Page images
PDF
EPUB

tiones non multo poft ipfa reipublicae Hungaricae ratio immutari coegit: poftquam enim ex Anaftafia Rulla regina Salamon A. 1052 in lucem editus fuit, vetera Hunga- 1052 ros inter, et domum Arpadianam de primogenitorum fucceffione pacta, pax item tunc cum Henrico III caefare, et fponfio nuptialis cum illius filia inita vetabant, fratrem fi lio. hereditario fucceffori anteferri. Quapropter Andreas conuocatis A. 1058 regni 1058 ordinibus, Bela ipfo tum confentiente, nul lo negotio impetrauit, vt Salamon filius vfitato ritu in regem inauguraretur (a). Ve. rum eo ipfo tempore in coronationis folen, niis, cum ab inaugurantibus antiftitibus, et clero pro eius aetatis more, nouo regi caneretur: Efto dominus fratrum tuorum, ac, quid ea verba denotarent, ex interprete didicif fet Bela, aliquantum indignatus fuit, fratris fui filium puerum, fuum futurum dominum, Indignationem hanc aliquo, ac leui fortaffe indicio proditam atris apud Andream depinxere coloribus aulici affentatores, credulumque facile principem grauiffimis compleuere fufpicionibus; Belam amiffae fucceflionis do

[ocr errors]

fufcepimus, et fieri permifimus, et figillo regali f
gillauimus, Apud cl. Koller in Hiftor. Epifco-
patus Quiuque-Ecclefienfis. Tom. I.

(a) Diferte id affirmat Keza cap. III. pag. 93.
Andreas autem confectus fenio, anno imperii fui
XII: filium fuum Salamonem adhuc puerulum, cum
confenfu fratris fui Belae, et filiorum eiusdem,
fcilicet Geichae, et Ladislai, regem conftituit.

lore amentem in id incumbere, vt fratrem, Vila ac filium e medio tollat. Atrocem opinionem de Belae animo conceptam, cum nouis femper narrationibus, ac mendaciis augerent aulici, vsque adeo alienari coepit Andreae regis a cariffimo antea fratre animus, vt, quoniam eo fuperftite de fua, filii que Salamonis falute defperabat, eumdem neci dare decreuerit, ac fpeciofam folummo do caufam quaereret, quo iure fe id feciffe declararet: infidias hunc in modum ftruere placuit: Belae duci ad villam Várkony euo. cato Andreas hinc coronam regni; inde gla dium ducatus infigne obtulit, monens, vt alterum, quod collibuiffet, fibi eligeret; alterum autem Salamori filio relinqueret: interea aulicis clam mandarum fuit, vt fi Bela coronam elegiffet; fine mora violentas in eum manus iniicerent. Bela de nefario hoc confilio per amicos tempeftiue edoctus, nil haefitans gladium arripuit, palam profeffus, fe ducatu contentum fore (a). Andreas fingularem ducis moderationem admiratus, aetis tum eidem gratiis, ab omni maleficio abftinuit. Verum non multo poft affentatores atrociffimis iterum credulum regem de infincero Belae ducis animo compleuere fufpiçionibus, vnde mutua fratres inter diffidentia, atque difcordia eo progreffa fuit, vt Be

(a) Habeat, inquiebat Bela, filius tuus coronam, qui vnctus eft, et da mibi ducatum. In Chronica cap. XLIV.

la omnia iam intuta videns, praecipiti fuga cum coniuge, liberisque ad Boleslaum Poloniae ducem Cafimiri filium affinem fuum A. 1059 fe receperit, auxilia aduerfus vim fra- 1059 tris conquifiturus (a).

S. VI.

Belli fraterni exitus, et Andreae mors. Ex inopinata ea fuga facile perfpexit Andreas, fanguinaria confilia fua omnia fuifle prodita, fratremque certo certius bellum fibi illaturum, quare et exiguae fuae arti bellicae, et viribus diffifus, ab Henrici III. A. 1056. die V. Octobris, praematuro fato 1056 erepti filio, Henrico IV. Germaniae rége, adhuc pueró, ac illius curatoribus auxilia flagitauit, Adfuere haec aeftate A. 1060. du- 1050 cibus Wilhelmo Thuringiae marchione, et Eppone Citicenfi epifcopo in Hungariam adducta. Interea Andreas, quafi finiftri euentus praefagus, Anaftafiam coniugem cum Salamone filio ad Henricum IV. transmifit, vt apud eumdem remanerent, donec belli tempeftas conquiefceret; fi autem fe bello obire contingeret, eiusdem ope, et auxilio regno reftituerentur. Hac cura folutus prouidus pater, cum foederatis Germanorum copiis recta verfus Tybifcum in Belam, Hungarico, quem fuo in ducatu collegerat, PoLonicoque inftructum milite tetendit. Fauit

(a) In chronico cap. cit,

1

principio fortuna Andreae; verum redinte grato bello, non tam viribus, quam virtute fratris fuperatus denique, in fuga falutem quaerere coactus fuit. Cum in Auftriam euadere vellet, ad Mofonium captus, ac rurfum e cuftodia elapfus in familiari fua villa Szirtz in medio filuae Baconyiae fita, eodem anno exeunte viuere defiit (a); ac in monafterio Tihanyienfi fubinde honorifico cumulo conditus fuit (b). Victoriae eo diệ reportatae magnitudinem auxere illuftres ca ptiui, copiarum Germanicarum ductores: Wil belmus Thuringiae marchio, et Eppo epifcopus Citicenfis: qui Belae, ducis virtute, ac aduerfum fe humanitate capti; mox ex hoftibus amici effecti funt: ac Wilhelmus quidem Thuringus non ante ex Hungaria exceffit, quam defponfata fibi Toiada, Belae ducis filia, quam tamen, priusquam illa adolefceret, morte occupatus, ducere vxorem non potuit. Ceterum amicitia, quam Bela dux ea occafione cum illuftribus his captiuis inierat, maximo illi poftea fuit commodo. Reduces

enim in Germaniam commemoratis illius laudibus, tantam illi apud Henricum IV. et Germaniae principes exiftimationem procurarant, vt quamquam Anaftafia vidua regina fuum,

(a) In confignando anno mortis Andreae regis fe quimur vetuftum chronicon Pofonienfe a Cl. Koller Append. II. editum, quod fic habet: A. MLX. Inter Andream, et fratrem eius Bela granis difcor dia oritur, et rex Andreas moritur, (b) Keza eap. III. pag. 93. .

filiique Salamonis in Hungariam reditum cre bro vrgeret; nunquam tamen eo adduci potuerint, vt Belae, quamdiu ille Hungaris praefuit, bellum eapropter inferre auderent (a).

[blocks in formation]

· Andreae regis encomia, coniux, ac liberi. Hic igitur fuit Andreae regis et regni, et vitae exitus, per cuius, principio regni, in furentem plebem conniuentiam maxima et religioni Chriftianae, et regno damna func illata, quae tamen omnia quatuordecim, qui bus imperauit, annis repararé conatus fuit. Hungariam a Romanorum imperatorum feruitute, quam feptennio prope tolerauerat, feliciter liberauit. Primus poft octo annorum exilium, hereditariam in regno Hungarico fucceffionem regiae ftirpi Arpadianae reftituit; limites Hungariae meridiem verfus ad Sauum vsque recuperauit; partem nihilomi nus Hungariae finium circa Leitham fluuium, quae Samuele Aba imperante auulfa erat, pacis, conferuandae caufa Auftriacis marchionibus relinquere coactus fuit. Principi optimo id fere vnum vitio dari poteft, quod morbo fenibus, ac afflicta, qua ipfe diu paraliticus vtebatur, valetudine affectis, vfi. tato, fufpicionibus vltramodum laborauerit,

(a) Plura de bello fraterno. vide in Chronico cap. XLV, et apud Lambertum a Sehaffaaburg ad A, 1061,

« PreviousContinue »