Page images
PDF
EPUB

inuafores autem bonorum ecclefiafticorum non regiam folummodo indignationem incurrant, verum etiam a fidelium communione refcindantur (a). Qui decimam epifcopo fuo debitam denegarit, nouem aliis partibus mulctetur (b). Epifcopi populum fpirituali curae fuae creditum iuxta facrorum canonum placita regant: iisdem omnes, et finguli in rebus ad ecclefiafticam iurisdictionem pertinentibus obtemperent; ad refractarios compefcendos comites parochiani promte, ac fideliter affiftant; quodfi autem quis impofitam fibi ab epifcopo poenitentiam nullatenus fubire vellet, regali iudicio denuncietur (c). Ecclefiafticis omnibus propterea, quod eam, quae praecipuo loco habenda eft, animarum falutis curam gerant, debitus honor, et reuerentia ab omnibus praeftetur, neue fama, et exiftimatio facrofancto eorumdem minifterio fumme neceffaria a maleuolis impune laedi poffit, nullius laici aduerfum eos teftimonium admittatur; neque de eorum crimine alibi, quam in facro tribunali iudicetur (d). Vt autem populus Chriftianus ad praeceptorum ecclefiae obferuantiam eo efficacius adigeretur, non facerdotes folum, verum etiam comites parochiani promulgare, commendareque populo iuffi fùnt,

(a) S. Stephani decret. lib. II. cap. I. (b) Ibidem cap. LII.

(c) ibidem cap. II et XII. (d) Ibidem cap. III. et IV.

1

vt dominicis, feftisque diebus omnes, dem. tis illis, qui ad cuftodiendam ab incendio domum remanere debent, ad audiendum in parochiali ecclefia miffae facrificium conHuant. (a). Illic confabulantes, fi magis confpicui fint, ex ecclefia expelli: viliores autem flagellis infuper prae foribus ecclefiae caedi praecipiuntur (b). Seruilem eo die laborem exercentes, fi equis, aut bobus laborauerint; boue priuentur, qui communitati ad vefcendum cedat: fi aliis inftrumentis quis vfus fuerit; haec vna cum veftimentis amittat (c). Vetitis autem ab ecclefia diebus ieiunium violantes octidui maceratione plectantur (d). Sine extremorum facramen torum perceptione propria culpa decedentibus fepultura ecclefiaftica denegetur (e). §. XII.

Quaepiam leges ciuiles.

E legibus ciuilibus paucas folummodo re

cenfebimus. Quemadmodum nobilitati Hungaricae proprietas, perpetuitasque rerum fuarum decreta fuit, ita vna conftitutum, vt bona, poffeffiones, praedia fuis cum incolis, quae feu ex decefforum ducum confuetudi

(a) Ibidem cap. VIII.
(b) Ibidem cap. XVIII,
(c) Ibidem cap. VII.
(d) Ibidem cap. IX. et X.
(e) Ibidem cap. XI.

ne; feu D. Stephani voluntate, ad vtile regis Hungarici dominium pertinebant, perpetua manerent, neque vnquam alienari poffint: imo vero id iam criminis loco haberetur, fi quis aliquid inde fibi ftudeat a rege impetrare (a) a qua conftitutione, fuam S. coronae bonorum perpetuitas, ac vt dici amat inalienabilitas, ducit originem. De praelatis, et comitibus parochianis ea lex prouide perlata, vt illi quidem ecclefiae fuae; hi vero muneri fuo attributis caftrorum regiorum bonis vita comite libere fruerentur; quin ta men liceat aliquid ex eis diffipare, aut teftamento legare (b). Qui regi mortem machinatus fuiffet, aut patriam hofti prodidif fet; aut denique e regno, cui frequentia populi procuranda erat, alio commigraffet, mortis fententia, bonorumue publicatione feriretur; nifi filii a paterno crimine prorfus immunes adeffent, ad quos bona auitica deuolui fancitum fuit. Confimiles poenae dictatae illis, qui in regis, regniue perniciem coniuraffent: hi a fidelium communione refcindi, omnique asylo carere iubentur (c). Ad conferuandam fubditos inter, ac regem mutuam concordiam, atque fiduciam, fine qua validiffima etiam imperia, laxatis quafi vinculis, interire eft neceffe, capitis poena decreta aulae calumniatoribus. Crimen hoc in

(a) Decret. S. Stephani lib. II. cap. VI.
(b) Ibidein cap. XXXV.

(e) Ibidem cap. XXXV. et LI.

eo fitum erat, cum quis per mendaces de maligno regis in aliquem animo narrationes, primores, nobilesque in odium illius excitare conatus fuit, qui, vt lex loquitur, haec vel fimilia comitum alicui infufurraffet: audiui regem ad perditionem tuam loqui (a), Atrociffimum, foediffimumque hoc crimen maximas fub Andrea I. Salamone, Colomanno, et Andrea II. regibus turbas in regno exciuit. Infame porro illud affentatorum genus, qui narratis vltro, citroque mendaciis, duos inter primores, ac comites diffidia feruiffent, cum multa pecuniaria, tum vero mendacis linguae euulfione fcelus fuum expiare iuffi funt (b). Qua fanctione peceffaria inter ordines regni animorum in commune bonum confenfio ftabilita fuit. Vt autem fubditi monarchiae et fui, et rerum fuarum fecuri viuere poffent, leges peropportunae in hunc finem funt perlatae. Qui cafu hominem occidiffet, XII; voluntarius autem homicida CX. auripenfas multae loco pendere, ac infuper ieiunio macerari iubetur (c). Maritus, vxoris interfector, fi comes fit, L. iuuencos; fi miles, feu nobilis, X; fi vulgaris, fiue ignobilis V. parentibus, aut cognatis occifae coniugis confignet (d): mem brorum mutilatores iisdem et ipfi membris

(4) Ibidem cap. LIII.
(b) Ibidem cap. LIV.
(c) Ibidem cap. XIII. et XVI.
(d) Ibidem cap. XIV.

vt

mutilentur (a). Ne porro gladio, quem milites, nobilesque deferre folebant, quisquam abuteretur: qui aduerfus alium vel gladium e vagina eduxiffet LV. auri penfis. multaretur (): fi vero ira correptus vul, nus etiam alteri inflixiffet, tantumdem, quantum homicida voluntarius, id eft CX, auri penfas numeraret (c). Ad compefcendam alienas res inuadendi licentiam ftatutum, fi comes domum alterius hoftili modo aggreffus effet, LV. auri penfis violentiam lueret; fi miles nobilis nobilem inuafiffet; ipfe V. juuencos; fi per alios ad id conductos id egillet, C. iuuencos; ignobilis denique V, iuuencos laefo traderet (d). Fures autem feu plebeiae, feu liberae effent conditionis nonnifi tertio in furto deprehenfi ad mortis poenam damnarentur (e). Si quis nobilium puellam inuitis eiusdem parentibus in coniugium rapuiffet, fiue illi poftea confentiant, feu non, in poenam raptus, denos boues puellae parentibus daret (f), Vt autem confuetudo illa vilibus perfonis ad libidinem abutendi efficaciter fufferretur, placuit decernere, vt fi liber cum alterius ferua, feu fubdita fornicatus fuiffet, femel ac iterum capillis, et barba priuaretur; tertium autem

(a) Ibidem cap. XLVII.
(b) ibidem cap. XLIX,
fc) Ibidem cap. XLVIII.
(d) Ibidem cap. XXXIII,
(e) Ibidem cap. XL. et XLI.
(f) Ibidem cap. XXV.

« PreviousContinue »