Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

quod clientelae fignum, exile tributi genus, quod denarius S. Petri audiebat, impofuiffe leguntur. Haec omnia, quae mox recenfuimus, Syluefter II. datis ad S. Stephanum literis complexus fuit de quibus Carth uitius diferte meminit (a). An autem hae eae dem plane fint cum illis, quas fuperiore fe culo F. Leuakouichius e tenebris in lucem protulit, atque Incboffero in annal. ecclefiaft. Hung. vulgandas tradidit, adhuc fub iudice lis eft. Quamuis enim harum literarum fides, atque integritas grauibus fane rationum momentis probari poffit (b), ad euidentiam nihilominus, quod aduerfarii exigunt, demonftrari nequit tamdiu, donec vel autographum ipfum, vel faltem authenticum Syluefrinarum literarum apographum in publicum proferatur, vt cum eo exemplar Leuakouichianum contendatur. Illud fatis eft dixiffe nil omnino in Leuakouichianis literis contiperi, quod non cum Cartbuitii hiftoria ad amuffim confpiret, quod non confentiat illis, quae conftante tot feculorum vfu, quam reli giofiflime apud Hungaros credita, obferuataque fuiffe, nemo eft, qui poffit ignorare. Denique fingulare illud legationis apoftolicae munus, atque praerogatiuae in bonum eccle

(a) Benedictionis ergo apoftolicae literis cum coro na, et cruce fimul allatis. pag. 134. (b) De literarum Sylueftrinarum fide, poft doctiffimorum virorum commentarios, vtiliter confules Cl, Katona Hiftor. Crit. Reg. Hung. Tom I, a. pag. 33.

fiae D. Stephano collatae mire conueniunt Syl ueftri II. pontificis indoli, et moribus, quem conftat ecclefiarum curam, atque protectionem quam libentiffime principibus tradidif fe, horumque autoritati, prae quam alii pontifices, multum detuliffe, quod non fperaret modo, verum etiam confideret, eos poten tia, maieftateque fua in ecclefiae tutelam et commodum vfuros (a)..

§. VII.

S. Stephani in regem inauguratio. Aftricus legatione fua praeclare defunctus,

eodem anno 1000. circa initium menfis Maii 1000 in Hungariam rediit, geminaque infignia : alterum quidem regiae dignitatis, coronam; legationis apoftolicae alterum, duplicatam crucem cum literis Sylueftri II. pontificis D. Stephano confignauit (b): qua laetitia at duce piiffimo, quo item plaufu a regni or dinibus pretiofa haec dona fint accepta, facile quifque arbitrabitur. Vt porro cuncta

[ocr errors]

(a) Specimen de indole Sylueftri II. capere licet ex
eiusdem breui A. 1c01. ad Ottonem III. impera.
torem dato, in quo praeter alia, conftitutionem
pro monafterio monialium Ticinenfium in fua di-
tione fito ab fe editam, ab eodem caefare confir-
mari orat, his verbis: veftram imperialem depre-
camur clementiam, vt noftram conftitutionem veftro
corroboretis praecepto, er banc firmetis rogo,, A.
pud Cl. Muratorium, Antiquitatum medii aetu To-
mu V. pag. 991.

(b) Carthuitius pag. 134:

ad peragendam fumma cum pompa coronationem tempeftiue apparari poffent; dies XV. Augufti, affumptae in coelos Virgini Deipa rae facer, eidem habendae decretus fuit: quo etiam die, Strigonii, eodem anro D. Stephanus, primus Hungarorum rex, Sylueftrina corona inauguratus eft. Etfi porro facram brachii vnctionem, diadematis impofitionem, fceptri, gladiique traditionem praefcripto ab ecclefia ritu, ac recepto apud Chriftianos principes more per Strigonienfem metropolitam, aut alium aliquem e nominatis iam, confecratisque antiftitibus facta fuiffe certum fit; quae tamen praeterea pompa, quae item cerimoniae ex parte regni ordinum obferuatae fuerint, nemo ad pofterorum memoriam adnotauit: verum quia Hungaros in diui protoregis fui inftitutis religiofe cuftodiendis tenaciffimos fuiffe nouimus, prudenter credi poteft, ea omnia, quae in reliquorum deinceps regum inauguratio nibus Álbae-regiae vfitata fuiffe accepimus, e prima hac coronatione profluxiffe (a). Eodem tempore, Cartbuitio tefte, Gisela regina coniux non modo facro oleo peruncta, ac diademate caput redimita; verum etiam in regni fociam, regiaeque maieftatis communionem a diuo Stephano marito fuo affum

ta

(a) Veteris Albae regiae reges inaugurandi moris fpecimen habes apud Vrfinum Velium de bella Pannonico lib. I.

ta fuit (a). Terminatis coronationis vtriusque folenniis, cum diadema, fceptrum, crucem, literasque pontificias; tum etiam gladium, fandalia, ceteraque, quibus tunc S. Stephanus vfus fuerat placuit ad perennem

eius diei memoriam afferuari: qui thefaurus poft conditam Albae-regiae B. V. Mariae ba filicam, ibidem in choro repofitus, atque collegiatae illius ecclefiae cuftodis fidei, curaeque fuit concreditus; quo loco fuccefforum deinceps regum coronationem haberi decretum fuit. Quanti porro fauftiffimum fuae in regem vnctionis, et inaugurationis diem faceret D. Stephanus, infigni documento teftatum fecit. Etfi enim mox a patris obitu A. 997. fumma cum poteftate Hungariae 997. imperare coeperit; annos nihilominus regni fui non ab illius aditu, fed a die coronationis, XV. Augufti anni 1000. in diplomatibus, 10CC, literisque publicis numerari voluit (b): qui mos a reliquis poftea regibus, D. Stephani fuccefforibus, per plura continenter fecula religiofe obferuatus fuit.

(a) Gislam, inquit, nomine fibi matrimonio Sociauir, quam vnctione chrysmali peruncram, gestantem coronam, regni fociam effe conftituit. Cap. II. pag. 135. (b) In literis fundationis S. Martini A. 1001. indictione XV, quae in autumnum incidit, vocat annum regni fui fecundum, qui a morte ducis Geifae erat quintus. Confen junt calculo huic literae fundationis epifcopatus Qu'nque-ecclefienfis, et abbanae Pétsuaradienfis, quas vide apud Cl. Koller in Hiftor. epifcop. Quinque-ecclelienfis. Tom. I. pag. 62. et 74.

PALMA P. I.

[ocr errors]

444

S. VIII.

Vndecim epifcopatus a D. rege inftituti, atque dotati.

Regio auctus honore D. Stephanus, ante ceteras curas omnes, quos prius iam mente defcriptos habebat, epifcopatus conftituere limitibusque a fe inuicem difcernere coepit. Erecta Strigonii metropolitana fede, nouem praeterea epifcopatus eodem tempore condere aggreffus fuit, videlicet: Colocenfem, Agrienfem, Quinque-ecclefienfem, Vesprimien fem, Iaurinenfem, Batfienfem, Transfiluanienfem, Vacienfem, et Varadinenfem, (a), atque de hoc tempore loqui cenfendus eft Carthuitius, qui iam ante legationem Romanam, regnum Hungariae in decem folummodo epifcopatus, inclufa hoc numero Strigonienfi metropoli, diuitum fuifle difertis verbis affirmat (b). Verum numerus hic pau1030. lo ferius, anno videlicet 1030. auctus fuit vndecima ecclefia Tsanadienfi, quod eam non prius, quam poft deuictum Ochtum Bulgarum, ea in regione dominantem, potuerit

(a) De Vacienfis vna, atque Varadinenfis ecclefiae
fundatione D. Stephano afferta. Lege Hierarchiae
Hung, part. I. pag. 330. et part. II. pag. 87.
(b) Poft haec, id eft poft Cupam deuictum, prouin-
cias in decem partitus epifcopatus, Strigonienfem
ecclefiam metropolim, et magiftram ceterarum fore
decreuit. pag. 130.

« PreviousContinue »