commendatione fua, fingularem aduersus B. Stephanum gratiam , et amicitiam testatus fuit Otro III. quem conftat non multo poft toto conatu obsticille,'ne Boieslao, Poloniae duci, régii tituli a sede apoftolica concederentui. Nouorum igicur episcopatuum cum Strigoniensi metropoli inftitutio, regiique ticuli, geminae fuere legationis Romam mittendae caufae (a). Obeundo huic muneri placuit deligere Anastasium , fiue Altricun Pétsvaradieníem abbatem, designatum iain Colocca. sem episcopum, idque haud dubie propterea, quod Ronae olim ad S. Alexii monachus Benedictinus et itineris rationem , et mores Romanos optime habebat perspectos, S. VI, Legationis Romanae exitus, Altricus ineunte anno 1000. in pluriumioca. comitatu, Romam delatus , ad principis fui vota pronisfimum reperit Sylueftri II. pontificis animum. Siue id eximia Ottonis (II. ima @ Has ipsas copiofius recenset Carthuitius cap. II, pag. 130. Quarto pose patris obitum anno Afri. - Strigoniensein ecclefiam in peratoris in S. Stephanum gratia , et praeuio bortatu; siue angeli per fomnium apparentis monitu euenerit, Syluefter II. iis omnibus, quae D. Stepbanus ad propagandam in regno suo religionem Christianam ad eum dieią egerat , et porro acturus erat, ex Aftrico legato intellectis, finceriffimo gestiens gaudio , ; cunctis, quae petebantur , cumulate fubfcripfit. Icaque D. Stephano , antea duci Hungarorum , regios decreuit titulos, eumque in tinem infigne prorsus diadema, quo ipse, ceterique poft eum reges inaugurarentur dono dedit. Eft illud Graeci moris, fimile plane illi, quod in vsum orientis imperatorum olim Conftantinus magnus fieri curauerat, cum imperii Romani sedem Bizan, tium transtulit. Verissimum id efle comperịet is , qui diadema noftrum , eiusdemque defcriptionem a Petro de Reva, Ş. coronae duumuiro, editam cum illis contenderit , quae Anna Comnena, Alexii Comneni Graeco, rum imperatoris filia, de augufto Graecorum diademate memoriae pofterorum adnotauit (a). Censent nonnulli diadema noftrum illud ipsum esse, quod Anastasius I. orientis imperator Clodouaço I. Francorum regi, ac hic vicissim ineunte feculo VI, Romam S, Petro miserat : quod, longa annorum serie la. befactatum , Syluefter II. ea tempestate refici curauerit (b): alii exiftimant, nouum fuille, (a) Consulę Ill. Kollar hiftor. diplomat, juris pa. tron, regg. Hung. lib. I. cap. V. (6) Stilciugus Bollandista ip vita S. Stephani nu. mero 213 aç a pontifice recens curatum opus pro Boleslao Polonorum duce , quod ei poltea non tam fortaffe ob angeli per fomnium vili mo. nitum , quam Ottonis III. hortatu denegatum fuerit (a). Quod fi etiam concedamus; typum tamen aliquem auguftalis Graecorum diadematis habuilse oportuit Romanos artifices, vt noftrum eidem ad amuslim conformarent. Quiduis de hoc sentias, parum refert, illud nihilominus certum eft, ac euidens, diadema Hungaricum effe Sylueftri II. Romani poncificis donum. Testatur id imprimis synchropus scriptor Ditmarus , qui eodem ex fonte et coronam , et benedictionem per D. Stepbanum impetratam affeuerat : quemadmodum igicur benedictionem a pontifice profectam intelligi oporcere nemo ambigit; ita etiam coronam inde obtentam , fateatur eft necelle. Teftis alter eft Cartbuitius, dimidio circiter seculo ab obitu D. Stephani remotus , vt qui Salamonis, Geifae , S. Ladislai et Colomanni (a) Carthuitius in vita S. Stephani cap. II. pag. 131. Item Martinus Gallus in chronico suo, quod vi. uente Boleslao III. Poloniae rege , itaque inter A. 1102, et 1138. confcripfit, ac vita S. Stephani a Carthuitio concinnata vsus est. Vnde vaa euidenter euincitur Carthuitium nostrum jussu Colomanni Hungariae regis, qui ab A. 1096. vsque 1115. imperauit , vitam S. Stephani regis edidiffe. Argumentuin hoc pro vetustate Carthuitii vindi. canda, insigni, vt Colet , eruditione pertractat Cl, Cornides in Genealogia reg. Hung. pag. 254, pota 31. regum aetate vixerit, ac huius poftremi ius su vitam S. Stepbani concinnauerit. Is igie tur, quod a coaeuis fancto regi hominibus auditu acceperat, aut etiam in fcriptum relatum legerat , disertis verbis affirmat, coronam per S. Stephanum a Romano pontifice expecitam, impetratam , ac per Astricum le. gatum in Hungariam fuille allatam (a). Quis autem , nisi infaniens credat, Cartbuitium in re tam illuftri narranda cum toti Hungaricae genti, tum vero Colomanno regi, ab infigni doctrina, raraque prudentia prae ceteris laudato, imponere aut voluille, aut pocuiffe. Equiden) li corona noftra aliunde , quam Roma adusnillet , id tum in toto regno peruulgatuny, ignorari a nemine poterat ; neque dubitandum eft, quin mendax scriptor de infigni sua impostura conuictus fuillet, li falfam, communique tum gentis vniuerfae opinioni contrariam coronae noftrae originem vitae S regis infperfillet. Illud quoque non leuis habet vim argumenti , nullo vnquam tempore de hac , quam tradimus, S. coronae origine apud Hungaros fuille dubitatum, vt adeo non domestici folummodo fçriptores, verum etiam reges ipfi coronam fuam donuin elle pontificis Romani publicis literis confiteri non erubuerint (b), Quapropter mi (b) Carthuitius cap. II. pag. 130. et sequ. ex Odorico Raynaldo recitata vide apud Cl. Pray rum videri poteft, noftra iam aetate reperiri |