Page images
PDF
EPUB

nauit , et quemadmodum pacis tabulis diserte cautum erat, tam quaeftoribus , quam opificibus exteris liberam conceflit in Hungariam commeandi facultatem , qua indulgentia , vix dictu eft, quantam breui tempore ad fe attraxerit vicinorum populorum fre. quentiam, qui iam tum Hungarici et coeli, et foli felicitatem prae Hungaris ipsis aefti. mare nouerant. Creuit non mediocriter ex. terorum concursus, poftquam Geisa , et Sa. roltae coniugis christianae, Gyulae Transsil. vanorum capicanei filiae precibus, et Ottonis II. hortatu adductus, Romano catholicis facerdotibus poteftatem fecit , christiana fa. cra propalam ministrandi cum aduenis, tum vero fparfis inter Pannones, et Morauos veteribus christianis: quo tempore verbi diuini praeconies occasionem nacti funt, Euangelii placita Hungaris ipfis explicandi. Incubuere in pium hoc opus praeter fanctos Wolfgangum, Brunonem, et Piligrinum LauTeacenfem archi- episcopum, multi insuper clerici, monachique ordinis S. Benedicti , e vicinis Germaniae prouinciis magno numero huc conuolantes. Messem labori apostolico respondiffe vel inde colligitur, quod S. Piligrinus Laureacensis , datis circa A. C. 973. ad Benedictum VII. papam litteris, 973. testatus fit, quinque ex nobilioribus Hungaris millia Chrifti fidem fuiffe amplexa; quare in iisdem litteris orauit pontificem, vt VII. episcopos ordinaret qui ad pristinas ecclefiarum Pannonicarum sedes tot iam anpis paftore fuo viduatas redirent , auidis

verbi diuini ouibus pabulum praebituri (a).

Produxic porro vitam Piligrinus vsque ad 992. A. C. 992.

S. XIII.
Quid a Graecis sacerdotibus pro religione chri-
stiana actum in Hungaria ? quid item a

Latinis ?

[ocr errors]

Ex his fatis, vt opinor, liquet, vt pro-
grelsum poftea religionis inter Hungaros,
ita etiam initia Latinis deberi sacerdotibus.
At enim laudem hanc eis inuidit Schuartz,
vir a confcriptis magna eruditione complu-
ribus de re patria lucubrationibus celebris.
Primus, inquam, hic Latinis diem dixit, totam-
que conuerfae ad Chriftum Hungariae glo.
riam Graecis asserere connisus fuit (b). Quo
in argumento ita versatus eft, vt maius lon-
ge

Romano Catholicos acerbius insectandi
quam veritatem illuftrandi studium prodide.
rit. Multos nihilominus, qui nouas opinio-
nes absque delectu captant, ac de scriptori-
bus ex auditu potius, quam e propria le-
ctione iudicium ferunt, fententiae fuae pa-
tronos nactus fuit ; qui hodiedum imperite
iactant, Hungaros chriftianitatem a Graecis

(a) Consule Cl. Katona pag. 514, et sequent.
(b) In dissertatione, in qua initia religionis christia-

nae inter Hungaros ecclesiae orientali adferun.
tur. Halae Magdeburgicae A. 1740.

1

edoctos, ac ecclesiam Hungaricam principio fuifle acepbalam. Nos ab ea, quam hactenus in operibus noftris conftanter non fine laude sectati sumus, scribendi inoderatione neque nunc recedendum arbitrantes, ab omni acerbitate abftinebimus; fatisque habemus intemerata fide, et candida narratione recensere omne id, quod pro re christiana apud nos a Graecis, quod item a Latinis actum fuit. Illius, qui haec animo a partium studio libero ipse legerit, erit, apud se deinde constituere, cuinam religionis christianae inter Hungaros initia , et qua ratione debeantur. Narrant igitur Curopalates, Cedrenus, et Zonaras scriptores Graeci, Turcorum, quo nomine Hungari intelligendi sunt, duces Bolosudem, fiue Bulcbum, et Gyulam circa A. C. 943. baptismum Conftanti. 943. popoli suscepisse; illum quidem fanctae fidei nuncium mififfe, ac in praelio ad Auguftam captum in furca vitam finiville; Gyulam vero, erat hic Tubuti Trausfiluanarum partium capitanei ex Horca filio nepos, conItantem perseueraffe; nec vnquam deinceps Byzantini imperii fines inuafifle. Narrant infuper eadem occafione Hierotbeum monachum a Tbeopbilacto Constantinopolitano patriarcha in Turciam, eam scilicet, quae Gyu. lae parebat, missum, multos a barbarico errore ad christianam religionem traduxisse. Narrationem hanc, non eft prorsus, cur in quaeftionem vocemus, ex qua tamen haud fatis perspicue colligi poffe videtur, religionis christianae inter Hungaros initia seu

[ocr errors]

Tbeopbylacto, seu Hierotheo deberi. Certe monachi huius praedicatio intra limites Transliluaniae constitit , neque ad vicinam Hungariam, cui Zoltanus, ac Toxus fubinde praeerant , propagata fuit ; quod altum de hoc apud Graecos non minus , quam Latinos feriptores fit filentium. Idem hoc filentium argumento eft , haud magna fuiffe religionis facrofanctae apud Transliluanos incrementa. Secus enim plures eo dimiffi fuifsent verbi Dei praecones, quorum laudati fcriptores Graeci fuis locis meminiffent. Quid quod D. Stephani regis aetate quinquaginta , et amplius annis a Gyulae baptismo, et Hierothei praedicatione elaplis, adeo a Chrifti lege Tranfliluani suo cum capitaneo Gyula juniore abhorruerint, vt excufto iugo, arma in D. Stephanum ea vnice de caufa mouere nou dubitauerint. Illud itaque folum insigni rei christianae commodo ab Hierotheo praestitum fuille credi poteft, quod Gyulae filiam Saroltam christianae religionis placitis imbutam, facro fonte abluerit, quam, cum Geisae duci in matrimonium collocata erat, constat fuisse christianam (a). Eadem enim Ottonis caesaris conatus egregie adiuuit, virumque eo adduxit, vt faueret chri. ftianis. At enim facerdotes illos, qui ea tempestate laetissimo cum fucceflu chriftianitatis apud Hungaros fundamenta iecerant,

Lati

(a) Colligitur id ex vica S. Adalberti in Actis SS.

Aprilis Tom. Ill:

Latinos, atque ex Occidente accitos fuifle coaeua monumenta omnia testantur, nulliusque omnino Graeci facerdotis meminerunt qui Geisae aetate suam in Hungaria nauaffec operam. Quamquam spectatis vtriusque ecclesiae, nondum ea aetate plene ab fe inuicem diffidentis, limitibus , certum est, id neque accidere potuiffe: Pannonicae enim ecclefiae inde a primiş Christianitatis fecu. lis, inter occidentales censebantur, partim Salisburgenfi , partim Laureacensi metropolitano lubiectae; neque, obseruata cum vtriusque ecclesiae disciplina, alterius miniftri in mellem alterius inuolabant, quo fic et recrus ordo , et ecclefiarum iurisdictio falua manerent (a). Locus ipfe me admonet, vt hic ex transitu refellam illos, qui falso exiftimarunt , poft medium feculi IX. a SS. Cyrillo, et Methodio orientalem ritum in Morauiam introductum , stabilitumque fuisse. Gemini hi Morauorum apostoli ab Ha. driano II. papa Roma dimissi erant, ad praedicandum Slauicis populis Euangelium , Slauicaque lingua, quae Cyrilliana audit, in facris peragendis vtebantur ; quin tamen Graecum ricum sequerentur, id quod Lythurgiam Cyrillianam examinanti clarum eft. Atque haec funt, quae de religionis Christianae ju Hungaria initiis hic loci commemoranda erant.

(a) Vtiliter de hoc argumento consules Cl. Salagii

eruditiffimum fane opus de statu Ecclesiae Pannonicae. Edit. Quinque - Ecclefiis.

« PreviousContinue »