Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ros more, pariter regina dici confueuit cum igitur Giselae reginae nomen in vetu. ftioribus chronicis et Simon Keza. et Tur rotziani chronici fcriptores primi legiffent, nominis fimilitudine decepti, nec Gifelam reginam Bauaram a Gisela Hungara, vt oportebat, diftinguentes, occafionem nacti funt crimina huius illi appingendi. Porro Gisela Hungara, filia fuit Geifae ducis e Sarolta Tranffiluana coniuge, foror S. Stephani, Ot toni Vrfeolo, Venetiarum duci, collocata, ex quo Venetiis in lucem edidit Petrum, ab Hungaris a loco natali Venetum appellatum (a). Haec demortuo Ottone marito, feu fponte fua, feu fratris inuitatione in Hungariam cum filio reuerfa, tranquillam aliquamdiu vitam egit at poftquam vnicus fratris filius S. Emericus obiit; poftquam antiftitum nonnullorum, ac regni primorum, quorum pars potior ex aduenis conftabat, alienos a regiae domus principibus fenfit animos, in fpem venit ambitiofa mulier, Petri filii ad folium Hungaricum euehendi: quo vt ei viam fter,

(a) Teftem prae ceteris habonus Andream Danduluin in chronico Veneto lib. IX. cap. II. apud Muratorium fcript. rer. Italic. Tom. XII. pag. 235. Otto Vrfiolo defuncto patre, praeeffe coepit anno D. N. I C. MIX. erat quippe annorum fere XVIII. dux ; quo tempore filiam Geifae regis Hungarorum, et fororem S. Stephani fuccefforis duxit uxorem. Ex domefticis Simonem Kezam: Petrum Venetum, filium fororis fuae, cuius pater dux fuerat Venetiarum. Ceteros teftes vide apud cl. Cornides Genealog. Reg Hung. pag. 167. et fequ.

neret, illud imprimis a fratre impetrauit, vt eumdem ftipendiariae militiae regiae ducem cum imperio praeficeret (a); quo in magiftratu collocatus, rege iam conftanter aegrotante, lectoque affixo, facile fibi et autoritatem apud regni ordines comparare et amicos clientesque conciliare poterat: quod certe iuuenem regni ambitu fuapte laborantem, et matris inftigatione animatum non indiligenter egiffe, pro certo tenendum eft. Ipfa Petri mater praelatorum, et regni primorum tam aduenarum, quam Hungarorum captare animos, beneuolentiam aucupari, eas denique, queis quisque mouendus videbatur, cuique adhibere machinas; fic conciliatis multorum in Petri fauorem ftudiis, D. Stephani animus vndique, et idemtidem oppugnari coepit: futurorum vltra modum an, xio, et de religionis Chriftianae ftabilitate vehementer follicito principi explicabatur periculum; ne euerfa re Chriftiana gentilif mus in Hungaria refurgeret, fi cui e regiae. domus Hungaricae principibus fumma rerum ab eius morte committeretur; eorumdem indoles non fatis edomita et vitia teterrimis depingebantur coloribus; atque tum fortaffe dux Bafilius, in quem pro penfo admodum videbatur effe animo D, Ste

(a) Chronicon Mellicense. M. S, a cl. Pray in an nal. reg. Hung. Tom. I. pag. 40. citatum, ait de Petro: quem in Venetia genitum ad fe vocatu jam dudum exercitui fuo praefecerat ducem.

[merged small][merged small][ocr errors]

phanus, adeo grauiter inftimulatus fuit, vt ad carcerem Nitrienfem damnatus fuerit. Laudabatur ex aduerfo Petrus, qui, quod a Chriftianis parentibus in lucem editus, dili. genter a teneris in fidei facrofanctae placitis inftitutus, literis item, et moribus principe dignis apprime excultus effet; faluam eo imperante fore fidem, et ecclefiam, faluam mo. narchiam Hungaricam, omnes fumma cum fiducia pollicebantur. Equidem religionis, quae quam maxime cordi erat S. Stephano,. opprimendae periculum, ac tot millium animarum falutis aeternae iactura, grauia erant religiofiffimi principis animo rationum momenta, vt Petrum, fororis Giselae filium, agnatis fuis anteferret. At enim pacta folennia conculcare, legitimos heredes, quos ipfe ex animo diligebat, ab auito regno perpetuo excludere, ac, cum irreparabili eorumdem inių. ria, hominem exterum in folium intrudere, horrendum crimen, ac non modo a iuftitia, verum etiam humanitate alienum apparebat, quod nec Hungari ipfi veteris moris, veterumqne pactorum tenaces impune effent laturi. Cum itaque a tam immani fcelere abhorreret iuftitiae amantiffimus princeps, infuper habitis et Giselae fororis, et aliorum Petra adhaerentium fuafionibus, Wazulem denique, feu Bafilium patrui fui, ducis Michaeis ex Adelbaide Polona, vt fuo loco meminimus, filium, fuum in regno fuccefforem nominare decreuit. Quem in finem cuidam Budae, filio Egyruthi, in mandatis dedit, vt fumma cum celeritate Nitriam properaret,

regiumque principem e carcere exemtum in aulam reduceret, promulgandum folenni ritu regem Hungarorum, feque adhuc viuo primo quoque tempore inaugurandum (a),

§. XVI.

Giselae, fororis S. Stephani, atrox in domum regiam coniuratio.

Inexpectatam hanc D. Stephani de duce Bafilio, regni herede conftituendo, voluntatem, et decretos iam haud dubie ad illius coronationem apparatus, poftquam Gifela Hungara foror eius intellexiffet, grauiter iam aegrotantis regis imbecillitate abufa, vt telam, quam feliciter orfa erat, pertexeret, extrema omnia pro filio tentare ftatuit. Multos iam ex regni primoribus, ipfisque regiae aulicis ad mulieris partes tum tranfiiffe, vel inde coniicere licet, quod eum ipfum Budam, cui tamquam fideliffimo fibi homini Bafilii e carcere eliberandi prouinciam rex demandauerat, fuos inter numerauerit. Cum

(a) Confentiunt in eo fcriptores patrii Simon Keza pag. 79. Mifit, inquit, rex nuncios feftinanter, qui Wazul filium fui patruelis, patrui Michaelis, de carcere Nitriae educeret, quem ipfe poft eum regem faceret fuper Hungaros. Chronicon M. Turotzii cap XXXIII. Mifit feftinanter nuncium fcilicet Budam filium Egyruth, qui Wazul patruelis fui filium de carcere Nitriae educeret, ad fe duceret, vt eum, antequam moreretur, regem conftitueret.

[ocr errors]

et

hoc igitur, atque aliis eiusdem farinae hominibus, habito clam confilio, inhumanum plane, et atrox facinus eft aggreffa, quod fidem fuperaret, nifi domeftici fcriptores vno illud ore confiterentur. Vt enim, aemulis omnibus de via fublatis, certam redderet filio Petro fucceffionem, Bafilium imprimis, defignatum iam regem, tum vero ceteros regiae domus principes: Andream, Leuentam, et Belam aut e viuis deturbare, aut certe ita membris mutilare decreuit, vt regno prorfus inhabiles redderentur (a). Quapropter regis mandata anteuerfura, memorati Budae perfidi hominis peffimum filium, comitem Sebum, feftinatis itineribus Nitriam praeire iuffit, qui fceleratae mulieris votis obfecutus, vbi in carcerem admiffus fuit, Bafilio principi nfl finiftri ominanti, quin potius libertatis fuae momentum cum gaudio praeftolanti, effoffo per fummam barbariem vtroque oculo vifum; dein vero magna vi plumbi in aures immiffa, auditum ademit, patratoque crimine, afylum quaefiturus, in Bohemiam feceffit. Sic geminis, qui fummo imperanti quam maxime neceffarii funt, fen. fibus orbatus Bafilius per fuperuenientes paulo ferius nuncios regios e carcere extractus,

(a) Non Wazulem folum, verum etiam Ladislai Calui filios ad ictum deftinatos fuiffe, vel inde patet, quod, cum eis poftea D. rex fugam fuaderet, caufam adiecerit, vt fic fibi falutem, et corporum fuo rum feruarent integritatem. Chronici cap. XXXIII, fub finem.

[ocr errors]
« PreviousContinue »