Page images
PDF
EPUB

§. XIV.

S. Emerici coniugium, et obitus.

Talibus igitur monitis vnicum filium fuum ad rectam hereditarii regni guberrationem praeparabat follicitus pater, et quoniam non tam aetate, quam curis, morbisque confectus finiftra vtebatur valetudine, viuens adhuc coroham, monarchiaeque adminiftrationem in eumdem transferre conftituerat (a): quin etiam ne quid ad afflictae fenectutis fuae folatium defideraretur, coniugem illi e Dalmatia accerfiri curauit Crefimiri II. regis filiam Chiche dictam (b). Quo e connubio, dum optatam fobolem, vnicam pofteritatis fpem, auide praeftolatur, placuit diuinae prouidentiae alia omnia de Emerico decernere. Primum enim S. Henrici imperatoris auunculi fui exemplo, toto coniugii tempore virginitatem vna cum fponfa coluit, tum vero XXIV. annos natus A. 1031. III. nonas Septembris töзi praematura morte e viuis ereptus, follicitas parentum curas, bonorumque omnium fpes momento abrupit. Corpus innocentiffimi principis Albam Kegiam deductum, in Deiparae

(a) Carthuitius cap. IV. pag. 155. Keza pag. 79. edit. Horanyianae. Chronicon Turotzii Part. II. cap. XXXIII.

() Vide el. Katona P. I, p. 331. Fortaffe fub Chỳche nomine latet Caecilia Hungaris Czitzely dici olim foli à.

[merged small][ocr errors]

Virginis bafilica contumulatum fuit (a). Regia coniux Chiche, non multo poft fponfum fecuta, pariter viuere defiit. Atque fic virilis Geifae ducis ftirps in Emerico nepote interiit. Otto enim, et ceteri S. Stephani filii in prima infantia iam obierant.

S. XV.

Confilia D. Stephani de rege fucceffore 'conftituendo, Bafiliique, Wazul dicti, ducis electio.

Dolor e tanti filii, eiusdemqüe vnici iactura potiffimum ad D. Stephanum pertinebat, cuius acerbitas adeo corpus omne fenfim corrupit, vt ex eo tempore membrorum languore captus, pedum denique vfum amiferic (b): animi porro cruciatus multo acerbior fuit, non tam priuatae iacturae caufa ; quod filium fanctimonia illuftrem coelo in fertum effe non dubitaret; verum communis regni orbitas, quae nulla iam ratione farciri poffe videbatur, follicitum optimi principis cor paulo vehementius diu, noctuque afflige. bat. Senfit nempe deftitutum fe idoneo fucceffore, cuius virtuti, fidei, atque pruden

(a) Probatur id ex lapidis Albae Regiae A. 1734 eruti infcriptione, apud cl. Pray in differtatione de S. Emerico p. 78.

(b) Teftatur id Carthuitius cap. V. pag. 158. Simon Keza pag. 79. Chronicon Turotzii P. II. cap. XXXIII.

[ocr errors][merged small][merged small]

tiae condicam a fe monarchiam, ac recens introductam religionem Chriftianam tuto poffet confidere. Viro certe et probo, et forti, ac tali prorfus, qualem in fuis ad filium Emericum monitis adumbrauerat, opus fuit, qui fancte, falubriterque inftituta non tueri modo, verum etiam feliciter poffet abfoluere. Pro ea igitur, qua in gentis fuae bonum fe. rebatur, caritate, triftitia, ac gemitibus affi ciebatur, praefertim propterea, quod nullus videbatur de confanguineis eius idoneus ad boc, vt eo mortuo regnum in Chrifti fide conferuaret (a). Viuebant quidem tum in Hunga ria agnati regiae domus duces: Wazul, feu Bafilius, e Michaele Geifae ducis fratre genitus, eiusdemque germani Ladislai Calui tres filii: Andreas. Bela, et Leuenta: quos D. rex diligebat impenfius, ac in fuis ad filium inftitutionibus, maiorem in modum, verbisbisque tenerrimis S. Emerico diligendos, fouendosque commendauerat (b): ad quos ex veteribus Arpadum inter, et Hungaros pactis, continuoque eiusdem ftirpis ducum fibi mutuo fuccedentium vfu, ac confuetudine roboratis, regni fucceffio iure fpectabat ; verum omnes hi, fiue fua, fiue aliena culpa non eam, quae S. Emerico duci impen

(a) Chronicon Turotzii cap. cit. Eadem refert
Simon Keza. Nam maxime eapropter, vt de Jua
fanguine dignus nullus effet, regni corona fublima-
ri, et qui ipfo mortuo gentem tam nouellam in fide
Catholica poffet conferuare. pag. 97.
(b) Capite, et monito X, quod 9. XIII. recenfuimus.

[ocr errors]

fa fuit, nacti erant inftitutionem. Impri mis enim Latinae linguae, quae tum in regum Chriftianorum aulis obtinebat, quaque negotia omnia domi, et foris peragi oportebat, ignari fuiffe videntur (a), praeterea, cum fola hac lingua fcientiae, et artes omnes ea aetate tradi confueuerint, cum ceterarum difciplinarum omnium, tum vero illarum, quae fummis imperantibus neceffariae funt, rudes fuille dubitari nequit. Sed neque in tuenda, propagandaque re Chriftiana tanta, quanta iis initiis defiderabatur, futuri crede bantur pietate, atque conftantia: id quod de Andrea, et Leuenta non immerito timeri potuille, euentus poftea docuit, vtrumque enim feditioni, Vatha duce in Chriftianos concitatae, conniuille exploratum eft (b). Ba filius autem vt aetate, ita iure ad folium re liquis vicinior, adeo petulantibus, et lasciuis erat moribus, aut certe adeo grauiter de his infimulatus fuit, vt a cognato, et cetera mitiflimo principe, in carcerem Nitrienfem coniici debuerit (c). Talibus cum effent regiae domus principes praediti moribus, facile quisque arbitrabitur, quanta fuerit reli

(a) Bela dux ad ea, quae in Salamonis regis co-
ronatione Latine dicebantur, intelligenda, interpre-
te vfus fuiffe perhibetur Chronici cap. XLIV.
(b) Biographus S. Gerardi edit. Wionianae cap.
XIX. Chronicon Turotzii cap. XXXIX.

(c) Chronicon cap. XXXIII. Wazul, inquit, quem
recluferat rex propter iuuenilem lafciuiam, et stul-
titiam, ut corrigeretur. Keza pag. 80.

giofiffimi, mortique iam vicini regis de fuc. ceffore eligendo follicitudo. Quae tum ad remouendos a legitima fucceffione regios principes, ac ex aduerfo ad Petrum, fororis S. Stepbani filium, in folium Hungaricum intrudendum crudeliter acta fuille referunt chronica noftra, aliquantum implexa funt, et diffufiore egent explicatione, id quod nos folius veritatis ftudio diligenter praeftituri fumus. Factionum, quibus fub idem tempus aula Hungarica, et regnum omne mifcebatur, fcriptores domeftici autorem facere velle videntur Gifelam Bauaram reginam, S. Stephani coniugem (a) (a) Quam tamen conftans illius pietas, et fanctimonia cum domefticorum, tum exterorum fcriptorum teftimoniis commendata, a turpibus idmodi artibus fatis, fuperque abfoluunt, ac nos ipfi paulo inferius idoneis rationum momentis id ipfum facturi fumus. Itaque magnopere nobis probatur doctiffimorum virorum opinio, qui ea omnia Gifelae quidem reginae, non tamen Bauarae; fed alteri, S. Stephani forori, attribui oportere pronunciant (b). Haec enim, quia regis Petri mater fuit, pro recepto apud Hunga

(a) Simon Keza cap. II. pag. 80. Chronicon cap1, XXXIII. et XXXIV. His confentire videtur Alberi. cus, monachus trium fontium, in chronico ad A. 1010. Sed illa Gisela regina, ut dicunt, multas malitias in terra illa, Hungaria, fecit.

(b) Lege cl. Pray in differt. crit. de S. Ladislao pag. 130. Cl. Cornides in Genealog. Reg, Hung pag. 299

« PreviousContinue »