Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

te omnia Vathae primipili concionibus inducta plebs, eiurata publice religione Chriftiana, patriis Diis fe fe deuouit, atque in fu cepti gentilismi fignum, idmodi cibis, qui bus Hungari olim, facrificii fortaffe tempore, vti confueuerant, propalam vefci coepit (a), Vnde quafi oeftro quodam perciti, exteros, imprimis Teutones, et Italos, qui publicis muneribus feu facris, feu profanis a Petro rege praefecti erant, barbarum in moduan neci dederunt; multa deinde templa diruta, et folo aequata funt; faeuitum denique in epifcopos, presbyteros, parochos, monachos, ac laicos etiam, eos praefertim, quos pietas, et in tuenda religione Chriftiana conftantia commendabat. Dies imprimis XXIV. Septembris ab innumerabili Chriftianorum caede fuit memorabilis, quo D. Gerardus Tsanadienfis epifcopus, Buldus item, ac Befztertus epifcopi, cum comite de Zolnok Alba-regia digreffi, vt Andreae duci ad Peftinum occurrerent; ad radicem montis Kelenfelde, qui nunc a D. Gerardo nomen habet, odio fidei Chriftianae trucidati funt (b), Atque hi fuere fructus indulgentiae illius, qua infanis inconditae plebis poftulationibus

[ocr errors]

(a) Tunc, inquit chronicon cap. cit. deteftabili et execrabili admonitione illius Vathae, omnes populi libauerunt fe daemoniis, et coeperunt come dere equinas pulpas.

(b) Chronicon cap. XXXIX. et XL. Simon Ke pag. 90. Biographus S. Gerardi cap. XIX, XX.

Andreas, quamquam inuitus, conniuit: triftia haec inter fpectacula Peftinum denique vna cum fratre Leuenta incolumis peruenit aemulum, qui illic haerere nunciabatur, op. preffurus.

§. V.

Lugubris Petri regis interitus.

Petrus interea, qui conciliato fibi ac ad foedus pertracto Lodomeriae duce, nil dubitabat omnes e Ruffia in Hungariam aditus Andreae, et Leuentae praeclufum iri, fecu rus fui ad Peftinum degebat, cum repente nocte intempefta, totam iam gentem Hungaricam ducibus adhaerere, eosdemque Peftino appropinquare e coniuratorum praecurforibus intelligit. Nil eo nuncio turbatus, neque vllo formidinis figno edito, cuncta ad vim repellendam apparat; regiam cumprimis ciuitatem Albenfem idoneo communiri jubet praefidio, ipfe vero fuperato Danubio, Molonium verfus tetendit, tum vt per iter copias colligeret, tum vero, vt, fi quid finiftri eueniret, fecurum in Auftriam receptum ha beret. Verum fecus, ac fperarat euenit, Fama enim reditus exulum ducum per omnes regni partes de induftria fparfa, non nobiles folum, verum etiam plebs ipfa Hungarica, pro ea, qua in domefticorum principum fuorum familiam ferebantur propenfione, defartis Petri partibus, ad arma pro Andrea duce conyolarunt. Cum itaque omnia tu

te

multu feruere, neque fecuram vllam ex Hungaria in Auftriam euadendi viam cerneret Petrus, Albam-regiam, quam in fua etiamrum fide perftare cenfebat, reuerti confti. tuit. Sub idem tempus adfuit Andreae ducis legatus, qui eum nomine principis fui pariter Albam-regiam inuitabat, vt illic pax honeftis vtrimque conditionibus coalefceret Aquieuit tum Andreae voluntati Petrus; at cum redeundum inter fufpicio illi obort fuiffet, id moliri legatum, vt eum ex infidiis comprehenfum, vinculisque conftrictum ad Andream ducem deduceret; contumeliae impatiens, fe fe a legati comitatu eripuit, ac in villa Zamur dicta, curiam quamdam ingreffus, paucos, quos fecum habebat itineris comites, ad fortiter pro fe, ac fecum dimicandum, vel moriendum cohortatus eft. Exorta igitur pugna triduum tenuit; dum denique fociis omnibus pugnandum inter occifis Petrus in victorum venit poteftatem. Tum enimvero effrenis vulgi licenția in infauftum principem vltra modum omnem defaeuiit: reuerentiae quippe, quam vel ethnici ipfi fummis imperantibus deferunt, oblita, innumeris prius contumeliis, et iniuriis affecto per fummam crudelitatem vtrum. que effodit oculum: patrato tam enormi crimine, Petrus Albam-regiam deuectus, vna cum coniuge fua cuftodiae mancipatus eft (a).

(a) Coniugis meminit Hermannus Contractus feri

ptor coaeuus ad A. 1046. Petrum, inquit, regem multis aduenarum, qui pro eo pugnauerant, occi

Hic aliquamdiu fuperftes miferandus princeps, et vulneris cruciatu, er moeroris acerbitate confumtus obiit (a). Andreas poftea fumma in inortuum humanitate vfus, non modo exanime corpus in Quique-ecclefienfi S. Petri apoftoli bafilica fepeliendum curauit; verum etiam in barbaros illius carnifices fe uere animaduertit, Triftem hunc regni, et vitae exitum euitare Petrus poterat, fi exemplo D. Stephani auunculi fui, fubditos fuos iufte, clementerque gubernare, ac a totius gentis contemtu, et iniqua vexatione abftinere voluiffet. Ope Henrici III. regno reftitutus, fuisque conciliatus, vitia, quibus antea omnibus exofum fe reddiderat, nullo negotio corrigere potuit: at ille affentatorum confiliis corruptus, exterorumque viribus vitra quam oportebat confifus, diffidiis domefticis fontem referare, quam obftruere maluit. Nullum profecto fecurius, firmiusque fummo imperanti eft praefidium, fincero fubditorum amore, quo femel fublato, nulla iam tam arcta funt vincula, quae non fraude, ac malitia hominum labefactari, diffoluique valeant. Coniugem Petro fuille ex coaeuo fcriptore Hermanno Contracto

fis, variis cum coniuge fua iniuriis affectum, postremo oculis priuant, et in quemdam locum cum eadem coniuge fua alendum deportant,

(a) Sinca Keza cap. III, pag. 89. et fequ. Chroicon cap. XLI.

certum eft, qua autem e domo illa fuerit, a nemine pofteris confignatum habemus. Sed neque prolis alicuius Petri regis vilus meminit (a).

[blocks in formation]

Andreas inter continuas Chriftianorum cae des, et templorum incendia Albam - regiam deductus, aliquamdiu ab inaugurationis foJennitate abftinuit; vsque dum tumultus, qui omnes regni partes corripuerant, conquiefcerent, vt antiftites, regnique primores ad habenda pro more comitia tutu poffent conuenire; poftquam igitur gentilium furor tot iam caedibus fatur, vulgata Petri morte aliquantum deferbuiffet, ac ipfe hyemis rigor vulgus inconditum ad fua mappalia reuocaf fet, reddita iam patriae tranquillitate princi

(a) Plura de Petro petenda funt ex Hiftor, crit. cl. Katona Toin. 1. in rebus Peui.

« PreviousContinue »