Page images
PDF
EPUB

opus fo.

rebus accurate edocerent; quo,

Gi ret, laborantibus suis confilio , & ope praefto effe poffet. Speciatim autem haec ducibus mandata funt : vt quocumque venirent, de industria fpargerent, Arpadum magni Atilae nepotem adelle, eo consilio, vt terras olim ad Atilae imperium spectantes vindicaret , incolas ab iniquorum dominorum tyrannide liberaret , ficque fato collapsuin Scytharum in Europa imperium reftitueret. Quapropter feuere vetuerat Arpadus , ne fui maleficio aliquo ruricolas afficerent , quin potius & hos, & eorum dominos , qui se vltro eius sceptro submififfent , in fidem reciperent, (a) in eos denique solum , qui subelle detrectarent, arına stringerent. Poftquam ditione aliqua , seu pace, leu bello potiti effent, arcibus opportuno loco fitis, atque communitis, suos cum coniugibus, & liberis praesidio imponerent, qui circumiacentis regionis sécuritati inuigilarent. Haec fere fuit fumma Aro. padi ducis mandatorum; quibus quid humahius, quid item ad amplissima etiam regna breui tempore occupanda accommodatius cogitari poterat? Ex quo merito iam refellas omnes illos, qui Arpadianos Scythas caedi. bus, & incendiis vbique graffatos, maximam veterum incolarum partem barbarum in modum trucidalle exiftimarunt. Certe, cum gens haec nobiliflima folum nouarum terrarúm dominium affectaret , ac ad easdem ad

(a) Huc facit Anoaymi cap. XXIII.

versus quosuis hostes tuendas crebro se in umis fore praeuideret , ignorare vtique non poterat, ruricolis, feruisque fibi opus esse, quorum industria, & labore ipfa viueret, acque dicesceret. Refert anonymus Belae regis notarius , cuius potiffimum fide in tota hac narratione nicimur, Magyaros ab Vngo castro, seu Vnguár vocari coepiffe Vngud. ros, ac demum Vngaros. Verum ego malim appellationem hanc inde effe deriuandam, quod poftquam adfitas Vogo Aumini plagas cum caftro cognomine occupaffent , hoc quaG futurorum successuum praeludio exultantes, Arpadum ducem , dominum Vngi , patria lingua Vng - Vi acclamauerint, cuius rei fama yt fit ad vicinos populos propagata , oco casionem praebuerit Arpadianos Scythas, Vnguros , Vngros , & Vngaros appellandi. Quamuis porro Constancinus Porphyrogenita eos constanter Turcos vocet , apud ceteros tamen fcriptores Graecos paffim ovyy pos óuy xe por ac addita interdum aspiratione èwyypos , seu Hungari audiunc. Ipfi nihilominus Hungari, patrium suum nomen Magyar deinceps etiam retinuere: quod cum Graeci efferre non poflent, Mayaps id eft Mazaros scripfere , quo nomine hodiedum a Turcis Hungaros appel lari audies.

S. VIII. Laetissimi Hungarorum fucceffus in nouis ditio.

nibus subiugandis.

Expeditioni tam prouide, sapienterque des feriptae, nil mirum eft, optatos respondille fuccefTus. Primi delecta cum milicum manu praeire , fortunamque periclitari iussi Ound seu Ond, & Retel capitanei: hic e Cumanis; ex Magyaris ille Arpadi iudicio ad id deftinati: qui Bodrogo, & Tibisco Aluminibus superatis, Vgoclienfi, & Szatmarienfi ditione subiugata, opportunam id temporis ad Samufium arcem Szatmár vno impetu captam , fuorum praesidio communiuere.

Alterum agmen duxit Borso, Cumani capitanei Bunger filius , cuius auspiciis ea prouincia, quae ab illius nomine Borsodienfis poftea dicta est , occupata fuit, omnis item regio ad montes vsque Carpaticos, qui Poloniam ab Hungaria feiungunt. Laetis his initiis recreatus Arpadus , promotis Vnguarino caftris, ad Sze. rentsum consedit.

Hinc rurfus nouo cum militum supplemento dimissi Tbosu pater Le. belis, & Szabolts Eleudi filius, quidquid Tibisco, Crisio, & alpibus Transfiluanis conclu. ditur terrarum, Menumorótbo Biharienfi duci eripuere. Tubutum denique pacer Horcae expeditum per fauces Meszelienfes in Translil. uaniam nactus iter, Geloo gentis duce victo, atque interemto, pulcherrimam eam, ditiflimamue prouinciam Arpadi imperio subiecit. Confimili fucceflu Grano, Vagoque Alumini.

bus

bus circumsitae plagae ad Morauam vsque, partim admota vi, partim spontanea incolarum deditione in Hungarorum poteftatem conceflere ; id quod Hubae capitanei , et duorum Arpadi agnatorum Zuardi , ac Kudicbae ductu perfectum fuit. Haec inter Arpadus expeditiore jam palsu pone Tibisci lictora meridiem versus progrediens, poftquam Salanum Bulgarum , regionis Danubio, et Tibisco conclusae dominum memorabili praelio victum , non inde modo, verum etiam e Sirmio eieciflet dominationem fuam ad Sauum vfque protulit. . Vnde cum parte exercitus viam relegens, traiecto Danubio, ad veterem Budam consedit, futuram deinceps ducum Hungarorum fedem. Hinc rursus promoto meridiem, et occidentem versus bello, tota qua late patet transdanu. biana regio cum magna interamnensis Pannoniae parte, nouorum dominorum jugum fubiit. Secundos vbique victoriarum cursus aliquanto tempore Menumorotbus Bihariensis dux retardauit. Caftri enim Bihar, paludibus circumdati firmitati confisus , diu induci non potuit, vt oblatam fibi ab Arpado gratiam , atque amicitiam amplecteretur : at poftquam deriuatis improbo labore aquis, Bihario potitos vidit Hungaros , desperata jam victoria, pacem per legatos ab Arpado petiit ; quam vt eo certius conlequeretur , filiam vnicam auitarum ditionum heredem Zoltano, Arpadi filio, vxorem obtulit. Mirifice ea legatio placuit Hungaris, quod videbant ampliffimis regionibus PALMA P.I.

B

fefe citra bellum potituros. Nec sua eos fpes fefellit; mortuo quippe non multo poft Menumorótbo, tota filiae hereditas , quae ad Marufium vsque pertinebat , Hungarici imperii finibus acceslit. Poftquam denique regio illa, quae a Marusii ripis ad Danubium protenditur, Graecis, Bulgarisque edomitis Hungaris fe fubdidit, Arpadus omnium, quas vno Hungariae vocabulo compellamus, ter

Tarum fele dominum circumfpexit : id quod 897. circa A. C. 897. euenit. Haec plurium an

porum spatio, et labore gefta funt, quae nos compendio hic loci recensuimus ; quorum vberior cognitio aliunde repetenda (a).

§. IX. Arpadus regnum Hungariae suos inter par

titur

Arpadus ampliflimo regno hunc in modum potitus, promilla, quae feu Pater Almus in Scythia ; seu ipfe Vnguarini fuis fecerat, quam cumulatillime expl uit, cum regnum eos inter, quorum virtute, et sanguine aqui. fitum erat, partitus fuit. Ante omnia fummi principis necessitati, et dignitati prospectu.

(a) Copiose haec explicantur in anonymo Belac

regis notario. In chronico M. Turotzii , apud Innocentiun Defericium de Initiis, et Maioribus Hungar. apud Georgium Pray in Annal. Veter, Hung. ac denique apud Stephanum Katona in historia critica primor. Húng. ducum,

« PreviousContinue »