Hungariam irruptio, per quam ciuitates pleraeque folo aequatae, tabularia et publica, et priuata cum librorum fupellectile exufta funt, fcholas ipfas communi illa patriae totius ruina confepeliuit. Quare noua iterum per Belam IV. nouum Hungariae conditorem iacienda erant rei literariae fundamenta: ad quam promouendam non parum contulere haud ita pridem introducti SS. Dominici et Francifci fodales. At enim lentius, quam bonorum ferebant vota, progrediebantur omnia. Nam vt literae maximis etiam coeptae conatibus efflorefcant, cum aliis adminiculis, tum vero pacis otio, et diuturniore opus eft aetate. Antiftites Hungariae nil profecto induftriae a fe defiderari paffi funt: vt enim cum virtute, tum vero omni eruditionis laude prae

(a) Manufcriptum Kezae diu iam ab eruditis defideratum, nunc demum in lucem editum, notisque illuftratum debemus curis cl. viri Alexii Horinyi e fcholis piis AA. LL. et Philofophiae doctoris, Hiftor. prof. ac plurium focietatum eruditarum membri honorarii,

ditos in ecclefia Hungarica gubernanda fibi pararent fucceffores, per quos fubinde ad alios bonarum artium ftudium propagaretur; quos rarioribus ingenii dotibus confpicuos habuere adolefcentes, eos ad exteras academias, puta: Bononiam, Romam, ac etiam Parifios, non fine magno fumtu dimittebant: vbi poftquam praeftantiffimis vfi magiftris, infignem affecuti funt doctrinam, facra laurea exornati, domum reuertebantur; qui quoniam ad munia omnia, prae aliis domi educatis, idonei videbantur, rapido fortunae curfu prima in regno facerdotia obtinuere. Huius generis cenfendi funt omnes illi, qui in claufulis diplomatum aut facrae paginae, aut decretorum magiftri appellantur. Neque enim vlla tum adhuc domi erat fcientiarum academia, in qua literarii gradus diftribue rentur: decus iftud primus omnium Ludouicus M. excolendae gentis Hungaricae ftudiofiffimus, Hungariae intulit, collocata Quinque-ecclefiis academia; ea haud dubie de caufa: quod vrbs haec et ampliffima erat, et medio, Hungariam inter et ceteras ad S. coronam fpectantes prouincias, fitu pofita. Opus hoc ad poftremos et vitae, et regni Ludouici M. annos reiiciendum videtur, cum Vrbanus VI. pontifex in breui A. 1382. ca- 1382. lendis Septembris edito (a), quo lycaeo

(a) In Bullario priuilegiorum, ac diplomatun Romanorum pontificum opera, et ftudio Caroli Coequelines. edit. Romae A. 1741. Tomo Iil. part. II. pag. 367. Ceterum error ibi cubat in Ar

Quinque-ecclefienfi propria academiis, et generalibus ftudiis priuilegia elargitur, nuper fibi, vt ait, Ludouici regis petitionem propofitam meminerit. Non erit forte alienum ab inftituto noftro, breue hoc integrum huc transferre, fic autem habet:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

وو

"

Vrbanus epifcopus feruus feruorum Dei
ad perpetuam memoriam.

In fupremae dignitatis apoftolicae fpecula, licet immeriti, difponente domino, conftituti, ad vniuerfas fidelium regiones, eorum profectus, et commoda, tamquam vniuerfalis gregis dominici paftor, commiffae nobis fpe,,culationis aciem, quanto nobis ex alto per,, mittitur, extendentes fidelibus ipfis, ad quaerenda literarum ftudia, per quae diuini nominis, et fidei catholicae cultus protenditur, iuftitia colitur; tam publica, quam priuata res geritur vtiliter, omnisque profperitas humanae conditionis augetur, li,, benter fauores gratiofos impendimus, et ,, opportunae commoditatis auxilia liberaliter impartimur. Cum itaque ficut nuper pro ,, parte cariffimi in Chrifto filii noftri Ludouici regis Hungariae illuftris, fuit propofitum in confiftorio coram nobis, ipfe rex non folum ad vtilitatem, et profperitatem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1383. Cum enim Vrbanus VI. A. 1378 die 9. aprilis cathedram Petri confcenderit, A. 1382 calendis Septembris annus erat pontificatus V. quo etiam anno die XI. Septembris Ludouicus M. obierat.

« PreviousContinue »