Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fucceffores, Petrum regem , ac illius heredes aduersus omnia Arpadianae ftirpis moli. mina totis viribus adiuturos, ac in folio conferuaturos esse. Ab illis enim poftea regum Hungariae confirmatio, ac inueftitura conftanter fuillet petenda. Atque hoc confilio Gisela Hungara in id incubuit, vt regnum Hungarorum amissa libertate Teutonicis subiiceretur (a). Haec eadem verba spectatis rerum, temporumque adiunctis non aliter accipienda suut , quam quod Hungariam imperio Romano feudatariam efficere intenderit, Quis enim credat Giselam Hungaram eo imprudentiae prolapfam effe, vt non plebem modo Hungaricam, verum etiam Hungaros nobiles Teutonicis in regno degentibus mancipiorum inftar fubdere voluerit. Confi. lia haec iam tum agitata fuille vel inde colli. gas, quod Petrus rex non multo poft, cum aduerfus Hungaros auxilia ab Henrico III. caefare (6) Hagitaret, Hungariam imperio fiduciariam, atque tributariam reipsa obtu. lerit.

(a) Simon Keza pag. 81: Idem testatur chronicon

cap. XXXIV. Hoc intendentes , vt regina Keisla motus fuae voluntatis pro libitu fuo poffet complere, Vi regnum Hungariae amila libertate Teutonicis

Subderetur fine impedimento. (6) Henricus III. Conradi Salici filius fucceffit patri

in imperio XIV. Iunii. A. 1039. desiit regnare, et viuere die V. Oetobris A. 1056.

S. II.

Inconsulta Petri cum Hungaris agendi ra.

tio.

Petrus voti damnatus, vt omnibus, qui fraude potius, ac dolo, quam iure, et merito ad fummas dignitates eluctantur, vfuuenit, coepit de fincera Hungarorum in fe fide dubitare; quam cum amoris, ac clementiae fignis paulo arctius fibi adstringere poterat , atque debuerat , peffimo plane consilio, minis, atque terroribus extorquere instituit. Enato enim e suspicione odio, coepit atrocem in modum vniuersam gentem Hungaram diuexare, principes aeque, ac nobiles viros despicatui habere, illorum confuetudinem, et alloquium arroganter aspernari, muneribus publicis, atque dignitatibus, quibus a D. Stephano admoti erant, citra omnem caufam fpoliare : ex aduerso populares suos, Italos , 'ac etiam Teutones impenfe diligere : cum his verfari familiariter, et omnia inire confilia, poffeffiones, terras, et praedia inter hos profufe diuidere: hos folos cum ciuilibus, cum militaribus officiis admouere: his denique omnium arcium, caftrorumque regiorum praefecturas, Hunguris ademtas, , tradere. Publica haec et contemtus, et odii argumenta quantum genti Hungaricae, paterne, atque clementer a D. Stephano gubernari affuetae vulnus inflixerint, facile quisque intelliget, cui excelsa nobiliflimae

[ocr errors]

276 PET RVS
gentis indoles est perspecta (a). Ad cete.
ras iniurias vniuerfae nationi illatas, cumuli
instar accessit iproleranda, et ad eum diem
inaudita apud Hungaros, Petri regis lafciuia ,
ad aulae ministros, seruos, ac ipsos adeo sa-
tellites propagata, vt quacumque rex cum
fuis iter haberet matronae spectatissimae,
virginesque caftiflimae impune violarentur (b).
Quam iuftus inde in maritos, parentesque
dolor redundauerit, vel inde liquet, quod
Hungari etiam tum, cum gentiles erant, a
lasciuia quam maxime abhorruerint, neque
de eo crimine vnquam a scriptoribus accusen-
tur: Haec si a patriis scriptoribus yere, vt
dubitari nequit, consignata funt, mirum fane
videri potest, Petrum, crudelem suam, ac
in omnem libidinem pronam indolem adeo

(a) Simon Keza haec refert pag. 81. Poftquam

antem Petrus regnare incepisset, omnem manfuetu-
direm regiae abiecit maieftatis, et furore Teutoni.
co defaeuiens , regni nobiles contemnebat, cum Ale-
mannis, , et Latinis bona terrae superbo oculo , et
infariabili cor de deuorando, munitiones autem, ca-
ftra, et omnes regni dignitates ab Hungaris aufe-
rens , tradebat Teutonicis , et Larinis, Eadem
prope ad verbum narrat chronicon M. Turotzii

cap. XXXV.

(1) Sinon Keza pag, cit. Erat quoque idem lafci

uus vltra modum, cuius satellites turpitudinem in-
temperatne libidinis operantes , vxores,

filiasqne
Hungarorsm, vbicumque Perrus rex ambulabar,
violenter opprimebant , nullus etiam eo tempore de
vxoris, filiaeque caftitate certus erat, propter ins...
fultus alicorum Petri regis. Eadem habet chroni-
con M. Turutzii cap. cit.

dextre tam diu celare potuisse, vt D. Stephan no, antiftitibus, et Christianis regni primori, bus omnibus impofuerit, qui hominem tam foedis praeditum moribus, folio Hungarico prae domus regiae principibus dignum exi, ftimabant, eximiumque religionis Christianae defensorem, atque propagatorem fore pro certo confidebant. Vnde nouum robur acce. dit illis, quae patriorum chronicorum fide nixi, de pessimis Giselae Hungarae ad pro. mouendum filium artibus commemorauimus : per dolum nempe, atque vim omnia a D. Stepbani morte agebantur, yt Petrus foliuin confcenderet,

S. III. In GiselamBauaram reginam, S. Stepbani vi,

duam, inbumanitas. Foeda haec Petri regis, et viuendi, et cuncta pro libidine agendi ratio dolere imprimis debuit reginae Giselae Bauarae, S. Stephani viduae, vt quae pietate, innocentia, benignitate, religione , gratia , atque bospitalitate adeo infignis fuit, vt in toto orbe ei non inueniretur confiinilis (a). Haec eadem vnica tum erat, quae a sanctissimi mariti sui mori. bus adeo degenerem fuccefforem pro poteftate admonere, corrigereque poterat. Nam

(a) Iac. Philippus Foręsmus Bergomensis in fupple,

mento chronicorum ad A. 1912. Lib. XII, apud cl. Cornides pag. 267.

ve suo loco diximus , eodem cum D. Stepbano ritu caput diademate redimita, ac in maieftatis regiac communionem per eumdem ad. fcita, ab illius etiam obitu summa in regno pollebat autoritate, sub titulo Reginae senioris : neque dubitandum eft , cum, cum Petrus regnum adiit, hanc illi datam fuille regni fociam (a). Quapropter antiftites, ac regni primores de religionis , regnique falute folliciti, cum Gisela Bauara regina sua conferebant confilia, idoneamque rationem quaerebant, regem a coepto tramite retrahendi. Communi itaque omnium nomine, nuncii ad eum mittuntur, fupplices deprecaturi, vt gentem Hungaram adeo atrociter diuexare defifteret; aulae autem ministros, et famu, los, ab inferendis porro iniuriis prohiberet (b). Grauiter eam interceflionem tulit Petrus, furoreque paulo grauiore correptus , multo se deinceps acerbius Hungaros afHicturum comminatus fuit: Si aliquamdiu, inquit, Sanus ero, omnes iudices Spectabiles, centurio. nes, principes, et poteftates statuam Teutoni,

(a) Ioannes archi diaconus de Guerte, qui ineunte

seculo XIV. apud nos floruit, innoj Giselam cuin Petro aequato jure Hungaris imperalle apud cl. Kerchelich in notit. praelimin. Dalm. Croat. &

Sclav. pag. 101. (b) Simon Keza pag. 81. Videntes ergo principes,

et nobiles regni mala gentis fuae , quae fiebant contra legem, communicato confilio rogauerunt regem, ve suis iniungeret a tam detestabili opera desistere fire wora. Idein narrat chronicon cap. XXXV.

« PreviousContinue »