Page images
PDF
EPUB

craque

ftrepitu corrueret: cuius cum caufam rex feifcitaretur, nefarius homo fceleris poenitudine tactus, in genua prouoluitur, deteconiuratione veniam deprecatur. Ille pro ea, qua femper fuit clementia, reo confitenti vltro ignouit, ceteris coniuratis, incertum tamen quo poenae genere, multatis. Haec porro ad verbum Cartbuitius, quin tamen vllius e regiis principibus vel a longe meminerit (a). Quodfi vel Cartbuitio, vel idoneo alio tefte probaretur, coniurationis huius vel autores, vel faltem confcios fuille regiae domus principes, vltro conce deremus, in attentati parricidii fupplicium, feu D. Stephani regis, feu Giselae reginae, regui fociae, feu aliorum denique iudicum fententia, iure Bafilio effoffos oculos; iure item reliquis perpetuum e patria exilium fuiffe dictatum. At quoniam neque ex Carthuitio, qui vnicus atrocis huius confpirationis meminit; neque ex aliis domefticis aeque, ac exteris fcriptoribus, vel leuiffima de nouo hoc ducum crimine fufpicio poteft erui, religioni nobis ducimus, tam horrendi fceleris regios principes reos facere. Imo vero potiori iure hanc etiam in fanctiffimi regis caput coniurationem Giselae Hungarae audemus attribuere, quae enim, teftibus chronicis noftris, ruptis fanguinis vinculis in cognatorum fuorum excidium acheronta mouit, facile ad fratris quoque, qui Bafi

[ocr errors]

(a) In vita S. Stephani pag. 158.

lio

lio regni herede nominato, hefariis eius confiliis obicem pofuerat, interitum gradum facere poterat. Accufationem hanc noftram idoneis firmabimus rationum momentis. Coniuratio haec, fi vere a Cartbuitio relatà eft, ad illud tempus commode affigi poffe videz tur, quo D. Stephanus, vt fe a molefta quorumdam pro Petro interpellatione expediret, Bafilium ducem e carcere Nitrienfi ad aulam adduci iuffit, quo eum decefforum fuorum Hungariae ducum imitatione, viuens adhuc in hereditario folio collocaret. Ad hoc igitur impediendum Gifela Hungara, Petrique fautores extrema tentare aufi, Bafilium, ceterosque duces aut perdere, aut regno inhabiles reddere; regem autem, ne atrocia ea crimina vindicaret, neci dare conftituerint. Certe quamdiu vera erit feriptorum domesti corum confentiens narratio de fincera S. Stephani ad Bafilium fuccefforem inftituendum voluntaté, de ftudio item Andreae, Belae, ac Leuentae ducum faluti per fugam e regno confulendi, nullum fane tempus affignari vnquam poterit, quo regiae domus principibus vel leuis caufa, et occafio fuiffet oblata vitae regis fui infidias ftruendi. Mala haec omnia, quibus tum regnum Hungaricum agitatum fuit, fcriptores domeftici nominis, vt iam fue perius indicauimus, fimilitudine decepti Gi= Jelae reginae, S. Stephani coniugi, adferibunt, verum nos eam ob infignem morum probitatem, vitaeque fanctimoniam ab omni crimine eo libentius absoluimus, quod constet, illam a morte mariti viduitatis fuae dies fanPALMA P. I.

R

cte, ac tranquille in Hungaria exegiffe, naturalique morte defunctam, in dotata a fe Vesprimienfi bafilica honorifico tumulo fuiffe conditam (a); quae fi in excaecando Bafilio, in eiiciendis e regno Andrea, Bela, et Leuenta ducibus, in Petro denique ad folium Hungaricum euehendo, praecipuas egiffet partes ; haud fcio, an fub Samuele Aba rege, aut fub initia regni Andreae, urentium in quosuis Petri fautores Hungarorum vindictam euafiffet: quo tempore tot caedes impune patratae funt, vt neque numerus interemptorum iniri potuerit (b). Quapropter coniurationes illae, quibus aulam regiam, vniuerfamque rempublicam perturbatam patrii fcriptores meminerunt, alteri Giselae Hungarae, Ottonis Vrfeoli Venetiarum ducis viduae, et S. Stephani forori apprime conueniunt; huic quippe quam maxime vtile fuit, vniuerfos regiae domus Hungaricae principes opprimere, vt fic fublatis aemulis omnibus facilior effet Petro, eius filio, ad folium aditus: Hanc idmodi machinis agere oportuit, quod videret S. Stephanum, fratrem fuum, induci non poffe, ut virili fexu Arpadiano fuperftite, Petrum heredem

(a) Hermannus Contractus apud Henricum Canifium
Tom. III pag. 262. Huius S. Henrici imperato-
ris foror Gifela, S. Stephano regi Hungariorum,,,
in coniugium dara, eleemofynis, ceterisque bonis
operibus inibi, in Hungaria, intenta confenuit. De
obitu, et loco fepulturae Giselae lege Cl. Pray. dif,
fert. de S. Ladislao a pag. 114. Item Cl. Corni-
des genealog. reg. Hung. a pag. 265.
(b) Chronicon cap. XXXVI. VII. IX. et XL.

fcriberet. Talia vero aggrediendi audaciam praebuit, quod plurimi e primoribus aduenae, aulaeque miniftri ab illius ftabant partibus, ftipendiarii regii milites omnes Pe tro adhaerebant, rex denique aliquot ante mortem annis aeger decumbebat, neque omnia, quae fcire eius intererat, e fuis refcire, neque ea, quae voluerat, executioni dare poterat. Haec illa eft regina Gisela Hungara, quam exteri fcriptores multa mala in Hungaria perpetralle, ac poft S. Stephani obitum, ita exigentibus eius demeritis, interfectam fuiffe affirmant (a). Quae caedes haud dubie tum acciderit, cum Petro exautorato, Samueleque electo, comes Buda, eiusdemque filius Sebus, praecipui Giselae Hun garae confiliorum adminiftri, ac plurimi alii Petri fautores crudelem in modum trucidati funt (b). Vt vituperium hoc, ita neque violentae mortis genus Giselae Bauarae regi nae tribui poteft. Denique ne quid diffimulemus: fi quis in mentem reuocet, Petrum perpetuis fuorum odiis, et feditionibus exagitatum, regnoque eiectum, effoffis demum

(a) Albericus, monachus trium fontium, in chronico ad A. toto. refert. Sed illa Gisla regina, vt di cunt, multas malitias in terra illa, Hungaria, fecit, es extremum poft mortem S. regis meritis exigentibus interfecta eft. Eadem habet chronicon magnum Belgicum. Vide Cl. Cornides a pag. 299. et C Pray differt. de S Ladislao a pag. 130. (b) Chronicon Turotzii cap. XXXVI. Simon Keza 82. et 83. edit. Horanyianae.

oculis acerbiffimos inter cruciatus vitam finiuiffe, diuinam agnofcet nemefin, quae con iurationem in S. Stephanum, regiosque principes, Petri vnius caufa fuscitatam, ac imprimis Bafilii excaecationem, confimilibus poenis vindicatum iuit. Haec paulo proli xius, quam inftituti noftri ratio poftulabat, hic loci perfequi placuit, eo potiffimum confilio, vt fuffragantibus domefticis fcriptoribus, Keza, atque Tarotzio, Andreae, ac Belae ducum, poftea vero regum, famam pro viribus tueremur, inuftamque fanguini illi, qui CCC fere annis Hungaris cum laude imperauit, notam abftergeremus.

$. XVII.

Vltimae S. Stephani curae, et obitus.

Perturbatis hunc in modum, vnius mulieris ambitione, et aulae Hungaricae, et totius regni rationibus, D. Stephanus deficientibus in dies viribus, proximam fibi inftare mortem perfentifcens, epifcopos, et eos ex regni primoribus, quos Chriftianis facris addictos effe nouerat, ad fe euocauit, quibufcum ante omnia de idoneo fucceffore conftituendo confilia iniret (a). Ardua profecto fuit iis

(a) Carthuitius cap. V. pag. 159. Tandem per mifericordiam Dei dignus centuplicari rétributionis brauio S. Stephanus, tactus febri, cum fibi diem tranfitus imminere non ambigeret, accerfitis epifco

« PreviousContinue »