Page images
PDF
EPUB

ftra caefarea irruentes telorum imbre obruti cadebant inulti: viae denique omnes, per quas ex Hungaria in Auftriam tranfeundum erat, ab hoftibus magno numero obfeffae tenebantur (a). Tam iniquo igitur loco cum res fuas effe videret Henricus, ne fuae ipfius perfonae maieftatem grauiori adhuc difcrimini, aut infamiae obiiceret: pofita arrogan tia, paulo humanius, atque liberalius fibi cum Hungaris agendum putauit. Quapropter miffis ad Andream regem, et Belam ducem legatis, veniam imprimis et diuturnae obfti. nationis fuae, et damnorum regno illatorum deprecatus fuit: tum vero maiorem in mo. dum orauit, vt militi fuo extrema fame labo. ranti aliquid alimentorum fubmitterent, quibus ad vitam reuocaretur: fubinde vero et fibi, et refiduo exercitui Germanico liberum in Germaniam reditum concederent: ex aduerfo autem pollicebatur Henricus, fe omnibus iis conditionibus, quàs Andreas poftulabat, quam cumulatiffime fubfcripturum. Haec vbi in pleno ducum, primorumue confilio relata fuiffent, non deerant, qui aut delendum internecione hoftem, aut certe durioribus onerandum conditionibus cenfuere: verum Andreas, ac Bela modum etiam in victoria tenendum, victumque hoftem beneuolentia potius conciliandum; quam inhumani

(a) Copiofius haec referuntur, fed perturbato admodum ordine, apud Simonem Keza cap. III. et in Chronico cap. XLIII.

tate irritandum exiftimantes, pacem fe ex caefaris voto daturos renunciarunt; nullaque interpofita mora, quae defiderabantur alimenta, ad caefarea caftra transmifere. Data poftea fibi mutuo fide, conuenere vna fummi imperantes Henricus imperator, et Andreas rex Leone IX pontifice arbitro, de pacis conditionibus acturi. Hoc igitur tempore caefar cunctis illis iuribus, quae ex Petri regis oblatione A. 1045. Albae, regiae ritu folen-1045 ni facta aquifiuerat, femet abdicauit, ac cum gentem Hungaram, tum regem Andream eiusdemque in folio fucceffores a clientela, et fubiectione liberatos a tributis, muneribus, aliisue oneribus Romano imperatori. imperioque praeftandis abfoluit. Iuratam infuper fidem dedit: neque fe, neque fuos in imperio fucceffores vllo vnquam tempore Andream eiusue fucceffores feu dictis, feu factis, feu etiam confilio laefuros; minus autem infeftis fignis Hungariam inuafuros: ea etiam addita cautione, vt fi vel ipfe, vel ceteri poft eum caefares fidem violaffent anathemate percuffi a fidelium communione refcinderentur: communi fcilicet ea aetate more apud Chriftianos receptum erat, vt ad maiorem promifforum firmitatem, non priuatorum modo, verum etiam fummorum principum pacta anathematis fanctione roborarentur. Andreas ex aduerfo et res victui neceffarias, et liberum in Germaniam reditum exercitui caefareo fe bona fide conceffurum, ac obliteratis praeteritis iniuriis, nil vnquam hoftile aduerfus Germanos acturum ad.

dixit: quae omnia folennibus vtrimque iuramentis confirmata, vt firmiora euaderent, Henricus III filiolam fuam Iuditham recens pato Andreae filio Salamoni defpondit ea le ge, vt hic iam tum regni Hungarici heres, atque fucceffor conftitueretur, primo quoque tempore facro diademate inaugurandus (a). 1of2 Pax haec A. 1052 conclufa, vel eo nomine Hungaris et perutilis, et perhonorifica fuit, quod regnum a fubiectione Romani imperii vindicarum priftinae fuae immunitati, liber. tatique poftliminio reftituerit. Caefar autem tam potentis, opulentique regni iacturam fuae vnius obftinationi attribuere debuit; vt qui belli principio, exercitus fui numero, ac robori confifus, aç ab aulae admini, ftris in transuerfum actus, nullis Leonis IX. adhortationibus, atque precibus permoueri potuit, yt Andreae regi, cuncta tum ex eius arbitrio facturum fe pollicenci, aequiorem fe praeberet; vnde mutata fortuna id denique confecutum eft, vt imperium Romanum, quemadmodum Wibertus archidiaconus eorum temporum teftis oculatus perhibet, regni Hungarici fubiectionem perdiderit (b). Interea

(a) Vide Simonein Kezam eap. III. pag. 91. et Chronicon cap. XLIII.

(b) la vita S. Leonis iX P. lib. II. cap. IV. Sed quia, inquit, factione quorum lam curialium, qui felicibus fancti viri Leonis IX inuidebant accibus funt augufti aures obruratae precibus domui apostolici, ideo Romana respublica, imperium intellige Romano-Germanicum, fubiectionem regni Hungarici perdidit, et adhuc dolet finitima patriae praedis, et incendiis deuaftari,

dum de pacis conditionibus principes inter agebatur, Andreas vt fuam in caefareos milites inedia laborantes caritatem, atque mu, nificentiam teftaretur, praeter immenfam an. nonae ac vini copiam, maioris infuper molis pifces, quos Vzones dicimus, quinqua ginta, lardi latera bismille, praegrandes tauros mille, boues, oues, ac ceteras pecudes fine numero ad caefarea caftra deuehi curauit: quibus cum famentes vltra modum milites paulo immoderatius femet exfaturaf fent, euenit, vt quamplurimi nimiam voracitatem fuam morte luerint: vnde imperiti quidam fufpicati funt, oblatas ab Hungaris efcas veneno fuiffe corruptas: cuius tamen calumniae falfitas euidenter demonstrari poterit innumeris quauis aetate eorum exem. plis, qui poft toleratam diu famem, mortem fibi immodico efu confciuerunt (a). His omnibus ex fententia geftis, laetus Leo IX, pontifex cum Henrico III, caefare in Germa niam receffit.

§. V.

Andream inter, ac fratrem Belam ducem diffidiorum caufae.

Opratiffimae cum Henrico III, pacis fructi bus ad obitum vsque frui non licuit regi Andreae ob atrocia cum Bela duce diffidia,

(a) Simon Keza cap. III pag. 92 et fequ. Chro nicon cap. XLIII.

Hunc imminente iam bello Germanico A. 1049 1049 e Polonia ad fe inuitauerat, vt infigni lius bellica virtute, et fortuna vteretur; quo autem eum eo certius ad deferendam Poloniam, ac patriam repetendam induceret; quoniam ad eum diem herede carebat, indubiam illi a morte fua promittebat in folio Hungarico fucceffionem (a). Hac fpe animatus Bela cum coniuge Rifcha, Cafimiri Po. loniae ducis filia, ac duobus filiis Geifa, et Ladislao relicta Polonia, eodem anno in Hungariam fe transtulit; beneuole eum frater accepit, ac, vt promiffa fua effectu complere inciperet, tertiam illi regni Hungarici partem ducatus titulo, fed plena cum poteftate poffidendam tradidit: in regiminis quoque communionem eumdem adfciuit, ita vt nil deinceps fratre inconfulto ageret, atque Bela folo pene titulo a rege diftinguere. tur (b). Verum has Andreae regis deftina

(a) Nos, tefte Chronico cap. XLII. nunciabat Andreas, qui quondam penuriae participes fuimus, et labo rum, rogamus te dilectiffime frater, ut ad nos non zardes venire, quatenus confortes fimus gaudiorum,et bonis regni corporali praefentia gaudentes, communicemus; neque heredem enim habeo; nec Germanum practer te, tu fis mihi beres, tu in regno fuccedas. (b) Decet id claufula diplomatis fundationis Tihan'enfis, quae fic habet: Anno MLV. feliciter regnante praefato victoriofissimo principe Andrea, anno regni fui VIII. et cum nobiliffimo duce Bela.. Item claufula diplomatis A. MLVII. quo Radonis Palatini fundatio confirmatur. Ego autem Andreas rex, et frater meus dux Adalbertus dilectus

« PreviousContinue »