Page images
PDF
EPUB

aç a pontifice recens curatum opus pro Bo leslao Polonorum duce, quod ei poftea non tam fortaffe ob angeli per fomnium vifi monitum, quam Ottonis III. bortatu denegatum fuerit (a). Quod fi etiam concedamus; typum tamen aliquem auguftalis Graecorum diadematis habuiffe oportuit Romanos artifices, vt noftrum eidem ad amuffim conformarent. Quiduis de hoc fentias, parum refert, illud nihilominus certum eft, ac euidens, diadema Hungaricum effe Sylueftri II. Romani pontificis donum. Teftatur id imprimis fynchronus fcriptor Ditmarus, qui eodem ex fonte et coronam, et benedictionem per D. Stephanum impetratam affeuerat: quemadmodum igitur benedictionem a pontifice profectam intelligi oportere nemo ambigit; ita etiam coronam inde obtentam, fateatur eft neceffe. Teftis alter eft Carthuitius, dimidio circiter feculo ab obitu D. Stephani remotus, vt qui Salamonis, Geifae, S. Ladislai et Colomanni

(a) Carthuitius in vita S. Stephani cap. II. pag. 131 Item Martinus Gallus in chronico fuo, quod viuente Boleslao III. Poloniae rege, itaque inter A. 1102, et 1138. confcripfit, ac vita S. Stephani a Carthuitio concinnata vfus eft. Vnde vna euidenter euincitur Carthuitium noftrum iuffu Colomanni Hungariae regis, qui ab A. 1096. vfque 1115. imperauit, vitam S. Stephani regis edidiffe. Argumentum hoc pro vetuftate Carthuitii vindicanda, infigni, vt folet, eruditione pertractat Cl Cornides in Genealogia reg. Hung. pag. 254, nota 31.

regum aetate vixerit, ac huius poftremi iuffu vitam S. Stephani concinnauerit. Is igi tur, quod a coaeuis fancto regi hominibus auditu acceperat, aut etiam in fcriptum relatum legerat, difertis verbis affirmat, coronam per S. Stephanum a Romano pontifice expetitam, impetratam, ac per Aftricum legatum in Hungariam fuiffe allatam (a). Quis autem, nifi infaniens credat, Cartbuitium in re tam illuftri narranda cum toti Hungaricae genti, tum vero Colomanno regi, ab infigni doctrina, raraque prudentia prae ceteris laudato, imponere aut voluiffe, aut pocuiffe. Equidem fi corona noftra aliunde, quam Roma adueniffet, id tum in toto regno peruulgatum, ignorari a nemine poterat ; neque dubitandum eft, quin mendax fcriptor de infigni fua impoftura conuictus fuiffet, fi falfam, communique tum gentis vniuerfae opinioni contrariam coronae noftrae originem vitae S regis infperfiffet. Illud quoque non leuis habet vim argumenti, nullo vnquam tempore de hac, quam tradimus, S. coronae origine apud Hungaros fuiffe dubitatum, vt adeo non domeftici folummodo fcriptores. verum etiam reges ipfi coronam fuam donum elle pontificis Romani publicis literis confiteri non erubuerint (b). Quapropter mi

(b) Carthuitius cap. II. pag. 130. et fequ. (c) Andrese II. et Ladistai IV. regum teftimonia ex Odorico Raynaldo recitata vide apud Cl. Pray in Annal. reg. Part. I. ad A. 1000. et apud Cl. Katona hiftoriae erit. reg. Hung. Tom. I. pag. 16.

rum videri poteft, noftra iam aetate reperiri nonnullos, qui Cl. Schuartzii hac de re con, iecturis inducti ad conftantem gentis Hunga ricae traditionem, non domefticorum folum, verum etiam exterorum fcriptorum teftimoniis roboratam, variis viis oppugnandam incredibili ftudio, et follicitudine incumbant, non fecus, atque fi fumma Hungaris effet infamia, coronam Roma, a Chrifti in terris vicario, dono accepiffe. In eo defudant imprimis, vt eamdem vel a Germanico occidentis, vel a Graeco orientis imperatore aliquo D. Stepbano transmiffam effe fuadeant. At poftquam omnibus cum Latinae, tum Graecae antiquitatis monumentis improbo labore euolutis, nullum idoneum reperiunt teftem, grauiffimis rationum momentis, queis vetus Hungarorum traditio nititur, tenues obtrudunt coniecturas, maluntque, aut incertam pronunciare diadematis noftri origiginem, aut vndecumque demum in Hungariam allapfum admittere, quam vt illud Sylueftri II. elle donum confiteantur: qua quidem obftinatione fua, et inutili fane nouas facrae coronae origines indagandi conatu, haud fcio, an luculentius fuum in Romanos pontifices odium, quam veritatis ftudium patefaciant. Cum itaque nihil ad hoc vfque tempus ab aduerfariis prolatum fit, quo vel in prudens dubium reuocari poffit ftabilita hactenus S. coronae Hungaricae origo, nos deinceps etiam pretiofum hoc pignus tot diuorum regum inauguratione confecratum, Roma per Aftricum Colocenfem antiftitem in

[ocr errors]
[ocr errors]

Hungariam allatum, ac diuo Stephano traditum confitebimur (a). Quod ad alterum legationis caput attinet Strigonienfis metropolis erectionem, ceterosque defignatos iam, aut porro etiam defignandos epifcopatus ratos habuit pontifex. Cum autem ex iis, quae feu Otto III. caefar, feu Aftricus legatus retulerat, clare perfpiceret Syluefter II. D. Stephanum infigni prudentia praeditum, ac peculiari quodam diuino lumine colluftratum elle: vt omnia, quae ad hierarchiam in Hungaria conftabiliendam pertinent, eo facilius, et citra ambages poffet abfoluere, fuas illi vna, ac fuccefforibus in ordinandis, difponendisque, ecclefiis vices detulit, ampliffimoque legationis apoftolicae munere, ac autoritate exornauit: cuius dignitatis infigne,

(a) Huius memoriam inftaurauit Maria Theresia augufta cum ad Adami e L. B. Patachich de Zaiezda Colocenfium, et Batfienfium archiepifcopi L. O. S. Stephani magnae crucis equitis preces, metropolitanae ecclefiae Colocenfis canonicis deferendam conceffit crucem auream Tholofanam, cuius aduerfa in parte vifitur primus Colocenfium antiftes Atricus, diadema S. Stephane tradens, cum epigraphe: Allatae S. coronae memoria, quae in auería parte, cui initiales Iofephi II. et M. Therefiae literae funt infcriptae, his abfoluitur: fub AVGG. renouata 1779. Qua porro occafione, quibusne de caufis illuftris haec memoria renouata fit, eadem augufta princeps vberius complectitur folenni fuo diplomate, die XIX. Nouembris A. 1779. fignato quod alio loco, et occafione, fr vitam porro produxerimus, vulgaudum refer

uamus.

duplicatam crucem transmifit, regibus noftris, dum folenni ritu in publicum prodeunt, anteferendam (a). Eadem tempeftate, cum Syluefter II. pontifex D. Stephanum, ob eximium fidei propagandae zelum, apoftolum appellaffet (b), mos inde poftea profluxit, reges Hungariae apoftolicos dicendi: qui titu lus Chriftiano principi fane quam honorifi cus, noftra iam aetate A. 1758. per Clemen 1758. tem XIII. pontificem per elegans breue inftauratus ac confirmatus fuit (c). Denique quia D. Stephanus fe, gentemque fuam fummi Chriftianorum facrorum antiftitis, fedisque apoftolicae pietati, ac protectioni commendauerat, Syluefter II. id vnum viciffim per literas flagitauit, vt noui reges inaugurationis fuae tempore ex ritu ecclefiae fidem orthodoxam, et eam, quam omnes eiusdem ouilis oues paftori fuo debent, deuotionem, et obferuantiam profiterentur; nec quidquam porro fiue à D. Stepbano, fiue ab illius in folio fuccefforibus lucri temporalis exegit. Qua in re a quorumdam pontificum more difceffit, qui regnis, fub D. Petri protectionem receptis, in ali

(a) Crucem infuper anteferendam regi, velut in fi
gnum apoftolatus mifit. Carthvitius pag. 132.
(b) Idem ibidem. Ego inquiens fum apoftolicus,
ille vero merito Chrifti apoftolus.
Keza quoque
editionis Horanyianae pag. 119. Ego inquit fan
apoftolicus, ille autem verus apoftolus.

(c) Breue hoc edidimus in fpecimine Heraldisne
Hung. pag. 20,

« PreviousContinue »