Page images
PDF
EPUB

licam fidem obferuarent, amarent iuftitiam ; caritatem mutuam diligerent, humilitati, quae arrogantiae, et ambitioni opponitur, vacarent, prae omnibus vero nouellae Chriftianitatis plantationi cuftodiam adhiberent: haec fubiungit: His dictis manus, et oculos leuans ad fidera fic exclamauit, regina coeli! reparatrix inclita mundi! tuo patrocinio fanetam ecclefiam cum epifcopis, et clero, regnum cum primatibus, et populo, fub tuis precibus committo: quibus vltimum valedicens, manibus tuis animam commendo. Qua in precatione poftrema, quod mirere, nulla regis fuccefforis, quem prae ceteris omnibus Deiparae Virgi, nis patrocinio commendare oportebat, fit mentio: qui fi voluntate S. regis iam ante obi tum nominatus fuiffet, certo certius illius etiam meminiffet. Aderatiam tum dies affumtae in coelos Virgini Deiparae facer, quo vt mortem obiret, multis iam diu precibus Deum orauerat. Illo itaque die Strigonii ,, circumftabat cum clero paternitas epifcoporum; cum manu miniftrorum principalis

[ocr errors]

chorus comitum, vbi rex dilectus in medio iacens, accepta vnctione fpiritalis facramenti, extremae fcilicet vnctionis, fanctam animam corporis, et fanguinis Domini noftri Iefu viatico recreatam, anno Dominicae Incarnationis M. XXXVIII. in manus perpetuae Virgi nis, et Sanctorum Angelorum, aeternae quie. tis beatitudini inferendam tradidit (c). Vi

(a) Haec ex Carthuitii cap. V. quo cum in die obitus XV. Augufti defigendo fcriptores domestici

xit annos LX. regnauit ab inauguratione fua XXXVIII poftquam ab obitu patris fui vno fupra quadraginta annis in ftabilienda religione Chriftiana, et condenda noua monarchia immortali cum laude defudaffet.

§. XVIII.

S. Stephani funeratio, encomia, coniux, ac liberi.

Ellie igitur, atque eo die, viuere, et regnare defiit D. Stephanus vbi ante octo fupra triginta annos, facro diademate incinetus, regio titulo imperare coeperat, vnde corpus illius exanime Albam Regiam deuectum fuiffe, Carthuitius memorat (a). Diem funerationis longius differri placuit, vt ad vl timum pietatis obfequium meritiffimo de religione, et patria principi praeftandum, Hun garia omnis eo maiore numero poffet confluere, bafilica B, V. Mariae, quam haud ita pridem ad apicem adduxerat, vbi locum fepulturae fibi viuens delegerat per praefen tes illic antiftites ex ecclefiae ritu prius confecrata fuit, ac tum demum facrum illud pignus, deferentibus epifcopis, eodem illatum, candidique marmoris farcophago est

omnes confentiunt. Simon Keza pag. 80. M. Turotzius cap. XXXIV.

(a) Cap. V. Ad exequias funeris eius ex omnibus Pannoniae plagis concurritur, corpus ad fedem regalem, Albam videlicet ciuitatem, deducitur. p, 162,

impofitum. Hic illud XLV annis quieuit, vsquedum agente S. Ladislao, iuffu Grego. 1083 rii VII. pontificis, A. 1083. leuaretur : quo tempore facra Diui Stepbani dextera in fingularis aduerfus egenos et res facras munificentiae praemium, corruptionis omnis expers reperta, in pretio haberi coepit; quam hodiedum in regiae Budenfis templo, auguftae Mariae Therefiae pietate collocatam, pia grataque memoria profequimur (a). Luxit Hungaria primum regem fuum triennio integro, et atro veftium colore, et aliis quamplurimis exterioris luctus argumentis. Et merito fane; hunc enim Diuinum numen fibi delegerat inftrumentum, per quod Hungari a gentilis fuperftitionis tenebris ad Chrifti fidem, aeternaeque beatitudinis poft obitum confequendae viam deducerentur. Religionem porro Chriftianam vndecim epifcopatibus, compluribus S. Benedicti monachorum coenobiis, paraeciis, et templis innumeris, gymnafiis denique conftitutis opportune, ac munifice communiuit. Infigni vitae fanctimoniae coniuncta fuit eximia in gubernando feu belli, feu pacis artibus prudentia bella quidem plurima per vicinos fibi illata gloriofe confecit, vt ipfe in fuis ad filium S. Emericum monitis commemorat(b),

(a) Copiofius haec videri poffunt apud cl. Pray in diflertatione hiftor. crit. de facra Dextera D. Stephaai. Vindobonae A. 1771. edita.

(b) Huc faciunt verba illa, quibus in praefatione fliun alioquitur: Puer, inquit, es, deliciarum vernu

1

ex quibus tamen pauca admodum a fcriptoribus adnotata funt. Cupa, Simeghienfi eapitaneo A. 998. victo, ac interempto, re- 998. fractarios fuorum animos vehementer fregit, ac ad obfequium reuocauit. Gyulam cognatum fuum, Tranffiluanarum partium itidem capitaneum, nonmodo promulgationi Euangelii, et mandatis fuis conftanter obnitentem; verum etiam rebellia arma in legitimum principem corripere aufum A. 1002. 1002 feliciter debellatum, captumque dignitate, et bonis fpoliauit; ficque Tranffiluaniam in comitatus diuifam ad eamdem cum cetera Hungaria regiminis formam redegit. nadienfem agrum, cum tota ea regione, quae Marufio, Tibifco, atque Danubio concluditur, veteribus Hungariae limitibus reftituit, poftquam Sunado, feu Chanado duce, Ochtumum Bulgarum illic imperitantem A. 1030. 1030 proftrauiffet (a). Quantus porro pacis artibus fuerit D. Stephanus, vel egregium illud, quod hodiedum perdurat monarchiae Hungaricae fyftema per eumdem introductum, legesque municipales tum conditae fatis, fuperque teftantur. Ea profecto de D. Stephani aequitate, et prudentia, quauis aeta

Tla

la, paluinaris accola, fotus, educatusque in deli
ciis cunctis, expeditionum laboris, atque diuerfa-
rum gentium incurfionis expers, in quibus ego iam fere
totam meam contriui detatem.
(a) Belli huius meminit biographus S. Gerardi cap,
X. et anonymus Belae regis notarius cap. XI

A

te apud Hungaros fuit exiftimatio, vt quo ties Hungaria inteftinis motibus agitata medelam expofcebat, eamdem ad vfitatas fub eo leges atque confuetudines reformari poftulauerint. Non domi modo, verum etiam foris complura pofuit pietatis fuae, et regiae munificentiae monumenta. Cum aetate illa in more effet pofitum, vt Chriftiani partimi Romam ad falutanda SS. Apoftolorum liminat partim Jerofolymam ad crucem Chrifti vene randam adirent; Rauennae, ac Romae, Conftantinopoli item, ac Ierofolymis hofpitalia erexit, perpetuoque redditu dotauit, peregrinantium Hungarorum commodo, hofpitioque deferuitura (a). Edomitis circumquaque hoftibus, paceque cum vicinis princi pibus, atque populis compofita, regnum belli omnis expers moriens reliquit (b): nifi quod iam tum feditionum, quae mortem illius mox confecutae funt, femina iacta fuerint, quibus non monarchia folum in rui nam paulo vehementius impelli; verum etiam religio Chriftiana opprimi coepit, vt prope exterminanda videretur. Quam procellam idcirco fortaffe Deus in ecclefiam Hungaricam defaeuire fiuit, vt Hungari intelligerent, vt initia faluificae fidei, ita etiam progreffum a fua vnius diuina gratia,

() De hofpitalibus his confule el. Katona Hiftor. crit. reg. Hung. P. I. pag. 177. 304. 429. et. 43I. (b) Cetera S. Stephani gefta vide apud laudatum cl. Katona Part. 1. vsque ad pag. 470.

« PreviousContinue »