Page images
PDF
EPUB

Petrus fe vna cum regno Hungariae Henrico III caefari, imperioque Romano fiduciarium obtulit: quae praecipua caufa fuit quae Henricum III permouit, vt bello et difficili, et fumtuofo Petri caufa fe fe implicaret. His, quae in aula caefaris agebantur, intellectis, Samuel legatos A. 1042 mifit ad 1042. Henricum III, qui illius animum pertentarent, ac, fi fieri poffet, ad ineundam fecum honeftis conditionibus pacem inducerent : quibus cum ille firmam fuam de reftituendo in folium Hungaricum Petro voluntatem fignificaffet, Samuel bellum anteuerfurus, infeftis fignis Auftriam, Bauariamque euafauit; in reditu tamen infigni clade per Adalbertum Auftriae marchionem multatus fuit (a). Hoftilitate hac vltra modum irritatus caefar, eodem anno acceleratis itineribus in Hunga riam irrupit, Hamburgoque, quod tum iuris fuit Hungarici, et Pofonio potitus, regionem omnem ad Granum vsque fluuium impune depopulatus fuit. Ea re perculfi Hungari, grauioraque mala pertimefcentes legatos de pace ad caefarem mifere: is non aliter fe a bello profequendo deftiturum edixit, quam fi Hungari, Samuele exautorato, Petrum reciperent. At cum Hungari id conftanter abnuerent, ac quiduis aliud, quod caefari libuiffet, fe facturos pollicerentur; Henricus in tanta animorum alienatione de Petri refti

(a) Hermannus Contractus ad A. 1042. Keza pag. 43. Chronicon M. Turetzii cap. XXXVI;

tutione tum quidem defperans, id demum peruicit, vt, Samuele in ordinem redacto, principem quemdam ducis titulo interea Hun gariae imperaturum admitterent, qui regiae ftirpi Hungaricae fanguine, vel affinitate iunctus, in Bohemia tum exulabat, quem alii Belam Ladislai Calui filium (a), alii Damoslaum ducem fuiffe fufpicantur (b). Hoc itaque exule, quisquis demum ille fuit, duce Hungaris impofito, Henricus in Germaniam rediit, opportuniorem alias Petri in regnum reducendi occafionem praeftolaturus: quo ex Hungaria digreffo, Samuel collectis viribus anonymum hunc ducem toto regno exegit (c).

S. III.

Altera Henrici caefaris in Hungariam, expeditio pace compofita finitur.

Fugato hunc in modum aemulo, Samuel caefaris vindictam veritus, legatos ad eum Gozlariae tum incarnationis Domini fefta eodem

(a) Cl. Katona Hiftor. crit. reg. Hung. Tom. I.' pag. 638.'

(b) Cl Cornides Genealog. reg. Hung. cap. X. (a) Hermannus Contractus ad A. 1042. Subacris, inquit, partium illarum Hungariis, cum Petrum recipere nollent, quemdam alium ex illis, nempe Hungaris, item apud Boemannos exulantem ducem eis conftituit, quem tamen Ouo, Aba, ftatim poft difceffum regis Henrici III refiftere non valentein, in Bohemiam repulit ex editione Canifiana.

anno 1042 celebrantem mifit, qui non mo- 1042, do factum excufarent; verum etiam pacem, quibus ei collibuiffet conditionibus, fancirent. Et vero Henricus caefar belli difficultate absterritus, non alienum admodum ab ea praefeferebat animum; verum Petrus illic praefens, fi concordia caefarem inter, et Samuelem ftabiliretur, actum de fuo in regnum reditu exiftimans, omnem ad illam interturbandam mouit lapidem. Rurfus enim caefaris pedibus fupplex, non ante orare deftitit dum denique fecundam in Hungaros expeditionem ille decerneret (a), Igitur aeftate A. 1043 copias fuas Hungariae iterum infudit 1043. Henricus III. a pugna nihilominus, feu quod opportunitas deeffet, feu quod Samuel ftudiofe eam declinaret, abftinuit, virium potius oftentatione, quam aperto marte Hungaros ad obfequium reuocaturus. Progredien tem cum exercitu Henricum rurfus flitere Hungarorum legati, pollicentes, fe imperata omnia facturos; modo ne Petrum, quem regno exegerant, recipere cogerentur (b). Hac animorum aduerfus Petrum obftinatione vifa caefar; ne vires imperii Romani, exulis vnius caufa, inutiliter prodigeret, fatius

(b) Lambertus a Schaffnaburg ad A. 1043. Simon Keza pag 84.

(a) Simon Keza pag. 84. Legati vero Abae regis, es Hungarorum promittebant caefari, vt in omni bus fatisfacerent, nifi quia Petrum in regem no fufciperent, quod caefar fummopere perficere affes, ctabat.

exiftimauit, pacem fibi, ac imperio vtilem pon minus, quam honorificam admittere, quae his demum coaluit conditionibus: Sa muel immenfam auri vim cum muneribus caefari numeraret, captiuos omnes fine litro dimitteret, eam denique regionem, quae Leythae flumini circumiaçet, Germaniae finibus cederet, ac haec omnia et datis obfi, dibus, et folenni iureiurando roboraret: quae poftquam Samuel, et Hungari rata habuiffent, caefar incolumem exercitum in Ger maniam reduxit (a).

§. IV.

Hungarorum a Samuele alienatio.

Pace hac inopinata etfi Petrus fpes fuas admodum afflictas cerneret, minime tamen defpondit animum, quin potius maiore, quam vnquam conatu rem fuam agere inftituit, Ante omnia, cum optime perfpectum habe. ret. magnam effe iam inde a D. Stephani temporibus, Romanorum pontificum apud Hungaros venerationem, magnam item autoritatem; ad Benedicti IX papae opem, atque patrocinium confugit, facileque impetrauit, vt is miffo in Hungariam anathemate a fidelium communione refciderit eos omnes, qui ab illius

(a) Lambertus a Schaffnaburg ad A. 1043. Her maunus Contractus ad eumdem annum. Hepidianus apud du Chesne ad h. a. Simon Keza pag. 84+ Et chronicon M. Turotzii cap. XXXVIĮ.

obedientia fecefferant (a). Anathema hoc in regno promulgatum, indubium eft, non leuem feciffe in multorum animos impreffionem, Id cum Petrus non ignoraret, coepit per oc cultos nuncios antiftitum, primorumque regni animos, beneuolentiamque captare: quo factum eft, vt multi ex Hungaris deferto Samuele aperte ad Petri partes tranfierint; plurimi autem clam eidem fauere inceperint. Id fubodoratus Samuel rex, quo defectionem prohiberet quotquot Petro ftudentes opinabatur, atrociffimis fubiecit fuppliciis: qua feueritate cum potiorum regni animos a fe ve hementer alienari fentiret, eorum fidei diffifus, peffimo rebus fuis confilio, primorum, nobiliumue ordinem afpernari, ac infectari incepit ex aduerfo autem eo ftudia omnia transtulit, vt vulgi, ac infimae plebis voluntates ad fe attraheret. Apud hos igitur degere, cum his conuiuari, in horum femper comitatu, et cuftodia in publicum prod

cum his denique ad fibi aduerfantem nobilitatem opprimendam confilia agitare non fibi duxit dedecori. Foeda hac regis affentatione animata plebs eousque proceffit, vt vniuerfam nobilitatem, herosque fuos vilipenderet. Sublato hunc in modum, quod nobilium ordinem a vulgo fecernebat, difcri

(a) Chronicon cap, XXXVII. Quos, Hungaros, iam pridem, vt dicitur, quia Petrum fuum regem deboneftauerans, dominus apoftolicus anathemate damnauerat feriendo.

« PreviousContinue »