Page images
PDF
EPUB

quanto ad excolendam fcientiis, bonisque ar. tibus gentem fuam ferretur ftudio, paulo poft patefecit. Cum enim aliquot annorum vfu comperillet, geminas illas Quinque - ecclefienfem fcilicet, ac Budenfem academias non ita, vt oportuiffet, florere, Paulum II. pontificem pro noua iterum academia arbitrio fuo condenda interpellauit: is optimis Mathiae regis votis quam cumulatiffime fubfcripfit, 1455. editoque A. 1465. XIV. calendas Iunii breui, non modo poteftatem fecit ftudii generalis, vbi libuerit, erigendi; verum etiam omnia illa, quibus Bononienfe inftructum erat, priuilegia, et facultates eidem addixit (a). Ioannes Vitézius Strigonienfis, cuius confilio, et nutu tunc adhuc gerebantur omnia, nouae academiae condendae prouinciam vltro in fe fufcepit, immenfas, quas Matbiae clientis olim fui gratia collegerat, opes in patriae vtilitatem profufurus: Strigonium primum; dein vero Pofonium deligi placuit: hic vbi pone praepofiti aedes, perampla domus comparata, et tam profefforum, quam difcipulorum vfibus accomodata fuiffet, idonei item fcientiarum magiftri aliunde acciti 1457. adueniffent, A. 1467. die XX. Iunii hora poft meridiem quinta, noua haec academia

Cl. Wallafzky in citato tentamine hiftor. literarum fectione I. §. I.

(a) Breue hoc correctum edidit doct. Kaprinai Hung. diplom. part. I. diplom. LXXI. Item F. X. Schier in memoria academiae Iftropolitanae pag. 7.

Iftropolitana dicta folenni ritu inaugurata fuit. Ioannes Vitézius fundator retenta fibi cancellarii dignitate, Georgium de Schomberg praepofitum Pofonienfem vices fuas obiturum procancellarium nominauit. Hic munere fuo adeo praeclare functus eft, vt Mathias rex eius merita praemiaturus, illi vna, et fuccefforibus praepofitis Pofonienfibus, ius mitrae, baculi, et annuli A. 1469. a Paulo II. 1459. pontifice impetrauerit (a). Hactenus feliciter omnia at poftquam Ioannes Vitézius gratia, et autoritate apud regem pollere deGit, multisque fractus calamitatibus A. 1472. 1472. vitam finiit, ceffantibus ftipendiis, profefforibus, conniuente rege, dilapfis, academia Iftropolitana fuo cum fundatore tumulo illata fuit (b). Neque mirum eft Matbiam regem nullam conferuandae huic academiae, vt facile poterat, curam impendiffe: nam vt erat implacabilis, ac vindictae vltra modum indulgens, inuifi fibi hominis memoriam cum academia ipfa abolitam voluerit. Ne tamen de operis huius interitu iure quis poffet conqueri, rex Mathias nobilius aliquid molitus fuit, cum facultatum, et fcientiarum omnium academiam cunctis inftructam adminiculis, atque praefidiis, Budae in arcenfi ciuitate

(a) Apud Péterfi conciliorum Hung. tom. II.
pag. 16.
(b) Copiofius haec pertractat laudatus F. X. Schier
in citata memoria academiae Iftropolitanae. Vien-
nae A. 1774. edita, vbi etiam doctorum tuin ce-
lebrium nomina, actaque illuftrata leges.

erexit. Donec nouae aedes academicae af furgerent, interea in conuentu FF. Praedicatorum ad S. Nicolaum habendis praelectionibus locus affignatus fuit. Sacras fcientias primum PP. Dominicani, tum aliorum etiam ordinum religiofi, ac ecclefiaftici, qui doctrinae laude excellebant, tradidere; profanae difciplinae fere a fecularibus magiftris praelegebantur, primi academiae huius profeffores e Germaniae, Italiaeque academiis acciti fuere, viri fane praeftantiffimi: quibus omnibus Mathias rex liberaliter annua praebebat ftipendia, quin etiam difcipulis de vietu, et amictu profpiciebat: id quod merito depraedicat F. Petrus Schuartz

, feu Niger in epiftola nuncupatoria ad regem Mathiam (a). Commodo academiae huius erecta fuit typographia, euocato Venetiis 1472. A. 1472. Andrea Hefs, e cuius praelo anno infequente prodiit chronicon Hungariae (b), acceffit fubinde locupletiffima illa bibliotheca, multorum annorum cura, et labore, nec leui fumtu collecta, quae deinceps omnium linguis, calamisque celebrata fuit (c). Denique noua haec Budenfis aca

(a) Praefixa eft operi Clypeo Thomiftarum excufo Venetiis A. 1481.

(b) Chronicon hoc abfolutum fuit A. 1473. in vi gilia pentecoftes, eft autein in folio minore, afferuaturque eius exemplar in bibliotheca palatina Vindobonenfi.

(c) De hac poft alios praeclare eft meritus F. X. Schier in differtatione de regiae Budenfis biblio

Triftiffi

demia, quae circum A. 1477. coepit, tam 1477. firmas Mathia rege imperante egit radices, vt etiam poft eius obitum, fub Vladislao et Ludouico II. florere non defierit (a); porro etiam aetatem latura, nifi Ottomanni occupata Buda, ac euaftata fubin potiore Hungariae parte, profefforibus vna atque difcipulis profligatis, fcholis euerfis, omnia literarum adminicula e regno eliminaffent. mam rei literariae ruinam paulo poft fentire coepit Hungaria, ac imprimis ecclefia Catholica. Cum enim longa annorum ferie nullae effent fcholae, nulli literarum magiftri, factum imprimis, vt potentiores viri filios, aut clientes fuos ad Germaniae academias, reformacionem iam amplexas, ftudiorum caufa mittere cogerentur: vnde infiguem quidem doctrinam, at vna contraria auitae fidei Catholicae dogmata in patriam illi retulere. Demortuis aut occifis per Turcas parochis, cum nemo effet, qui fuccederet, acatholici miniftri defertas a paftoribus ftationes fubiere, rudemque populum, placitis fuis facile imbutum, ad noua caftra transtulere. Nemo diu erat, qui malo huic remedium poffet adferre. Epifcopatus complures fat longo tempore vacabant: nonnulli

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

(a) De academia Budenfi, illius profefforibus, doctoribus, et focietatibus eruditis, omnium diligentiffine fcripfit Cl. Wallafzky in laudato tentamine Hiftoriae literarum fub Mathia Coruino rege,

epifcopi folos dioecefium fuarum titulos gerebant; bonis quippe in communi totius regni perturbatione fpoliati, ab ecclefiis fuis extorres, alibi degebant, fumtibusque ad erigendas fcholas neceffariis deftituebantur. Ex aduerfo acatholici e vicina Saxonia in Hungariam illapfi, continuo in priuatis nobilium aedibus literas explanare coepere, vfquedum aucto mecaenatum numero, plurima vbiuis gymnafia erexere: iidem primi rem typographicam in regnum reduxere, editisque libris fcholafticis literarum ftudia apud fuos promouere (a). Atque hae fere funt caufae praecipuae, cur religio Catholica poft cladem Mohatsianam adeo celeriter in Hungaria diminuta fuerit. Optime id per1548. fpexerunt regni ordines in comitiis A. 1548Pofonii celebratis, ac ideo communi confenfu decretum fuit, vt defertorum monafteriorum, clauftrorum, et capitulorum bona, partim ad alendos doctos parochos, et verbi Dei finceros praedicatores, qui populum in veteri orthodoxa vera, Catholicaque fide, et religione conferuare, et, fi qui ab ea defciuerunt in boc regno, ad eam reducere ftudeant; partim vero ad inftaurationem, et erectionem fcholarum particularium, earumdemque magiftrorum, qui docti, et probi fint, intertentionem, ac denique ad bonae fpei, et indolis iuuenum

(a) Typographias has recenfet Cl Wallafzky in laudato tentamine pag, 96. nota (a).

« PreviousContinue »