Page images
PDF
EPUB

mine,. quantam totius regni perturbationem confequi neceffe fuerit, facile quisque arbitrabitur (a). Ex hac profecto Samuelis re gis indulgentia, cum in dies creuiffet vulgi audacia, fatalis demum illa feditio erupit, quae Andreae I. regis regni initia obfcurauit, ac tot illuftrium virorum, antiftitum, facer dotum ex odio religionis Chriftianae a vul go, ad gentilifmum redeunte, occiforum fan guine aegre potuit reftingui, vt fuo loco narraturi fumus.

§. V.

Tertia Henrici III in Hungaros expeditio: Samuelis regni, et vitae finis.

Praepoftera hac Samuelis agendi ratione paulo vehementius irritati quam plurimi e pri moribus, quo vitam, falutemque tuerentur, feceffione facta in Germaniam ad Henricum III caefaren abiere, grauiterque de Samue lis crudelitate, et in nobilitatem inhumani. tate conquefti, orauere caefarem, vt Petrum

(«) Idem ibidem. Ex bine, pace nempe confecta, rex Aba fecuritate accepta, factus eft infolens, et soepit crudeliter faeuire in Hungaros. Arbitrabatur enim, quod omnia_communia effent dominis cum fernis, fed et iusiurandum violaffe pro nibilo reputabat, nobiles enim regni contemnens, babuit femper eum rufticis, et ignobilibus communes. Idem innuit Keza pag. 84.

in folium reftitueret (a). Neque illum in vota fua difficilem habuere: cum quod fuapte in Petrum, quem iureiurando interpofito fe regno redditurum promiferat, propenderet; tum vero quod Samuel pacta anno fuperiore in Hungaria folenniter conclu. fa violaffet (b). Currenti calcar addiderit Benedictus IX pontifex, qui fuarum effe partium exiftimabat, vt Petrus apoftolica redimitus corona, regnum iniquitate temporum amiffum recuperaret (c). Itaque Henricus caefar opportunitate vtendum ratus, vt et pontificis commendationi, et fuae ipfius voluntati morem gereret, vere anni 1044 tertiam in Hungaros adornauit expedicionem. Samuel caefaris confiliis, et apparatu cognito, incredibilem agreftium, in quorum fide, ac virtute vnice confidebat, multitudinem

(a) Chronicon cap. XXXVII. Quidam iraque ex coniuratis propter hoc magis incitati fugientes vene runt ad caefarem, et oblocuri funt contra Abam, dicentes: quod pro nihilo iuramentum reputaret, nobilesque, qui eum regem fuper fe conftituerant contemneret, et cum rufticis ignobilibus ederet, equitaret, et continue loqueretur.

1044.

(b) Hermannus Contractus apud Pistorium ad A
1044. Keza pag. 85. Chronicon cap. XXXVII.
(c) Benedicto IX pontifice hortaate bellum hoc ab
Henrico III fufceptum fuisse eruitur ex literis Gre
gorii VII. ad Salamonem datis: Praeterea Hen-
ricus III. piae memoriae imperator ad bonorem S.
Petri regnum illud expugnans, victo rege, et facta
victoria ad corpus B. Petri lanceam, coronamque
transmifit. Apud cl. Pray anal. Tom. I. pag. 74.

fub figna collegit: cuius numero fretus adeo caefaris copias parui pendit, vt miffis obuiam legatis, Hungarorum primores, qui ad eum fe receperant, captiuos fibi fine mora remitti arroganter flagitauerit (a). Caefar reiecta legatorum petitione, diffimulatoque Hungariam inuadendi confilio, Samue lem viciffim admoneri iuffit, vt, quemadmodum nuperna pace cautum erat, captiuos reftitueret, et pactam ad damna fuperiore bello Germanicis terris illata farcienda pecuniam numeraret. Interea promoto per Sopronienfem comitatum exercitu, Arrabone, qui tum vltra modum aquis incumuerat, Hungaris ductoribus feliciter fuperato, haud procul Iaurino in Samuelis confpectu caefarea figna explicuit. Hic decretorio certamine magno vtrimque impetu, et obftinatione concurfum eft: et retuliffet fane eo die, qui V. Iulii fuit, infignem de Henrico caefare victoriam Samuel, nifi nobiles Hungari, qui tacite illum auerfabantur, in medio pugnae aeftu, cum fidiffimis fuorum ad caefaris partes tranfiiffent: tum enim vero incondita illa vulgi multitudo, idoneis deftituta ducibus, abiectis et animis, et fignis effufo curfu in fugam abiit, victoriamque Henrico caesari reliquit : quae quidem illi multa fuorum caede, et

(a) Simon Keza pag 85. Tunc nuncii Abae regi repetebant inceflanter a caefare Hungaros, qui ad caefarem fugerant, Chronicon item cap. XXXVII.

fanguine conftitit (a). Samuel cum Sarolta coniuge, et liberis interceptus, fubinde Petri iullu obtruncatus, coronam, et vitam perdidit (b). Corpus eius in monafterio de Sár, quod olim ipfe condiderat, tumulum inuenit (c). Ex illis, quae de Samuelis rebus geftis fuccincta narratione retulimus, clarum fit, eum nec prudentia, nec virtute, neque vllis ad imperandum dotibus fuiffe inftructum, vt adeo odio potius Petri regis, et errore hominum, quam fuomet merito folium confcenderit. Regnum, quod clemen. tia, et humanitate facile conferuare poterat, inconfulta fua feueritate alienatis primorum animis, culpa fua amifit. Etfi porro Hungaricae genti a Chriftianismo ad gentilismum redeundi minime fecerit poteftatem; nimia tamen fua cum infima plebe. familiaritate, aliquam defectioni huic occafionem dedit.

(a) Keza pag. 86, et 87. Chronicon cap, cit.

[ocr errors]

Hermannus Contractus ad A. 1044. Poftea vero Petrus in regno confortatus, eumdem Ouonem, Abam, cum vxore, et filiis comprebenfum decollauir: apud Vrftifium. Item apud Canifium: Nec multo poft idem Ouo, Aba, a Petro rege deprebenfus, fcelerum fuorum poenas, capite plexus, perfoluit. Itaque Petri iuffu caefum Samuelem certum eft.

(4) Keza pag. 87. Corpus initia prope quamdain
ecclefiam fepultum, ferius poftea effoffum, in pro-
prio monafterio conditum refert.
Idem narrat
chronicon cap. cit, monafteriumque de Sear ap-
pellat.

Ceterum, quacumque demum via regno potitus fit, nos eum ob facri diadematis, quod eius capiti impofitum fuit, reuerentiam in regum noftrorum ferie collocamus (a).

PETR V S
RESTITV TV S

A. C. 1044.

§. I.

Petrus per Henricum III. regno reftitutus. Henricus caefar ex hoftium multitudine, et magna fuorum clade, victoriae magnitudinem aeftimans, in ipfo praelii loco, Deo victoriarum largitori folennes egit gratias (b). Acceffere eum poftea Hungarorum primores, magno numero congregati, fupplicesque veniam deprecabantur; quod tanto tempore

(a) Plura de Samuele Aba rege. Vide apud Cl. Katona Tom. I. pag. 608.

(b) Chronicon cap. XXXVII. Caefar autem reuerfus ad caftra ante facrofanerum lignum falutiferae crucis se bumiliter, ac deuote proftrauit, difcalceatus pedes, et cilicio ad carnem indutus, vnacum omni populo fuo mifericordiam Dei glorificauit, quod ipfum illo die liberauit de manibus Hungara

rum.

« PreviousContinue »