Page images
PDF
EPUB

orbati ; ducum autem ex Hungaria fugae caufie poffunt intelligi : quae quidem, quia Keza, et Turotzius tam apertis verbis, et repetitis vicibus enarrant, ex vetuftioribus chronicis, et monumentis eadem defcripfiffe, minime vero ingenio suo confinxiffe censen. di sunt. Doctissimorum virorum imitatione, eam nobis toto hoc opere sectandam legem posuimus, vt noftratibus scriptoribus, cum domestica ab exteris praetermilla referunt, plurimum fidei deferamus; neque res momenti grauioris, ad publicum regni ftatum pertinentes, vnanimi consensu narrantium au. toritati exterorum scriptorum filentium, aut dubiae, vel etiam ob contraria partium studia suspectae narrationes vnquam officiant: combinandi, emendandique funt domestici; non item penitus reiiciendi. Sed neque placet nobis eorum opinio, qui in poenam criminis, aut occultae alicuius molitionis, D. Stepbani regis imperio; aut, fi is aegritudinis causa nil iam agebat , Giselae Bauarae reginae autoritate, Bafilium oculis; ceteros duces exilio multatos fuisse suspicantur (a). Nam quod tandem crimen tam atrox a Basilio admillum est? Si patriis scriptoribus fides, folius iuuenilis lafciuiae et stultitiae arguitur, per carcerem Nitriensem fatis, superque correctae, ob quam ab anita successione exclu

[ocr errors]

(a) Stiltingus in vita S. Stephani N. 435. C. Ka.

tona Histor. crit. reg. Hung. Tom. I. Quaestione LXXXI. et II. a pag. 402.

[ocr errors]

di nullo profecto iure potuit. Quodfi ad tuendam grauiffimae illius poenae, quae infelici duci irrogata fuit, aequitatem nouum quis crimen verosimiliter comminisci velit, aliud profecto illis rerum adiunctis accommodatum vix excogitari poterit, ac quod fortaf. se Bafilius dux , vifis Giselae Hungarao in se, ac totam domum ducalem odiis, apertisque ad intrudendum folio Petrum moliminibus detectis, ipse pariter rem fuam diligenter curare, clientes amicosque autorare inftituerit, quorum opera, diflipata factione aduerfa, certam fibi redderet in hereditario regno fucceffionem

Quod cum, egit; cum Iceptrum iure nascendi doinui fuae debitum quaefiuit, quod obsecro commisit facinus, oculorum, aurium, ac regni denique iactura expiandum? verum non defunt, qui Basi. lium, ac Ladislai Calui filios illius etiam coniurarionis autores faciunt, quam nobilissimi quatuor palatini, non vrique proreges, fed palatii regii officiales, atque comites ad aegrotantem D. Stephanum e vita deturbandum, non multo ante eius mortem tempore, iniwiffe traduntur (a). Horum vnus audacior ceteris, fub primas noctis tenebras, regium cubile ingreffus erat, inermem, lectoque affixum regem iugulaturus; verum diuina prouidentia factum, vi gladius, quem fub clamyde gerebat reconditum, magno edico

(a) Cl. Katona Hiftor. crit. reg. Tom. I. Quaeft.

LXXX. pag. 400, et sequ.

strepitu corrueret: cuius' cum caufam res feiscitaretur, nefarius homo sceleris poenitudine tactus, in genua prouoluitur , detecraque coniuratione veniam deprecatur. Ille pro ea, qua femper fuit clementia, reo confitenti vltro ignouit, ceteris coniuratis, incertum tamen quo poenae genere, multatis. Haec porro ad verbum Cartbuitius, quin tamen vllius e regiis principibus vel a longe meminerit (a). Quodfi vel Cartbuitio, vel idoneo alio teste probaretur, coniurationis huius vel autores, vel faltem conscios fuille regiae domus principes, vltro concederemus, in attentati parricidii supplicium , seu D. Stepbani regis, feu Giselae reginae, regui fociae, seu aliorum denique iudicum fententia, iure Bafilio effoffos oculos ; iure item reliquis perpetuum e patria exilium fuille dictatum. At quoniam neque ex Carthuitio, qui vnicus atrocis huius conspirationis meminit, neque ex aliis domefticis aeque, ac exteris scriptoribus, vel leuiffima de nouo hoc ducun crimine fufpicio poteft erui, religioni nobis ducimus, tam horrendi sceleris regios principes reos facere. Imo vero potiori iure hanc etiam in fanctiffimi regis caput coniurationem Giselae Hungarae audemus attribuere; quae enim, teftibus chironicis noftris, ruptis fanguinis vinculis in cognatorum suorum excidium acheronta mouit, facile ad fratris quoque, qui Bafi

lio

(a) In vita S. Stephani pag. 158.

lio regni herede nominato; nefariis eius confiliis obicem pofuerat , interitum gradum facere poterat:

Accusationem hanc noftram idoneis firmabimus rationum momentis. Cona juratio haec, fi vere a Cartbuitio relatà eft, ad illud tempus commode afligi pofle videz tur, quo D. Stephanus, vt fe a molesta quoa rumdam pro Petro interpellatione expediret, Bafilium ducem e carcere Nitriensi ad aulam adduci iussit, quo eum decelloruin suorum Hungariae ducum imitatione, viuens adhuc in hereditario folio collocaret. Ad hoc igitur impediendum Gisela Hungara, Petrique fautores extrema tentare aufi, Basilium , ceterosque duces aut perdere, aut regno inhabiles reddere; regein autem, ne atrocia ea crimina vindicaret, neci dare constituerint. Certe quamdiu vera erit feriptorum domesti: corum consentieiis narratio de fincera S. Stes phani ad Bafilium fuccefforem inftituendum voluntate, de ftudio item Andreae, Belae, ac Leuentaë ducum faluti per fugam e regno confulendi; nullum fane tempus affignari ya. quam poterit, quo regiae domus principibus vel leuis 'causa, et occafio fuillet oblata vitae regis sui infidias ftruendi. Mala haec omnia, quibus tum regnum Hungaricum agitatum fuit, fcriptores domestici nominis, vt iam fua perius iudicauimus, fimilitudine decepti Gia selae reginae, S. Stepbani coniugi, adseribunt; verum uos eam ob intignem morum probitaa tem, vitaeque fanctimoniam ab omni crimine eo libentius absoluimus, quod constet, illam a morte mariti viduitatis fuae dies sapPALMAP. L.

R

[ocr errors]
[ocr errors]

cte, ac tranquille in Hungaria exegiste, 'naturalique morte defunctam, in dotata a fe Vesprimienfi basilica honorifico tumulo fuiffe conditam (a); quae fi in excaecando Bafilio, in eiiciendis e reguo Andrea, Bela; et Leuenta ducibus, in Petro denique ad folium Hungaricum euehendo, praecipuas egiffet partes; haud fcio, an sub Samuele Aba rege, aut sub initia regni Andreae, urentium in quosuis Petri fautores Hungarorum vindictam euafillet : quo tempore tot caedes impune patratae funt, vt neque numerus interemptorum iniri potuerit (6). Quapropter coniurationes illae, quibus aulam regiam, vniuersamque rempublicam perturbatam patrii scriptores meminerunt, alteri Giselae Hungarae, Ottonis Vrseoli Venetiarum ducis viduae, et S. Stephani forori apprime conueniunt; huic quippe quam maxime vtile fuit, vniuersos regiae domus Hun. garicae principes opprimere, vt fic sublatis aemulis omnibus facilior efTet Petro; eius filio, ad folium aditus: Hanc idmodi machinis agere oportuit, quod videret S. Stepbanum, fratrem fuum , induci non poffe, ut virili fexu Arpadiavo superstite, Petrum heredem

(a) Hermannus Contractus apud Henricum Canisium

Tom. III pag. 262. Huius S. Henrici imperatoris foror Gisela, S. Stepbeno regi Hungariorum , in coniugium data, eleemofynis, ceterisque bonis operibus inibi, in Hungaria, intenta confenuit. De obitu, et loco sepulturae Giselae lege Cl. Pray. dil, sert. de S. Ladislao a pag. 114. Item Cl, Corni

des genealog. reg. Hung. a pag. 265. (6) Chronicon cap. XXXVI. VII. ix, et XL.

« PreviousContinue »