Page images
PDF
EPUB

tatem vindicatum fuit, quam pluribus deinceps feculis, ad hodiernum vsque diem fartam tectamque feruauit.

§. III.

Noua in Petrum regem coniuratio. Henrico III. caefare in Germaniam reuerfo, mox iterum regni Hungarici quies, et tranquillitas turbari coepit; pars illa regni primorum, cuius fides, et induftria in reducendo Petro antea eluxerat, praecipua, vt prohum erat, apud eum gratiaet autoritate pollere coepit, non fine ceterorum inuidia; hos inter primi fuere comes Buda, quem in remouendis a fucceffione regiae domus principibus, Petroque rege creando, plurimum olim elaboraffe iam alibi diximus, tum comes Deutcher, ac denique recens e Sueuia in Hungariam adductus Guthkelęd (a). Horum itaque confilio Petrus, contra omnes prudentiae leges, Hungaros, proceres, atque nobiles, qui in fe olim Samuele Aba duce coniurauerant, rurfus odio profequi, ac propalam infectari, contra datam ab Henrico caefare fidem, qui omnes vltro ad obfequium redeuntes venia donatos in gratiam receperat. Regis exemplo audaciores redditi partium illius proceres preffae diu vindictae frena impune laxare, Hungarosque modis

(a) Chronicon cấp. XVI.

omnibus laceffere non dubitarunt (a). Cum igitur hi priora redire tempora cernerent, ac e praefenti regis, atque miniftrorum fecum agendi ratione multo adhuc grauiora fibi imminere mala non abs re praefagirent; irritatis paulo vehementius animis, de excutiendo iugo, reuocandisque ad regnum regiae domus principibus confilia clam agitare coeperunt: quo in numero cumprimis cenfebantur comes Viske, nec non Gyulae, olim Tranffiluaniae capitanei, gemini filii: Bue, et Bukne: quorum etiam fubfidiis Andreas, ac Leuenta in Ruffia exules aleban. tur (b); occulta haec confilia poftquam e

Petrus

(a) Simon Keza cap. III. pag. 88. Rege ergo Petro,
er Hungaris, qui eum in regnum reduxcrant, vi-
res, et potentiam refumentibus, coeperant effe in-
folentes. Chronicon item cap. XXXIX.
vero rex per poteftatem regis Teutonicorum Henri-
ci III. elatus, non iam regnabat, fed potius ty
rannidis fuae crudelitate Hungariam deprimento
flagellabar. Hae igitur fuere n uae in Petrum
coniuratioais caufae, non itemn facta Henrico III.
regni oblatio.

(b) Simon Keza pág. 88. Qua de caufa omnes Hun-
gari follicite intendebant, qualiter, amoto Petro,
filios Zár Ladislai reducere potuiffent. Chronicon
item cap XXXIX. Eo tempore quidam magna.
tes Hungariae defolationem regni gementes, et li
berationem Hungariae a tyrannide Perri cupientes,
Endrae, Belae et Leuentae, qui de genere S. Ste-
phani regis progeniti erant, intemeratam fidelita
tem feruabant, et eis per nuncios bona, quae ba
bere poterant, mittendo fideliter feruiebant. Erant
autem ifti magnates: Viska, Bua, er Bukna,
alii eorum cognati.

1

miniftris fuis Buda, et Deuecher didiciffet Petrus, vt glifcentem flammam in ortu ipfo vno impetu praefocaret, quos iam nominauimus coniurationis primipilos, Viskam, Buam, Buknam, eorumdemque cognatos ex infidiis comprehenfos, alios quidem equuleo fufpen fos, alios oculis effoffis cruciatos, iuffit interfici: fed neque in iufta hac feueritate modum tenuit: paucorum enim crimine toti iam genti offenfus, adeo atrociter Hungaros omnes fine difcrimine exagitauit, vt illi abiecta fpe veniae, in defperationem acti, mori potius, quam adeo miferam vitam ducere, mallent (a). Quapropter primo ve'1046. re anni 1046. infalutato rege ad comitia Tsanadinum conuenere: in quibus vnanimi coniuratorum confenfione decretum fuit, vt Petro, e folio deiecto, Andreas Ladislai Calui filiorum primogenitus fufficeretur. Quod vt firmius effet, omnes, qui illic aderant, folenni iuramento fidelitatem, et obedientiam profefli cauerunt, vbi primum Andreas regni limites attigiffet, vniuerfos ad eumdem tamquam principem fuum confluxuros (b). Mittuntur itaque fine mora legati in Ruffiam, aut

(a) Chronicon cap. cit. Et totam Hungariam tam magnis afflixis anguftiis, ut magis eligerens mori, quam ita miferabiliter viuere,

(b) Idem cap. cit. Hoc etiam eis iuramento firmauerunt, quod ftatim, vt ipfi in Hungariam introirent, omnes Hungari vnanimiter ad ipfos conflue rent, et eorum dominio fe fubderens,

1

potius vicinam Hungariae Cumaniam (a),
qui Andream de obligata fibi totius_gentis
fide certiorem redderent, ac ad capeffendum
ocyus regnum communi nomine inuitarent.

S. IV.

Hungarorum a fide Chriftiana defectio.

Andreas prona gentis Hungaricae in fe voluntate ex legatis intellecta; feu infidias vereretur, feu coniuratorum vires ad eiiciendum e regno Petrum impares effe putaret; ne quid temere aggrederetur, fidos prius in Hungariam mifit exploratores: qui cum ea, quae legati retulerant, vera effe, ac magnam infuper Hungarorum multitudinem in limitibus congregatam renunciaffent, accelerato itinere, cum Leuenta fratre e Cumania in Hungariam tranfiit menfe Septembri A. 1046. Poftquam ad arcem Abauiuarien, 1046. fem, a Samuele Aba conditam, peruentum fuit, fiftit fe ducibus primus religionis Chriftianae defertor Vatba, immenfa multitudine armata ftipatus, ac communi omnium nomina enormia fane, et vel auditu horrida Andreae duci poftulata proponit: vt_videlicet leges de Chriftiana religione per D. Stepba

(a) Simon Reza pag. 88. diferte habet, dum An-
dreas, et Leuenta a duce Lodomeriae propter
Petrum regem fufcepti non fuiffent, ad terram ya
dunt Cumanorum.

num latas ipfo in regni aditu aboleret; poreftatem faceret omnibus, ritu pagano vi. uendi, et priftinos fuos Deos colendi: epifcopos, facerdotes, et clericos euangelii niniftros occidendi: ecclefias Chriftianas demoliendi, ac denique aduenas tam Teutones, quam Italos vbiuis impune trucidandi (a). Ad infana haec poftulata exhorrefcentem, trepidantemque Andream vt eo çertius flecteret Vatha, clare edixit, nifi ea, quae petebat, concederentur, neminem e contribulibus fuis ei adhaefurum, neque arma, viresque aduerfus Petrum expediturum (b). Hoc rerum pofitu Andreas idoneis ad comprimendam eam feceffionem viribus fe deftitutum confiderans, tolerandam interca exiftimauit, fperans fore; vt ipfa hac fua indulgentia tempeftatem exortam mitiget, poftea vero, vbi folium confcendiffet, eandem prudentia, autoritateque fua compo

lat.

Vixdum conniuentia Andreae in vul gus dimanauit, cum continuo vbiuis ad arma conuolatum eft, non in Petrum folum, verum etiam in religionem ftringenda. An.

Quod

(a) Recenfet haec chronicon cap. XXXIX.
permitterent vniuerfum populum ritu paganoram
viuere, epifcopos, et clericos occidere, ecclefias
deftruere, Chriftianam fidcm abiicere, er idola co-
lerc. Breuius Simon Keza pag. 89. Quod omnes
Teutonici, et Larini vbicumque inuenti perimantur,
et refumatur rius paganismus..
(b) Chontou cap. cit.

[ocr errors]

Aiter enim non pugna

dand contra Petrum regem pro Eaire, es Leuchte,

« PreviousContinue »