Page images
PDF
EPUB

potius vicinam Hungariae Cumaniam (a), qui Andream de obligata fibi totius gentis fide certiorem redderent, ac ad capeffendum ocyus regnum communi nomine inuitarent,

S. IV.

Hungarorum a fide Christiana defectio. Andreas prona gentis Hungaricae in se voluntate ex legatis intellecta; sey insidias vereretur, seu coniuratorum vires ad eiiciendum e regno Petrum impares effe putaret; ne quid temere aggrederetur, fidos prius in Hungariam mifit exploratores : qui cum ea, quae legati retulerant, vera elle, ac magnam insuper Hungarorum multitudinem in limitibus cougregatam renunciallent, ac. celerato itinere, cum Leuenta fratre e Cumania in Hungariam tranfiit mense Septembri A. 1046. Poftquam ad arcem Abauiuarien, 1046. sem, à Samuele Aba conditam, peruentum fuit, liftit fe ducibus primus religionis Christianae defertor Vatba, immensa multitudine armata stipatus, ac communi omnium nomina enormia fane, et vel auditu horrida An . dreae duci postụlata proponit: vt videlicet leges de Christiania religione per D. Stepba

(a) Simon Reza pag. 88. diserte habet, dum An

dreus, et Levente a duce Lodomerise propter
Petrum regem Sufcepti non fuiffent, ad terram ve.
duni Cumanorum.

Fium latas ipso in regni aditu aboleret ; poteftatem faceret omnibus, ritu pagano vi. uendi, et pristinos suos Deos colendi: epi. fcopos, facerdotes, et clericos evangelii miniftros occidendi: ecclesias Christianas de. moliendi, ac denique aduenas tam, Teutobes, quain Italos vbiuis impune trucidan. di (a). Ad insana 'haec poftulata exhorrefcentem , trepidantemque Andream vt eo çertius flecteret Vatbā, clare edixit, nili ea, quae petebat, concederentur, neminem c contribulibus fuis ei adhaefurum, neque arma, viresque aduerfus Petrum expeditu. şum (6). Hoc rerum pofitu Andreas idoneis ad comprimendam eam secessionem viribus fe deftitutum confiderans, tolerandam interca exiftimauit, fperans fore; vt ipfa hac fua indulgentia tempestatem exortam miti: get, póftea vero, vbi solium confcendiffet, eandem prudentia, autoritateque sua compodlat. Vixdum conniuepria Andreae in vul, gus dimanauit , cum continuo vbiuis ad arma conuolatum eft, non in Petrum folum, verum etiam in religionem ftringenda. An.

(a) Recenfet haec chronicon cap. XXXIX. Quod

permisterent uniuerfum populum ritue paganorum viuere, epifcopos, et clericos occidere, ecclesias de frase, Christianam fidcm ahiicere , er idola co. bere. Breuius Sinun Keza pag. 89. Quod omnes Teutonici, et Larixi vbicumque inuenti perimantur,

et resimatur rilis paganisnius. (b) Chicou cap. cit.

Aiiter eisinis non pugnaCa... conira Petrin regeui pio Zane, Leucinde,

[ocr errors]

te omnia Vatbae primipili çoncionibus indu. cta plebs, eiurata publice religione Christiana, patriis Diis le fe deuouit , atque in fuß. cepti gentilismi fignum, idmodi cibis, qui bus Hungari olim, facrificii fortaffe tempore, vti consueuerant, prapalam velci coepit (a), Vnde quali oestro quodam perciti, exteros, imprimis Teutones, et Italos, qui publicis muneribus feu sacris, feu profanis a Petro rege praefecti erant, barbarum in modua neci dederunt; multa deinde țeinpla diruta, et folo aequata sunt; faeuituin denique in episcopos, presbyteros, parochos, monachos, ac laicos etiam, eos praesertim, quos pietas, et in tuenda religione Christiana conftantia commendabat. Dies imprimis XXIV. Septembris ab innumerabili Chriftianorumi caede fuit memorabilis, quo D. Gerardus Tsanadiensis episcopus, Buldus item, ac Besztertus episcopi, cum comite de Zolnok Alba-regia digreffi, vt Andreae duci ad Pestinum occurrerent; ad radicem montis Kelenfelde , qui nunc a D. Gerardo nomen habet, odio tidei Christianae trucidati lunt (b), Atque hi fuere fructus indulgentiae illius, qua insanis inconditae plebis postulationibus

(a) Tunc, inquit chronicon cap. cit. dete/tabili

et execrabili admonitione illius Vatbae , Quines populi libauerunt se daeinoniis , et coeperunt conic:

dere equinas pulpas.
(6) Chronicon cap. XXXIX. et XL. Sinon Kami

pag.. 20. Biographus S, Gerardi cap. XIX,
XX.

Andreas , quamquam inuitus, conniuit : trifia haec inter spectacula Peftinum denique vna cum fratre Leuenta incolumis peruenit aenulum, qui illic haerere nunciabatur, op. prellurus.

$. V. Lugubris Petri regis interitus. Petrus interea, qui conciliato fibi , ac ad foedus pertracto Lodomeriae duce, nil du. bitabat ompes e Ruflia in Hungariam aditus Andreae, et Leuentae praeclufum iți, secnrus sui ad Peftinum degebat, cum repente ngete intempefta , tocam iam gentem Hungaricam ducibùs adhaerere, eosdemque Pelti. no appropinquare e coniuratorum praecurforibus intelligit. Nil eo nuncio turbatus, neque vllo formidinis figno edito, cuncta ad vim repellendam apparat; regiam cumpri. mis ciuitatem Albenlem idoneo communiri jubet praefidio, ipse vero superato Danubio, Molonium versus terendit, tum vt per iter copias colligeret, tum vero, vt, li quid siniftri eueniret, fecurum in Auftriam receptum ha. berer. Verum fecus, ac fperarat euenit, Fama eniin reditus exulum ducum per omnes regni partes de industția sparsa, non nobi. les solum , veruin etiam plebs ipfa Hungari. : ca, pro ea, qua in domesticorum principum fuorum fainiliam ferebantur propensione, delartis Petri partibus, ad arma pro Andrea duce congolarunt. Cum itaque omnia tu

[ocr errors]

multu feruere, neque fecuram vllam ex Hun. garia in Austriam euadendi viam cerneret Petrus, Albam-regiam , quam in fua etiam, rum fide perstare censebat, reuerti consti, tuit. Sub idem tempus adfuit Andreae du. cis legatus, qui eum nomine principis fui pariter Albam-regiam inuitabat, vt illic pax honestis vtrimque conditionibus coalesceret Aquieuit tum Andreae volụntati Petrus; at cum redeundum inter suspicio illi oborth fuiffet, id moliri legatum, vt eum ex infi. diis comprehenfum, vinculisque constrictum ad Andream ducem deduceret; contumeliae impatiens, se le a legaci comitatu eripuit, ac in villa Zamur dicta, curiam quamdam in: grelsus, paucos, quos fecum habebat itine. ris comites, ad fortiter pro se, ac fecum dimicandum, vel moriendum cohortatus est. Exorta igitur pugna triduum tenuit ; dum denique fociis omnibus pugnandum inter occilis Petrus in victorum venit poteftatem. Tum enimvero effrenis vulgi licentia in infauftum principem vltra modum omnem de faeuiit: reuerentiae quippe, quam vel ethnici ipfi fummis imperantibus deferunt, obli, ta, innumeris prius contumeliis, et iniuriis affecto per lummam crudelitatem vtrum. que effodit oculum: patrato cam enormi crimine, Petrus Albam-regiam deuectus, vna cum coniuge sua cuftodiae mancipatus eft (a).

(a) Coniugis meminit Hermannus Contractus Scri

ptor coaeuus ad A. 1046. Perrion, inquit, regera vultis aduenarum , qui pro eo pugnauerant, deci

« PreviousContinue »