Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fenfi, et ut tuum regnum per omnia fit pacifi cum. Monito V. fuadet aequitatis, et iufti, tiae rigorem cum aequanimitate et manfue, tudine coniungendum, vt fi etiam reis, legumque violatoribus ex iuris placitis poe na fit irroganda; id citra impatientiam, ac vindictae ftudium fiat. Quotiescumque, inquit, caufa digna iudicari ad te venerit, vel aliquis capitalis fententiae reus, noli impatienter portare, vel cum iuramento firmare, illum punire: quod inftabile, et fragile effe debet, quia ftulta vota frangenda funt: vel per te ipfum iudicare, ne tua regalis dignitas vfurpatione inferiorum negotiorum foedetur; fed potius buiusmodi negotium ad iudices mitte, quibus boc commiffum eft, quod ipfi fecundum fuam boc difcernant legem: time effe iudex: gaude vero rex effe, et nomirari. Monito VI. adducto Romani imperii, ad quod clariffimi om nium gentium viri confluebant, exemplo, hortatur in id omni conatu enitendum, vt quam plurimi exteri in Hungariam euocentur, omnique humanitate, et clementia foueantur eo fine; vt multiplices fcientiæ, artes, et confuetudines, alibi non fine com muni vtilitate florentes, in Hungariam deriuentur. Sicut enim, inquit, ex diuerfis partibus prouinciarum veniunt bofpites; ita diuerfas linguas, et confuetudines, diuerfaque documenta, et arma fecum ducunt, quae omnia regiam ornant, et magnificant aulam, et perterritant exterorum arrogantiam. Nam vnius linguae, vniusque moris regnum imbecille, et fragile eft. Propterea iubeo te fili mi! vt bo

na voluntate illos nutrias, et honefte teneas, at tecum libentius degant, quam alibi babitent. Si enim tu deftruere, quod ego aedificaui; dif fipare, quod congregaui, ftudueris; fine dubitatione maximum detrimentum tuum patietur regnum, quod ne fiat, tuum quotidie auge regnum, vt tua corona ab omnibus augufta ba beatur. Documento hoc illis monarchiae Hungaricae initiis nil fapientius, vtiliusue dari poterat. Monito VII. vetat, ne ingenio, iudicioque fuo iufto plus confifus, quidquam temere absque aliorum confilio decernat. Matura enim deliberatione, et confilio opus effe, vt rite gubernentur regna, defendatur patria, caute ineantur praelia, reportetur victoria; profligentur inimici, foederibus concilientur amici, domi conftruantur munitae ciuitates; ac hoftium denique praefidia ex pugnentur: prohibet porro, ne in confilium a rege aduocentur ftulti, arrogantes, ac mediocris ingenii, et conditionis homines; confulendos itaque effe maiores, meliores, fapientiores, ac fapientiffimos quosque e fenioribus. Idcirco, inquit, fili mi cum iuuenibus, et minus fapientibus noli confiliari, aut de illis confilium quaerere; fed a fenioribus, quibus illud negotium propter aetatem, et fapientiam fit aptum : nam confilia regum in praecordiis fapientum debent claudi, non ventofitate ftultorum propagari. Si enim gradie ris cum fapientibus, fapiens efficieris, fi verfaris cum ftultis, fociuberis illis. Vtiliffimum denique principi fuggerit confilium: quid quid, inquit, negotii unicuique conuenit aetati,

in boc fe exerceat, fcilicet iuuenes in armis, fenatores in confiliis: omnino tamen iuuenes non funt expellendi a confiliis: quoties vero cum illis confilium inibis, etiamfi fit babile, tamen femper ad maiores deferas, ut omnes actus tuos norma fapientiae menfures. Monito VIII. hortatur vt in gubernanda repu blica decefforum fuorum exempla imitetur, periculoque non carere afferit, fi quis ea, quae a decefforibus recte, fapienterque or dinata funt, contemnat, atque conuellat. Propterea, inquit, fili cariffime! edicta patris tui femper tibi fint promtuofa, id eft in promtu, vt profperitas tua vbique regalibus diri· gatur habenis: mores quidem meos, quos regali vides conuenire dignitati, fine vinculo totius ambiguitatis fequere. Graue enim tibi eft buius climatis tenere regnum, nifi imitator confuetudinis ante regnantium exftiteris regum. Quis Graecus regeret Latinos Graecis moribus? nullus. Idcirco confuetudines fequere meas, vt inter tuos babearis praecipuus, et inter alienos, id eft exteros, laudabilis. Monito IX fuadet cum propriae, tum fubditorum falutis caufa orandum effe Deum, cuius eoelefti ope ad fubditos imperio fuo populos tranquille, beateque regendos quam maxime indigent fummi imperantes: haec autem potiffimum petenda elle principi; vt Deus tollat ingenii hebetudinem, qua fit, vt ea, quae pro communi bono agenda funt, non perfpiciant, tum vero defidiam illan, et. focordiam in gubernando, concedatque dotes, atque virtutes, populorum rectori ne

ceffarias: fuggerit ad haec vfitatam Salomoni Dauidis filio regi precandi formulam: emitte Domine fapientiam de fede magnitudinis tuae, ot mecum fit, et mecum laboret, vt fciam, quid acceptum fit coram te omni tempore 3. Reg. 3. Hac, inquit, oratione vtebantur antiqui reges, tu quoque bac eadem vtere, vt Deus cuncta vitia a te auferre dignetur, vt inuictiffimus rex a cunctis nomineris. Hoc in monito quid prudenter reprehendi poffit, non video: ea enim, quae D. Stephanus a Deo bonorum omnium largitore flagitanda elfe fuadet, non vtilia modo, verum etiam neceffaria funt fummo imperanti. Sed neque exiftimet aliquis S. regem, cui multiplices, atque perpetuae regiminis curae optime perfpectae fuere, e filio fuo Emerico coenobitam, aut anachoretam efformare voluiffe qui, neglecta reipublicae cura, dies, noctesque contemplationi vacet; id folum agebat, vt is mentem interdum ad Deum eleuet paucisque illius opem imploret. Denique Monito X. atque poftremo quasdam virtutes velut praecipua regum diadematis ornamenta complectitur: has inter principe loco ponit pietatem illam, qua caritatem intelligimus, et mifericordiam, imprimis erga cognatos, et agnatos regiae domus principes, atque duces, erga domefticos aeque nullo difcrimine, atque exteros. Rex enim, inquit, impietate, et crudelitate foedatus incaffum fibi vendicat nomen regis, quia tyrannus eft. Ob hoc ergo fili mi amabiliffime! dulcedo cordis mei, fpes Juturae fobolis! precor, iubeo, vt per omnia,

[ocr errors][merged small]

et in omnibus pietate, id eft caritate, fultus, non folum parentelae, et cognationi, vel principibus, fiue ducibus, fiue diuitibus, feu vicinis, et incolis, fis propitius, verum etiam extraneis, et cunctis ad te venientibus. Commendat postea patientiam, fue longanimitatem, atque clementiam erga fummos, et infimos. Con ftantem animi fortitudinem in profperis, et aduerfis cum vera erga Deum fubmiffione coniunctam. Moderationem praefertim in poenis irrogandis, aequitati, honeftatique conformem cum fubditis agendi rationem : intemeratam denique animi, corporisque pu dicitiam. Iuuat D. regem de his differentem audire: Patiens, inquit, efto ad omnes non tar'tum potentes; verum etiam poteftate carentes. Sis fortis, ne te profperitas nimis eleuet, aut aduerfitas deiiciat, fis quoque bumilis, vt Deus te altum faciat bic, et in futuro. Sis vero modeftus, moderatus, et ultra modum neminem punias, vel damnes. Sis mitis, vt nunquam iuftitiae repugnes; fis boneftus, vt nunquam alicui fpontaneum inferas dedecus, Sis pudicas, vt cunctos libidinis foetores, ficut stimulum mortis, euites. Concludit denique explicata decem monita his verbis: Haec omnia fuperius libata regalem componunt coronam, fine quibus valet nullus bic regnare, nec ad aeternum pertingere regnum. Haec fumma eft monitorum S. Stephani, quae illius decretorum librum primum conftituunt (a).

(a) In codice iuris patrii.

« PreviousContinue »