Page images
PDF
EPUB

quae cum ad fanguinaria vsque contra meritiffimum de fe, et regno Hungarico fratrem Belam confilia egerunt praecipitem, prae maturamque mortem confciuerunt. Coniugem fecum e Ruffia adduxerat Anaftafiam, Iaroslaui Nouogrodenfis ducis filiam, ex qua ge nuit Salamonem, poftea Hungariae regem, Dauidem fine fobole mortuum, ac filiam infuper Adelbaiden Wratislao Bohemiae duci nuptam (a).

BEL A

REX V.

A. C. 1060.

I.

Bela f. gentis Hungaricae voluntate inauguratur.

Bela tam infigni victoria potitus, ab infequendo fratre Andrea studiose abstinuit, quem etiam, a fuis forte captum, eo fine negligentius cuftodiri voluerit, vt eo facilius e cuftodia poffet elabi (b). Poftquam vero illum Szirtzii diem fuum obiiffe intellexit, vt

(a) Vide Cl. Schier O. S. A. in reginis Hungariae primae ftirpis. Item Cl. Coraides in Genealog. reg. Hung. cap. VIII.

(b) Chronicon C. XLIV. Captus eft enim ad portas Mufum, er negligenter detentus.

erat infigni animi moderatione praeditus, ne quid temere, ac aduerfum regni tranquillitatem ageret, comitia Albam-regiam conuocauit, in quibus de noui regis electione ageretur. Diuifa tum erant primorum regni ftudia: multi fuere, qui Salamonem, cui biennio abhinc gens vniuerfa fidelitatis facramentum nuncupauerat, citra piaculum a folio excludi non poffe exiftimabant, ac idcirco e Germania accerfendum effe contendebant: cui parti adeo fideliter multi primi ordinis viri adhaeferant, vt, Bela ad folium euecto, fpontaneum in Germania exilium eligere, quam datam femel Salamoni fidem violare maluerint. Alii a Salamone reuocando abhorrebant, quod octennis puer tanto regno feliciter moderando per aetatem impar effet, praefertim quod iam tum glifcebat iterum feralis illa tempeftas, quae Vatha duce' olim concitata, aegre admodum ab Andrea rege fopita potius, quam exftincta fuerat: quae fi, vt reipfa factum eft poftea, in apertum erumperet incendium, rege viro, et .forti opus videbatur, ad eamdem opprimen-. dam. Quamquam et illud, nec immerito, verebantur nonnulli, ne fi puerum octennem, confilii inopem, folio imponerent, Henricus IV. et imperii Germanici ordines, quorum curae pupillus a patre commiffus fuit, exte ros, aut certe partium fuarum ftudiofos eidem curatores darent: per quos fubinde in transuerfum actus, gentem Hungaricam peregrinis legibus, et inftitutis gubernare affue. fceret, ficque funefta illa Petri tempora re

PALMA P. I.

Y

uiuifcerent. Denique tot illuftribus bello, et pace meritis confpicua Belae ducis virtus plerosque eidem conciliabat; fperabant vi delicet, monarchiam Hungaricam iam inde a fanctiffimi regis Stephani morte continuis agitatam turbis, multisque partibus labefactatam, atque conuulfam, a nemine facilius, ac prudentius ad priftinum ordinem, firmita temque poffe reuocari. Quapropter infuper habita eorum, qui Salamoni conftanter adhaerebant, interceffione, potior regni ordinum pars, quibus religionis facrofanctae ftabilitas, et communis patriae falus cordi erat, ad Belam regem eligendum confpirauit. Ita 1060 que Albae-regiae, aut exeunte iam A. 1060. aut certe fequentis principio, folitis ritibus inauguratus fuit, vt verum fit, eum duobus folum annis imperaffe, ac tertio non expleto mortem obiille (a).

§. II.

Infigni prudentia, et bumanitate res fuas conftabilit.

Hoc modo citra omnem regni perturbatio nem tranquille coronam adeptus Bela, ad eamdem fibi affirmandam non vi, atque fe

(a) Simon Keza cap. IV. pag. 94. Regnauit au tem duobus annis, et in tertio migrauit ex hoc feculo. Chronicou cap. XLV. Dux igitur Bela vocatus Benin victor cum triumpho venit in ciuitatem Albam, ibique regali diademate inungentibus eum epifcopis, feliciter eft coronatus.

ueritate; fed infigni plane prudentia, et humanitate vfus fuit. Cum enim vfu ipfo comperiffet, gentem Hungaram tot feditionibus domefticis, tamque diuturnis bellis cum imperio Germanico geftis, per innumeras caedes, incendia, rapinas, ac depopulationes prope exhauftam, ad extremani deuenifle egeftatem, pecuniaeque penuriam, vt tempus, et modum eidem praeberet, rem fuam familiarem inftaurandi, priftinasque vires recuperandi; non modo recentius a Petro rege introducta tributa antiquauit, verum etiam veteres longaque confuetudine roboratas exactiones magna fui parte diminuit; qua benignitate, atque clementia aduerfus omnes regni fui fubditos exercita, quantum fibi vicifim omnium amorem conciliauerit, pronum eft arbitrari (a). Porrexit etiam ftudia fua ad eos, qui Salamonis caufa e regno in Germaniam difcefferant, deuinciendos. Cum enim hi ob fidem Salamoni feruatam, atroces á Bela rege poenas, bonorum, facultatumque fuarum publicationem, amicorum propinquorumque caedem, et exilia exfpectarent; is pro ea, qua erat animi moderatione, ab omni vindicta abftinuit; coniugi

(a) Alleniauit, inquit chronicon cap. XLV. bic etiam affectu pietaris onus Hungarorum a debit feruitio, relaxans eis confuetas, et antiquas exacriones. Quapropter Hungaria quamplurimum locupletata fuper omnes circumadiacentes regiones, caput extulit, eas diuitiis vincens, et gloria,

bus eorum, et liberis faluam, ac libéram reliquit bonorum, facultatumque fuarum poffeflionem: quin etiam fide regia cauit illis, qui Salamonem fecuti erant, fi in patriam reuerterentur; bona, dignitatesque, quas ante tenuerant, fine diminutione reftitutum iri: neque vlli feceffionem illam fraudi, aut damno fore. Infperata hac Belae regis clementia capti quamplurimi exules, defertis Salamonis partibus, in Hungariam rediere, vt tam magnanimi fubditorumque amantis principis imperio fecuri fruerentur (a). Hac arte Bela rex conciliatis fibi feceffionis primipilis, incendii fomitem domi reftinxit, ac, ne a Germaniae principibus bellum fibi inferretur, tempeftiue impediuit: ea nempe vis eft humanitati, atque clementiae, vt duriffimos etiam animos emolliat, atque ex hoftibus amicos efficiat.

§. III.

Nonnulla in fubditorum commodum prouide, fapienterque conftituta.

Reipublicae deinde curam paulo diligentius complexus, multa fane, quae ad fubditorum commodum in Hungaria ad eum diem defide

(a) Omnium enim, qui fecuti fuerant Salemonem regem, vxores, et filias, et omnia, quae babebant, integra, et illaefa fecir cuftodiri, vi ad eum Sponte reuerterentur, et tum bonis fuis in pace de• gerent, unde plurimi de illis facti fideles redierunt. Chronicon cap. XLV.

« PreviousContinue »