Page images
PDF
EPUB

quousque vitam adduxerit, a nemine pofterorum memoriae proditum reperimus: id folum e coaeuorum fcriptorum teftimonio certo conftat, Giselam Bauaram D. Stephani viduam piis operibus intentam in Hungaria confenuiffe (a); ac Vesprimii in condita per fe, multisque donis exculta S. Michaelis archangeli bafilica, honorifico tumulo fuiffe illatam: id quod eruditiffimorum virorum calamis ita iam in luce pofitum effe cenfemus, vt dubium omne excludat (b).

§. IV.

Seditione domi coorta, Petrus exautoratur. Atrox, cuius mox meminimus, refponfum a Petro datum, grauiffimaeque comminationes tum per eum iactatae, vbi in vulgus dimanarunt, acerbiffimum fpeciatim Hungarorum animis vulnus inflixere. Verum epifcopi, regnique primores, etiam aduenae,

(a) Teftatur id Hermannus Contractus fcriptor coaenas, vt qui A. 1013. natus A. 1054, obiit: Huius Henrici II. caefaris foror Gifela Stephano regi Vngariorum, cum fe ad fidem Chrifti conuerteret, quafi vero iuxta nomen fidei obfes, in coniugium data, eleemofynis, ceterisque bonis operibus inibi in Hungaria intenta confenuit, Ad A. 995. apud Cl. Cornides pag 266.

Cl.

(b) Lege Cl. Pray differt. de S. Ladislao rege. Cornides Genealogiae reg. Hung. caput I. IX. et X. Cl. Katona Hiftor, erit. reg. Hung. parte I. pag. 551. et fequ.

qui ad eum diem Petro intemeratam feruarant fidem, multo adhuc grauius tulere fummam illam ingratitudinem, qua in Giselam reginam, auunculi fui viduam, vfus erat: male iam fibi, totique regno metuebant a rege fui impotente; non ex vano ominantes, a nemine fuis cupiditatibus aduerfante manus deinceps cohibiturum illum, qui in reginam GiSelam tanto furore defaeuire nulli fibi vel pudori, vel religioni duxerat (a). Damnabant iam aperte conatus fuos, quibus peffima Giselae Hungarae ad excludendos a regno Arpadianae ftirpis duces, Petrumque folio imponendum confilia adiuuerant, fpesque fuas, quas in eius religione prudentiaque collocauerant, ita foede nunc delufas deplorabant. Cum itaque Petrum a matris fuae impotentis feminae, et fceleratiffimi hominis Budae comitis confiliis vnice pendentem, ad faniora reduci poffe defperarent; quorumdam ex epifcopis confilio, regni primores, milites, atque nobiles Hungari feceffione facta, in vnum conuenere, de exautorando Petro, nouoque rege fubftituendo deliberaturi. Ante omnia illud, tamquam ad communem regni falutem, ftabilitatemque fum, me neceffarium, conftitutum, ac decretum

(a) Ioannes archidiaconus de Guertfe loco cit. fub iicit; Duces, epifcopi, comites, ad quos regno preuidere pertinebat, fibi metuentes, dum baec patrari cum regina videbant, Samuelem ducem, Oba dictum, qui ex primis Vngarorum ducibus Etbea nempe defcenderat, regem dicunt.

fuit, vt regnum Hungariae legitimis heredibus, regiae domus principibus, reftitueretur: follicite poftea inueftigatum fuit, an non eorum aliquis alicubi in regno lateret, quem in folium eueherent, cuius aufpiciis Petrum imperio priuatum e regno exigerent (a). At poftquam omni adhibita diligentia, nullus virilis Arpadianae ftirpis dux domi repertus fuir, neque tamdiu quiefcendum videretur coniuratis, dum exulum ducum aliquis domum reuocaretur, communibus fuffragiis ducem potius feceffionis, quam regem fibi elegere Samuelem, D. Stephani fororis Saroltae maritum, comitem Viuarienfem, et regni Hungariae palatinum, vetuftiffima e domo ex Etbe Cumano capitaneo progenitum (b). Id quod ineunte tertio Petri regis anno, et Chrifti 1040. accidit: quo tempore cum po-1040 pulus omnis Samuelem, patrio nomine Aba,

(a) Simon Keza pag. 82. Hoc itaque fuit, difcordiae feminarium inter Petrum regem, et Hungaros. Anno ergo regni Petri tertio principes, et nobiles regni Hungariae epifcoporum confilio, in vnum conuenerunt contra Petrum, quaerentes follicite, fi aliquem de regali genere poffent requirere, qui effet idoneus regnum gubernare, eosque a Perri tyrannipotenter liberare, Idem habet chronicon eap.

XXXVI. (b) Ioannes archidiaconus de Guertfe citatus not. a) Simon Keza pag. 82, Cumque in regno talem inuenire non potuiffent nullo modo, ex femetipfis quemdam comitem nomine Aba sororium S. regis Stepbani fuper fe regem praefecerunt. Idem chroni. con cap. XXXVI. Biographus S. Gerardi cap. XVII.

[ocr errors]
[ocr errors]

feu patrem inclamaffet, id ei poftea nomen adhaefit (a). Nec mora, incredibilis Hungarorum multitudo fub figna Samuelis confluxit, non nifi gente fua a Petri iugo liberata, arma pofituri. Placuit Samueli recta copias Albam-regiam verfus, feftinatis itineri bus traducere, vt illic Petrum, antequam ad vim fuftinendam fe praeparare poffet, oppri merent b). Petrus iis, quae aduerfum fe gefta funt, cognitis, cum fe tantae multitu dini, quantam Samuel fecum trahere fereba. tur, retundendae imparem effe cerneret, grauiffimo correptus metu, clam in Auftriam profugit ad marchionem Adalbertum, fororis fuae Adelbaidis, paffim Froilae, Froixae, a Fromre, quod dominam fignificat, dictae maritum (c), vt eius ope, atque interceffione apud Henricum III. caefarem auxilia aduerfus Hungaros impetraret (d). Petro hac ratióne fuga elapfo,Hungari audaciores redditi, nemine iam refiftere aufo, regnum omne e

(a) Anonymus Belae regis notarius cap. XXXIII. habet: Ex quorum Ethu progenie longo poft sempore rex Samuel defcendit, qui pro fua pietate in pa triam Oba, id eft Apa vocabatur.

(b) Keza pag. 82. Aba vero rex congregato exercitu Hungarorum proceffit contra Petrum pugnaturus . Chronicon cap. cit.

(c) De Froiza hac lege Cl. Schier in reginis Hung.

Cl. Cornides pag. 166. Cl. Katona pag. 600. (d) Hermannus Contractus ad A. 1041. Otto Frifingenfis lib. VI. cap. XXXIII. Simon Keza pag. 82. Chronicon Turotzii cap. XXXVI.

menfi, eos aulae miniftros comprehendere, quorum confiliis Petrus adeo atrociter in gentem vniuerfam defaeuierat. Hos inter comes quidam in. frufta concifus, geminique illius filii oculis orbati funt (a). Alii e miniftris, aulicisque Petri confractis membris, alii lapidibus obruti vitam finiere. Sebus autem Budae filius, qui Gifelae Hungarae iuffu, Bafilio duci Nitriae olim oculos eruerat, pedibus, manibusque rota contritis, barbári facinoris fui meritas poenas dedit. Hac eadem tempeftate Gifela Hungara Petri mater, cuius intoleranda ambitio, et crudelitas mala haec omnia Hungaricae genti confciuerat, a furentibus Hungaris intercepta, trucidataque fuit (b); ab altera autem Gisela Bauara re

(a) Simon Keza pag. 82. Perro itaque de regno effugato, illi tyranni, quorum confilio afflicti erant Hungari, funt detecti, ex quibus vnum, non hic nominatur Buda, in frufta conciderunt, oculos duorum filiorum eiusdem eruentes. Chronicon Turotzii cap.XXXVI. Anonymum hunc in frufta concifum per errorem Budam appellat, quem tamen mox cap. XXXIX. fuperftitem fuiffe, rurfusque confiliis fuis Petrum reftitutum in transuerfum egiffe memorat. Quare plus Simoni Kezae deferendum eft, dicendumque, non Budam tum, fed alium aliquem e miniftris fuiffe fupplicio affectum.

cant,

(b) Albericus, monachus trium fontium, caedis hu ius, fama ad fe perlatae, meminit ad A. 1010. Apud Leibnitzium: Sed illa Gifela regina, vt dimultas malitias in terra illa fecit, et extremum poft mortem S. regis, meritis exigentibus interfecta fuit. Eadem habet magnum chronicon Belgicum apud Piftorium fcript. rer. Germ. Tom. III, pag. 102, vt refert Cl. Cornides pag, 299.

L

« PreviousContinue »