Page images
PDF
EPUB

rentur. In his defignandis nonnihil diffe runt Conftantinus Porphyrogenita, et anonymus Belae regis notarius: Nos in re implexa id, quod his inter fe collatis verofimilius nobis vifum eft, trademus. Claudebatur igitur id temporis Hungaria ab oriente montibus illis, qui Tranffiluaniam a Moldauia, Pacinacitis, fiue Cumanis tum habitata feparant, ac ad pontem vsque Traiani procurrunt. A meridie Danubio, Sauoque fluminibus, ab occidente Styriae montibus ad Cetium vsque. A feptemtrione denique fluuio Moraua, longoque Carpaticarum alpium tractu (a). Illud item inter Zoltani res geftas recenfetur, quod nouam Rufforum coloniam, ad Mofonienfem agrum deduxerit, fines regni contra Germanorum irruptiones tuituram, his porro praefecit veteranos iam Ruffos eorum, qui cum Arpada aduenerant, pofteros: eos Hungari ad nouorum hofpitum diftinctionem O-Rufzok Q-Rofzok, id eft antiquos Ruffos appellarunt, atque idcirco caftro illi, quod ab his condi tum memoratur (b), O-Rofzuár, fiue antiquorum Rufforum caftri nomen adhaefit. 931. Haec inter A. C. 931. natus fuit Zoltano filius Toxus, cui fubinde nuptiis iam matu-. ro coniugem adduci curauit de terra Cuma

(a) Anonymus cap. LVII. confuie Cl. Katona Hift. Ducum pag. 321.

(b) Anonymnus cap. cit. caftrum hoc ad Danubium fitum Hungaris Orofzuár, Germanis Carlburg au

Borum (a), haud dubie Pacinacitarum, qui deinceps in chronicis noftris fub Cumanorum, et Chunorum nomine veniunt. Conjugium hoc eo fine et dux, et regni primores contrahi voluere, vt potens illa, cognataque Hungaris gens arctiore foedere eisdem copularetur. Triennio denique ante mortem fuam A. C. 947. Zoltanus regni gu- 947, bernacula in filium Toxum transtulit, perfecitque, vt omnes gentis primores, ac nobiles eidem fidelitatis facramentum nuncu pauerint (b). Toxum fcriptores exteri feroce admodum indole praeditum tradunt ; anonymus ex aduerfo manfuetum humanumque facit: eiusdemque clementiae illud imprimis argumentum profert, quod eo imperante multi exteri in Hungariam immigra uerint (c). Horum in numero fuere Ifmaelitae Billa, et Botfu ducibus ex oriente allapfi, quos Toxus in caftri Peftinenfis territorio collocauit (d). Befforum pariter noua fupplementa adduxerat dux Tomizoba, quibus terra Remei ad Tibifcum vsque, ac locum Obád dictum affignata fuit. Tomizoba, regnante iam D. Stephano, vt gentilis obiit; at filius eius Vrkun chriftianam religionem amplexus, nobili familiae de Tho

(a) em Ibidem:

(b) Cl. Katona Hift. Ducum pag. 353. et 389. (c) Anonymus cap. cit.

(d) Ifmaelitae e Perfia oriundi, ac Mahometanis ritibus addicti, e vicino Graecorum imperio in Hungariam aduenere, Graecis Chalifii appellati.

moy originem dedit.

Ceterum vt vt ea

fe habeant, quae anonymus de Toxi manfuetudine fcribit, illud certum eft, eum faepius per duces fuos, infefta figna in Ger955. maniam intuliffe; at poftquam A. C. 955. triftiffima ad Auguftam Vindelicorum clade ab Ottone affecti funt Hungari, ternosque duces ibidem in furca enectos amifere, Toxus aliquanto mitior factus, pacis confilia agitare coepit. Defiit autem viuere A. C. 972. 972. Geifa filio haerede, ac fucceffore iam ante inftituto. Duo hic ex tranfitu notari velim a lectoribus, primum: etfi hereditaria ftirpi Arpadianae fuerit in principatu fucceffio, duces nihilominus omnes, ea femper vfos fuiffe prouidentia, vt primogenitum filium fuum ante obitum in auito folio collocatum cernerent: alterum eft: nec ab anonymo, nec ab aliis fcriptoribus vlli ducum plures, quam vnam vxorem tribui, ex quo recte inferas, vniuerfam Hungarorum gentem tum cum gentilis erat, a polygamia abftinuiffe.

[ocr errors]

§. XII.

Religionis Chriftianae inter Hungaros initia.

Greifa Hungaris imperante, laetiora iam fuere omnia. Is enim perpetuorum cum vicinis bellorum, quae plus longe damni quam vtilitatis genti fuae attuliffe viderat, pertaefus, initam a patre fuo cum Ottone II. caefare pacem in ipfo regni aditu confir

nauit, et quemadmodum pacis tabulis difer-
te cautum erat, tam quaeftoribus, quam opi-
ficibus exteris liberam conceffit in Hunga-
riam commeandi facultatem, qua indulgen-
tia, vix dictu eft, quantam breui tempore
ad fe attraxerit vicinorum populorum fre-
quentiam, qui iam tum Hungarici et coeli,
et foli felicitatem prae Hungaris ipfis aefti
mare nouerant. Creuit non mediocriter ex.
terorum concurfus, poftquam Geifa, et Sa-
Toltae coniugis chriftianae, Gyulae Tranfil-
uanorum capitanei filiae precibus, et Otto-
nis II. hortatu adductus, Romano catholicis
facerdotibus poteftatem fecit, chriftiana fa-
cra propalam miniftrandi cum aduenis, tum
vero fparfis inter Pannones, et Morauos ve-
teribus chriftianis: quo tempore verbi diui-
ni praecones occafionem nacti funt, Euan-
gelii placita Hungaris ipfis explicandi. In-
cubuere in pium hoc opus praeter fanctos
Wolfgangum, Brunonem, et Piligrinum Lau-
reacenfem archi- epifcopum, multi infuper
clerici, monachique ordinis S. Benedicti
e vicinis Germaniae prouinciis magno nu-
mero huc conuolantes. Meffem labori apo-
ftolico refpondiffe vel inde colligitur, quod
S. Piligrinus Laureacenfis, datis circa A.
C. 973. ad Benedictum VII. papam litteris,
teftatus fit, quinque ex nobilioribus Hunga-
ris millia Chrifti fidem fuiffe amplexa; qua-
re in iisdem litteris orauit pontificem, vt
VII. epifcopos ordinaret qui ad priftinas
ecclefiarum Pannonicarum fedes tot iam an-
nis paftore fuo viduatas redirent, auidis

* 973.

992.

verbi diuini ouibus pabulum praebituri (a) Produxit porro vitam Piligrinus vsque ad A. C. 992.

§. XIII.

Quid a Graecis facerdotibus pro religione chriftiana actum in Hungaria? quid item a Latinis?

Ex his fatis, vt opinor, liquet, vt progreffum poftea religionis inter Hungaros, ita etiam initia Latinis deberi facerdotibus. At enim laudem hanc eis inuidit Schuartz, vir a confcriptis magna eruditione compluribus de re patria lucubrationibus celebris. Primus, inquam, hic Latinis diem dixit, totamque conuerfae ad Chriftum Hungariae glo riam Graecis afferere connifus fuit (b). Quo in argumento ita verfatus eft, vt maius longe Romano Catholicos acerbius infectandi quam veritatem illuftrandi ftudium prodiderit. Multos nihilominus, qui nouas opiniones absque delectu captant, ac de fcriptoribus ex auditu potius, quam e propria lectione iudicium ferunt, fententiae fuae patronos nactus fuit: qui hodiedum imperite iactant, Hungaros chriftianitatem a Graecis

(a) Confule Cl. Katona pag. 514, et fequent.
(b) In differtatione, in qua initia religionis chriftia
inter Hungaros ecclefiae orientali adferun
tur. Halae Magdeburgicae A. 1740.

« PreviousContinue »