Page images
PDF
EPUB

neg

dia, et fupina quaedam iurium maieftatis ligentia, abunde fenfit Hungaria fub Ladis lao IV. Cumano dicto, Vladislao II. et Ludouico II., qui poftquam habenas omnes dimiferant, pax, et tranquillitas e regno profligata fuit. Per aulae adminiftros etiam non raro quies domeftica perturbata erat: cum hi non communem reipublicae falutem, fed priuata folum fua, et fuorum clientum, atque amicorum lucra, et emolumenta fectantes, vt fe fe regibus neceffarios facerent, clariffimos quoque viros, confictis de induftria criminationibus, in perfidiae fufpicionem adducere, eos, qui ingenio, virtute, autoritateque pollebant, a regiis auribus ftudiofe remouere, illuftres meritis, opibusque florentes familias agere praecipites, ac in earum ruinis domos fuas erigere non fibi vel pudori, vel religioni ducebant : quorum audacia, et quiduis agendi libido, nimia regum in eos fiducia, et impunitate, ad fummum interdum progreffa creuit His vitiis notantur: Buda Tub Petro rege, Vidus fub Salamone, Dionyfius palatinus fub Andrea II. Hierofolymitano. Nicolaus de Gara pariter palatinus fub Maria regina, ac denique Viricus comes Cileienfis fub Ladislao pofthumo, primi aulae miniftri. Neque defunt exempla eorum qui vltra priuati hominis conditionem ambi tione abrepti, ac rerum fuarum cum com, muni reipublicae damno augendarum cupidi, irreparabilem patriae fuae calamitatem confciuere. Talis erat Ioannes de Zápolya, ço, mes Scépufienfis, qui iam fub Vladislao II,

[ocr errors]
[ocr errors]

et Ludouico II. regibus viam fibi ad folium praeparabat: talis item Stephanus Botskai de Kis- Maria fub Rudolpho II. caefare ad Tranffiluaniae principatum eluctatus. Porro de feditionibus, bellisque inteftinis in Auftriaca regum periodo faepius excitatis, illud vniuerfim tenendum eft, omnium fere autores fuiffe Tranffiluaniae principes. Cum enim folenni lege apud Tranffiluanos vetitum effet, ne eorum principes vlla fibi, familiaeque fuae bona illic poffent addicere, haec in Hungaria quaerenda putauere: quoties igitur reges noftros bellis alibi implicitos, minoribusque ad tuendam Hungariam viribus inftructos animaduertere, inito cum hoftibus foedere infeftis fignis Hungariam inuadebant, vt, pace fubinde confecta, perampla dominia confequerentur. Vt porro auaritiam, cupiditatemque fuam fpeciofo aliquo velo obtegerent, iureque fe ad arma defcendiffe imperitis perfuaderent, fparfis per, vniuerfum regnum libellis, fe ad vindicandam ab Auftriacorum principum oppreffione gentis Hungaricae libertatem, religionumque a Romano-Catholica diflidentium tutelam venire iactabant: quo gemino hamo multos praefertim de vulgo ad partes fuas traduxere. Nae hi egregii fane Hungariae amici, et protectores fuere, quam Turcis ipfis atrocius expilando, in vltimam miferiam, egeftatemque coniecere. Calamitas haec non ante defiit, quam vbi Tranffiluani eosdem nobifcum Auftriaca e domo principes venerari coeperunt.

S. XIX.

Vfitata biftoriae partitio.

Tota regum inde a D. Stephano ad hodiernum vfque diem nobis imperantium feries in tres periodos, quae totidem regni Hungarici aetates efficiunt, difpefci folet: prima complectitur reges e ducali ftirpe virili Arpadiana vfque ad A. 1301. altera variis e do- 1301. mibus per libera electos fuffragia, quae A. Tertia denique ac 1540 1540. penitus defiit. poftrema illos, quos inde a Ferdinando I. ex augufta domo Habsburgo-Auftriaca ferie non lure igitur I. interrupta venerati fumus. periodus Arpadiana, II. mixta, ac III. Auftriaca nuncupatur, fingulae fingulas hiftoriae noftrae partes constituent.

997.

NOTITIA

RER V M

HVNGARICAR V M.

PARS PRIM A.

I. ARPA DIANA.
REGVM HVNGARIAE PERIOD VS.

S. STEPHANVS

PRIMVS REX.

S. I.

Amplitudo regni Hungarici, cum illud S.
Stephanus adiit.

Geifa duce A. 997. vt diximus, e viuis fub-
lato, D. Stephanus aetatis anno octauo fupra
decimum, hereditarii regni gubernacula
pleno quidem iure, verum ducis folummodo
titulo capeffiuit. Regni porro, quod tum
adiit, fines ab ortu Cumaniam, feu Molda-
uiam; ab occafu montem Cetium, amnem-
que Morauam; a feptemtrione Carpatum;
a meridie denique Iftrum, exclufoque Sir-
mio, Sauum, atque Croatiam pro limitibus
habuit. Sclauoniam enim intrà regni Hun-

garici fines ea aetate comprehenfam fuiffe, alia defint, vel folae fundationales epifcopatus Quinque- ecclefienfis literae fidem faciunt (a), quae fines illius ad Sauum vfque protendunt.

S. II.

Belli cum Cupa, duce Simegbienfi, occafio. Non multo poft Geifae obitum grauiffima in D. Stephanum tempeftas coorta fuit, cuius caufas ad fcriptorum, monumentorumque domefticorum fidem paucis explicabimus. Cum D. Stephanus adolefcens adhuc, negotiorumque tractandorum vfu nondum fatis inftructus, regnum et vaftum, et ob multorum potentiam, atque audaciam ad regendum difficile adiiffet, in moderanda, ac in ordinem redigenda monarchia, aduenarum vnice , quos a Geisa duce magno numero euocatos, bonis. que donatos alibi diximus, confiliis, et ope: ra vtebatur: egit praeterea toto conatu, vt quam plurimi abiecto gentilismo Chriftiana facra amplecterentur. Vtrumque hoc et primorum gentis) et vulgi ipfius cum noua facra, tum vero exteros homines auerfantis

(a) Literas has ex tranffumto authentico monafterii Simeghienfis. A. 1404. vulgauit doctiffimus Pray Hierarchiae Hung. part. I. pag. 224. Item Cl. et doctiffimus Koller in hiftoria epifcopatus Quinque, ecclefienfis tom. I. pag. 62.

« PreviousContinue »