Page images
PDF
EPUB

tur.

aerario, facilius expeditionem hanc depre-
caturum , quam vt exercitui Hungarico, in
palaeftinam traiecturo, stipendia de fuo per-
folueret. Ad eamdem hanc militiam perti-
nebant banderia praelatorum, primorum
regni baronum, et maioruni liberorum, ac
perpetuorum comitum, quae ex eorumdem
praedialibus aut liberis hominibus conflaban-

Labente aetate cum vicini hoftes ma-
ioribus, quam ante, viribus Hungariam oppu-
gnarent, extraordinariae militiae numerus,

prae, quam alias augeri coepit: publica quip1135 pe conftitutione A. 1435 fub Sigismundo

imperatore fancitum fuit (a), vt finguli
barones, proceres, ac nobiles regni non so.
lum viritim arma caperent; verum insuper
a singulis triginta tribus portis, aut fesfioni-
bus equitem vnum arcu, pharetra, gla-
dio, et bicello instructum secum adducerent,
qui milites e colonis congregati gentes ap-
pellabantur.

Numerus horum, pro tempo-
rum , rerumue adiunctis, regumue arbitrio
non vna vice variatus fuit (6).

Vlcra has, feu ordinarias , seu extraordinarias regni copias, non parui census fuere illae, quas facrae coronae Hungaricae clientes; Rufliae, Moldauiae, Walachiae, Seruiae, ac Bollniae

1

(a) Sigismundi decret. V. art. I. II. et sequ.
(6) Ladislai posthuini decret. II. A. 1454. art. III.

et sequ. Vladislai Il. decret. III. art. XV. vsque
XXIII. Ludouici II. decret. V. Buden. A. 1523.
art. XIX. XLII. decret. VII. art. X. XI. Ferdi.
nandi I, decret, VIII.

principes, quoties reges noftri imperabane , ex pacto praeftare debuere. Hae igitur olim fuere regni Hungarici vires, quibus Hungari non modo fefe aduerfus innumeros hostes gloriofe funt tuiti, verum etiam imperii sui fines in omnem partem feliciter auxere: vbi illud potatu dignum est, fi ftipendiarium milicem demas, immensam illam Hungarorum militiam pacis tempore, nullo plane fumtu, nullis expensis regis olim ali consueuifle. Vt autem proprium illud genti Hungaricae bellicae laudis ftudium nouis semper fomentis nutriretur, ac cresceret, id in more habuerunt reges nostri, vt eis, qui heroicum aliquod ediderant facinus, feruente adhuc praelio ante commilitonum oculos, honores, et praemia decernerent, quae subin e praelio domum reduces diplomate roborabant: ne autem quosquam prolium domi relictarum cura ab adeundis fortiter periculis auocaret, lege

Andreae II. fancitum fuit, vt eorum, qui in praelio dimicaudo vitam pro rege, et patria amififfent, filii debitam parentum fuorum fidei, ac virtuti mercedem acciperent (a). Insigni hac in pios heroum cineres gratitudine, ac munificentia, nihil ad excitandam .nobiliffimae gentis virtutem accomodatius cogitari, perferrique potuit: cum enim ad ho

(a) Bullae aureae art. X. Siquis iobagio, intellige

baronem regni, babens honorem in exercitu fuerit mortuus , eius filius , vel frater congruo bonore fit donandus. Et fi feruiens eodem modo fuerit more tuus, eins filius, ficur regi videbitur, donetur,

nores, aut opes prolibus procurandas; immortalicatemque familiae obtinendam certum, et expedicum per vulnera pateret iter, quid mirum: Hungaros veteribus Romanorum, et Graecorum heroibus aemula exhibuifle fortitudinis exempla, quae etiamnum in exteris non minus, quam domefticis annalibus non fine maiorum noftrorum virtucis admiratione leguntur. Porro ad communem reipublicae Hungaricae securitatem ab hoftibus procurandam, haec fere obseruata fuifle, e scriptoribus domesticis, diplomatibus, regumque decrecis, ac constitutionibus nullo negotio intelliguntur. Limitaneorum comitatuum parochiani comites in editissimis montibus suos habuere vigiles; exploratores item in hostiles terras immittebant, per quos de hoftium confiliis , et moliminibus tempeitive edocerentur. Si quid certi compererant, fine mora per nuncios, cursoresque publicos, quorum alibi iam meminimus, regem de hoftium aduentu, irruptionis loco, tempore, ac numero denique edocebant.

Is fpectata periculi magnitudine, quosdam comites parochianos, suis cum ftipendiariis, et iobagionibus caftri, praelatos item, barones, et nobiles tanto numero arma capere, ac ad limites proficisci iubebat, quantus propulfando hofti suffecturus credebatur: neque alias, nisi maximo in discrimine, vniuersae regni vires in vnum cogi, educique consueuerunt. Poftquam autem Tartari, ac subinde Turcae nulla data causa, quoties collibuit , et maiore numero Hungariae fines infestare coepe

runt

[ocr errors]
[ocr errors]

runt, ad Dalmatiae, Croatiae, et Sclauoniae imitationem complures banatus ex aliquot prouinciis, et comitatibus limitaneis conflaii, erectique sunt. Tales fuere gemini in Bofsnia: alter Vlorae et Salae; de Broncb, et de Kutschow alter ; tum Matschouienfis, cui Belgradum cum Seruia parebat, Seuerinenfis in Walachia, cui poftea successit bapatus Temesiensis, ac denique Ruffiae rubrae banatus: quorum praefectis, fiue banis limitanearum arcium, atque ditionum cura demandata fuit. Sigismundus imperator vt quotidianis Turcarum incursionibus frenum injice. ret, quamplurimas arces in regni finibus et moenibus, et militari praefidio communiuit: multa infuper priuatorum caftra, opportuno ad vim fuftinendam fitu collocata, aut parato aere , aut facta permutatione redemit (a): praecipuarum idmodi arcium praefecti caftellani appellabancur, qui sub capitis, et fortunarum amiflione obftricti fuere, ve eas ad extremum vsque vitae fpiritum tuerentur; neque vnquam hofti dederent: id quod a plurimis Hungaris immortali cum nominis gloria praefticum fuille, plena est exemplis vetuftas. Haec fere sunt, quae de veteri apud Hungaros re militari explicanda habuimus. Poftquam aeuo recentiore apud omnes Europae principes aliam res militaris formam induit: experimentoque comperimus, eum ad securitatem patriae, tum ad hoftes

[blocks in formation]

quae ali

debellandos vtiliorem multo efle stabilem militem, quam, qui tum primum, cum vrget periculum, cogitur: Hungari quoque eumdem adoptarunt, in cuius stipendia, tributa et regiis, et priuatorum fubditis per vniuersum regnum imperata funt. In Croatiae nihilomi. nus, Sclauoniae, et Transliluaniae finibus legiones quaedam institutae funt, quam veterum castri iobagionum fpeciem referunt. Quibus omnibus, etsi ordines regni abunde aris, et focis prospectum else cenfuerint, eam tamen gloriam diserte sibi reseruatam publicisque regni conftitutionibus firmacam voluere, vt fi hoftis in regnum irrumperet, neque ordinariis viribus eiici poffet, praelati, barones, magnates, nobilesque vniuerfi et viritim, et suis cum gentibus arjuin caperent pro rege fuo, corona , et patria ad vltimam vsque fanguinis guttam tuendis pectora sua hosti opposituri. Eluxit eius. inodi fides, et virens Hungarorum fub initia regni augustae Mariae Theresiae, quae ab amicis prodita , a foederatis deserta, ab hoftibus vndique circumuenta, in gentis Hun. garicae dextris certißimum inuenit praesidium: atque idcirco deuictos gloriofe hoftes, auita fceptra, et coronas partim recuperatas , partim conferuatas, fibi, augusto coniugi, fobolique serenissimae fecuritatem reftitutami nobiliffimae gentis fidei, ac fortitudini in acceptis referenda elle propalam non vna vice confessa fuit : iuste, lapienterque exifti. mans, illis etiam facinoribus, quae ex debi. to praeclare fiunt a subditis, meriti laudem, gratitudinémque efle tribucndain.

« PreviousContinue »