Page images
PDF
EPUB

iuuenum, et adolefcentum, vt bonis literis operam dare poffint, promotionem, et auxi-' lium applicentur, et conuertantur, quo tali ratione boni, et docti viri alantur, et nutriantur, ad haec autem praemiffa rite atque ordine exequenda, prouentusque praedictos in praemiffum vfum fideliter conuertendos, quilibet praelatu fub fua dioecefi curam gerere teneatur, ac, vbi opus erit, maieftati regiae de adminiftratione buiusmodi rationem reddat (a). Sanctiffimae huic conftitutioni paulo ferius, quam praefens neceffitas pofcebat, fatisfieri coepit. Multa quippe defertarum ecclefiarum bona per vim occupata idmodi homines tenebant, quos eo rerum articulo in poffeffione turbare, ne Ferdinandus quidem tutum, fecurumque putabat: alia ex his prae fifci erant manibus, quorum redditus infaufta illa aetate in praefidiorum munitionem, militemque impendi oportuit. Quamquam vbi reformationis ftudium plerasque Germaniae academias peruafiffet, non adeo facile fuit, Catholicae religioni addictos accerfere magiftros. Primus omnium Nicolaus Olabus Strigonienfis archiepifcopus euocatis aliquot de focietate Iefu patribus, Tyrnauiae fcholas aperuit A. 1559. verum, quod hae nul- 1559. lis certis dotatae erant redditibus: a morte autem Olabi plus fimplici vice, ac longiore tempore, fedes Strigonienfis vacabat, lentius omnia progredi neceffe fuit, vfque ad

(a) Ferdinandi I decret, XI. art, XII.

PALMA P.I.

L

1583. A. 1583. quo Rudolphus II. imperator fcholarum, magiftrorumque perpetuitati profpecturus, vacantem cum praepofituram Tu-/ rotzienfem focietati Iefu contulit. Ex eo tempore manfuetiores literae cum fidei, morumque doctrina Turotzii primum, mox Sellyae; ac denique Tyrnauiae magno cum difcentium fructu explanatae funt. Crefcenti iam et difcipulorum numero et laetiffimi fucceffus laude gymnafio, Petrus Pazmannus S. R. E. cardinalis, archiepifcopus Strigonienfis, theologicas, philofophicasque difciplinas adiecit, perpetuo ftipendio nouis profefforibus affignato, atque vna folita ftudiis generalibus, feu vniuerfitatibus priuilegia a Fer1635. dinando II. imperatore A. 1635. impetrauit: quo etiam anno die XII. Maii noua haec academia in frequenti nobiliffimorum vtriusque ordinis virorum corona, per eminentiffimum fundatorem inaugurata fuit, poftquam a Budenfis academiae Coruinianae interitu nouem fupra centum anni effluxiffent. Acceffit illi mox typographia Catholicarum omnium in Hungaria prima, magno cum ad literarum ftudia, tum ad religionem, pietatemque promouendam vfui deferuitura. Emericus Lofy, et Georgius Lippai Strigonienfes archiepifcopi eamdem iuridica facultate auxere: atque ex eo tempore affirmare non veremur academiam Tyrnauienfem feminarii inftar fuiffe, vnde deferta diu religioforum domicilia alumnos: paroeciae animarum curatores: capitula canonicos; ecclefiae antiftites et virtute, et doctrina infignes : reges

noftri fideles adminiftros: dicafteria, et tribunalia praefides, iudices, atque affeffores, vniuerfa denique patria patres longa annorum ferie accipiebant. Optatus academiae Tyrnauienfis fucceffus, et Pazmanni fuccellores Strigonienfes archiepifcopos, et ceteros per Hungariam antiftites excitauit, ad gymnafia quamplurima fub cura PP. focieta tis Iefu fuis in dioecefibus erigenda; hunc in finem venerandi illi viri opes omnes, quas longa parfimonia, difficillimis illis Hungariae temporibus collegerant, impendebant. Vt alios praeteream Benedictus Késdi, Agrienfium praeful, Caffouienfe gymnafium a Ferdinando II. fundatum, additis theologicarum, et philofophicarum praelectionum magiftris, ad academiae dignitatem A. 1657. euexit. 1657. Georgius Szétsényi Strigonienfis archiepifcopus praeter plura alia gymnafia, Budae, et Taurini academias collocauit. Ne autem pauperiores nobiles, egeftatis caufa, a dimittendis ad fcholas prolibus prohiberentur, antifticum munificentia, opportunis in locis idmodi contubernia erecta, fundataque funt, in quibus egentiorum nobilium filii citra vllum parentum onus literis, bonisque moribus inftituerentur. Quae, et plura alia, quae breuitatis caufa omittimus, fi quis attentius examinet; pronunciare non dubitabit, vt religionem Catholicam, ita etiam literarum ftudia in Hungaria reftituta, ac feliciter propagata, potiffimum praelatorum Hungariae liberalitati in acceptis effe referenda. Porro adminicula literarum in Hun

garia non mediocriter aucta funt, per introductos fubinde clericos regulares , quos a piis fcholis nuncupamus, qui cum ad inftituti fui mentem, iuuentutem fibi creditam praeclare inftituerent, plurima gymnafia moderanda accepere, quae fi cum illis, quibus P. P. focietatis Iefu praeerant, contendas, tam copiofa vbiuis erant literarum difcendarum adiumenta, vt vix iam ciuitas, oppidumue celebrius fcholis careret, non fine infigni et ciuium, et circumiacentis prouinciae commodo id quod non de fola iam Hungaria, verum etiam Croatia, Sclauonia, et Tranffiluania dictum efto. Solent nonnulli iufto acerbius conqueri: peffime diu apud nos actum fuiffe cum literis, bonisque artibus; in cunis has femper vagiiffe; aut certe nunquam e nutricum manibus exceffiffe; at, qui ita fentiunt, aetatis illius, aetatis illius, qua parentes noftri vixere, rationem diligentius expendant. A bellis tam inteftinis, quam Ottomannicis 1718. nonnifi A. 1718. refpirare nobis licuit: a quo tempore liberius iam, numeroque frequentiore fcholae adiri coeperunt. Verum Coruiniana Budenfi, ceterisque olim in regno bibliothecis per Ottomannos disreptis, aut exuftis, exigua profecto in Hungaria fuit librorum etiam neceffariorum fupellex: antiftices tum primum ecclefiis fuis redditi, fqualorem, quem duorum prope feculorum feruitus Ottomannica induxerat, abftergere, aedesque Deo primum, tum fibi, fuisque erigere funt coacti, capitula, religiofae focietates, ac priuati quique, a tam diuturnis

[ocr errors]

bellorum calamitatibus refpirantes, fuam quisque rem domefticam curare, ac in ordinem redigere funt aggreffi: publicum, priuatumque principis aerarium ad fundum vfque ex, hauftum fuit: deerant itaque fumtus, quos feu publicarum, feu priuatarum bibliothecarum procuratio expofcebat: quem in finem quantis opus fit impenfis, illi foli intelligunt, qui librorum fupellectilem aere fuo comparant; interea temporis Germani Galli, Itali, Angli, ceterique cultiores Europae populi, diuturna, mufisque amica domi pace vfi, collectis multorum feculorum interuallo bibliothecis diuites in excolendis fcientiis progrediebantur, dum Hungari in conquiren, dis literarum adminiculis occuparentur. Fatone praeterea, an vitio factum, vt exterarum gentium idiomata nobis eifent incognita, quo eorum opera intelligere, ac quid a fingulis in quouis fcientiarum genere iam praeftitum fit, poffemus cognofcere. Diu etiam, ne quid diffimulemus, exiguum erat literarum pretium; exigua literatorum aeftimatio : plures aliae expeditiores erant ad honores, opesque viae, quam per politiorum literarum ftudia: non multos profecto numerare licuit mecaenates, qui eruditorum conarus adiuuiffent; vt adeo plurimi mediis, adiumentisque deftituti, ab iis, quae praeclare coeperant, defiftere cogerentur, non folo nempe ingenio, et induftria fcientiae, artes excoluntur. Haec profecto minime exaggerata funt, ac non modo apud Catholicos, verum etiam acatholicos impedimen

et

« PreviousContinue »