Page images
PDF
EPUB

reges Hungariae, ne infelices hos captiuos Chriftianos, quorum nonnulli interdum honefto, nobilique loco nati erant, mancipiorum inftar haberi finerent. Colomannus rex, vt erat fuapte ad clementiam propenfus, aequis pontificum votis fubfcripfit, captiuosque Chriftianos perfoluto dominis eorum litro, in libertatem vindicauit; vt autem in regno, incolis magnam partem vacuo, remanere cogerentur, eisdem "viuendi media contulit: ex his alii inter vduarnicos adlecti funt, alii, qui armis idonei videbantur, ftipendiariis militibus per caftra regia diftributis adnumerari confueuere (a). Poftquam autem defiit vetus illa Chriftianos in captiuitatem rapiendi licentia; neque tanto, quantus interdum requirebatur, numero ftipendiarius miles domi colligi poterat, in ditionibus exteris, praefertim in vicina Germania, milites ftipendio oblato conducere mos fuit, id quod nominatim fub Ludouico M. rege vfitatum fuifle conftat (b). Itaque iobagiones caftri, et ftipendiarii milites ordinariam regum noftrorum militiam efficiebant, qui non modo regia caftra aduerfus hoftes virtute fua tueri; verum etiam fuo cum comite parochiano

(a) Eruuntur haec ex Keza in appendice de vduarnicis §. II. praefertim pag. 120. Ex quibus quidem ordinauit feruire fuis caftris obfequio leuiore alii vero conditionarii ex iisdem captiuis difponun

tur.

[ocr errors]

(b) Chronicon Turotzii parte III. cap. XXVII. et XXVIII.

ad bellum etiam extra regni fines gerendum proficifci tenebantur (a): ex quibus principio banderia, feu turmae comitatuum fuis fub vexillis conflari folebant. Praeter hoc ordinariae, ftabilisque militiae genus, cuius numerus a regum arbitrio, belli magnitudine, ac aerarii denique regii pendebat viribus aderat domi exercitus Hungarici robur, quod extraordinariam nuncupamus militiam, propterea, quod haec non femper in campum educi confueuerit; nifi cum grauius erat pericu. lum, quod ordinariis regiis viribus fuperari non poterat. Hac in claffe fuere nobiles, olim feruientes, militesque dicti, qui nonnifi cum rege ipfo, fub eius vexillo; proprio tamen fumtu militabant. Iidem hi ex Andreae II. regis femel, ac iterum renouata conftitutione, quoties hoftis in regni fines irrum-> peret, ad caftra regia confluere, arma expedire, ac eiectum fubinde e finibus hoftem vsque dum penitus debellaretur, vlterius extra regnum perfequi iubebantur (b). Quod

(a) Bullae aureae art. VII. §. III. quod clarius explicatur in literis Andreae II. A. 1234. Nobis facientibus exercitum extra regnum nobiles nobifcum ire non teneantur, nifi comites parochiani, ftipendiarii, et iobagiones caftri, et qui ex officio debito tenentur, quibus amplas conceffimus poffeffiones in Annal. reg. Hung. parte I. pag 234. Huc facit Sigismundi decret. V. praefatio. Alberti decre

ti art. III.

(b) Bullae aureae art. VII. Si vero ex aduerfa parte exercitus venerit fuper regem, omnes vniuerfaliter ire teneantur. Idem repetitur in literis A.

fi autem regi aliquando liberet, principem, populumue aliquem vltro inuadere, bellumque procul domo gerere, nobiles tum minime obftricti fuere ad caftra fequenda; nifi rex de fuo illis praeberet ftipendia (a). Qui eorum temporum res optime perfpectas habet, facile intelliget legem hanc A. 1222 1222. non ideo nobiles voluiffe perferri, quod a fubeundis bellorum incommodis, atque periculis abhorrerent; fed non immerito verebantur, ne aeuo illo, quo Romani pontifices cunctos prope Europae principes ad eliberandam e Saracenorum manibus terram fanctam indefinenter vrgebant, rurfus, vt A. 1217. factum fuerat, proprio fumtu irrepa- 1217. rabili cum facultatum fuarum iactura, ac nul lo rei Chriftianae commodo, cruciatam expeditionem fufcipere cogerentur. Sciebant autem regem Andream II. exhaufto penitus

1234. Si vero exercitus fuper regnum venerit,
vniuerfi, et finguli ad defenfionem patriae contra
inimicos fe opponere teneantur: regreffo fuperue
niente exercitu pro vindicta ipfos tenentur perfe-
qui. Annal. Hung, loc. cit.

(a) Bullae aur. art VII. Si autem rex extra regnum
exercitum ducere voluerit, feruientes cum ipfo ire
non teneantur, nifi pro pecunia ipfius. Item
literis A. 1234. Nobis facientibus exercitam extra
Annal.
nobiles nobifcum ire non tenentur.
regnum
Hang. loc. cit. Confimile priuilegium iam olim
A. Io2. a Colomanno rege accepere Croatae,
cum fe fe certis pactis, et conditionibus facrae
coronae Hungaricae adiungebant. In Annal, reg,
Hung, parte I. pag. 101. nota (s),

aerario, facilius expeditionem hanc deprecaturum, quam vt exercitui Hungarico, in palaeftinam traiecturo, ftipendia de fuo perfolueret. Ad eamdem hanc militiam pertinebant banderia praelatorum, primorum regni baronum, et maiorum liberorum, ac perpetuorum comitum, quae ex eorumdem praedialibus aut liberis hominibus conflabantur. Labente aetate cum vicini hoftes maioribus, quam ante, viribus Hungariam oppugnarent, extraordinariae militiae numerus, prae, quam alias augeri coepit: publica quip1435. pe conftitutione A. 1435 fub Sigismundo imperatore fancitum fuit (a), vt finguli barones, proceres, ac nobiles regni non folum viritim arma caperent; verum infuper a fingulis triginta tribus portis, aut feffionibus equitem vnum arcu, pharetra, glàdio, et bicello inftructum fecum adducerent, qui milites e colonis congregati gentes appellabantur. Numerus horum, pro temporum, rerumue adiunctis, regumue arbitrio Vltra has, non vna vice variatus fuit (b).

féu ordinarias, feu extraordinarias regni copias, non parui cenfus fuere illae, quas facrae coronae Hungaricae clientes; Ruffiae, Moldauiae, Walachiae, Seruiae, ac Boffniae

(a) Sigismundi decret. V. art. I. II. et fequ.
(b) Ladislai pofthumi decret. II. A. 1454. art. III.
et fequ. Vladislai II. decret. III. art. XV. vfque
XXIII. Ludouici II. decret- V. Buden. A. 1523.
art. XIX. XLII. decret. VII. art. X. XI. Ferdi-
nandi 1. decret. VIII.

principes, quoties reges noftri imperabanc, ex pacto praeftare debuere. Hae igitur olim fuere regni Hungarici vires, quibus Hungari non modo fefe aduerfus innumeros hoftes gloriofe funt tuiti, verum etiam imperii fui fines in omnem partem feliciter auxere: vbi illud potatu dignum eft, fi ftipendiarium militem demas, immenfam illam Hungarorum militiam pacis tempore, nullo plane fumtu, nullis expenfis regis olim ali confueuiffe. Vt autem proprium illud genti Hungaricae bellicae laudis ftudium nouis femper fomentis nutriretur, ac crefceret, id in more habuerunt reges noftri, vt eis, qui heroicum aliquod ediderant facinus, feruente adhuc praelio ante commilitonum oculos, honores, et praemia decernerent, quae fubin e praelio domum reduces diplomate roborabant: ne autem quosquam prolium domi relictarum cura ab adeundis fortiter periculis auocaret, lege Andreae II. fancitum fuit, vt eorum, qui in praelio dimicando vitam pro rege, et patria amififfent, filii debitam parentum fuorum fidei, ac virtuti mercedem acciperent (a). Infigni hac in pios heroum cineres gratitudine, ac munificentia, nihil ad excitandam nobiliffimae gentis virtutem accomodatius cogitari, perferrique potuit: cum enim ad ho

(a) Bullae aureae art. X. Siquis iobagio, intellige baronem regni, babens honorem in exercitu fuerit mortuus, eius filius, vel frater congruo honore fir donandus. Et fi feruiens eodem modo fuerit more tuus, eins filius, ficut regi videbitur, donetur.

« PreviousContinue »