Page images
PDF
EPUB

edoctos, ac ecclefiam Hungaricam principio fuiffe acepbalam. Nos ab ea, quam hactenus in operibus noftris conftanter non fine laude fectati fumus, fcribendi moderatione neque nunc recedendum arbitrantes, ab omni acerbitate abftinebimus; fatisque habemus intemerata fide, et candida narratione recenfere omne id, quod pro re chriftiana apud nos a Graecis, quod item a Latinis actum fuit. Illius, qui haec animo a partium ftudio libero ipfe legerit, erit, apud fe deinde conftituere, cuinam religionis chriftianae inter Hungaros initia, et qua ratione debeantur. Narrant igitur Curopala-. tes, Cedrenus, et Zonaras fcriptores Graeci, Turcorum, quo nomine Hungari intelligendi funt, duces Bolofudem, fiue Bulchum, et Gyulam circa A. C. 943. baptifmum Conftanti- 943. nopoli fufcepiffe; illum quidem fanctae fidei nuncium mififfe, ac in praelio ad Auguftam captum in furca vitam finiuiffe; Gyulam vero, erat hic Tubuti Trauffiluanarum partium capitanei ex Horca filio nepos, conftantem perfeueraffe; nec vnquam deinceps Byzantini imperii fines inuafiffe. Narrant infuper eadem occafione Hierotheum monachum a Theophilacto Conftantinopolitano patriarcha in Turciam, eam fcilicet, quae Gyulae parebat, miffum, multos a barbarico errore ad chriftianam religionem traduxiffe. Narrationem hanc, non eft prorfus, cur in quaeftionem vocemus, ex qua tamen haud fatis perfpicue colligi poffe videtur, religionis chriftianae inter Hungaros initia feu

Theophylacto, feu Hierotheo deberi. Certe monachi huius praedicatio intra limites Tranfiluaniae conftitit, neque ad vicinam Hungariam, cui Zoltanus, ac Toxus fubinde praeerant, propagata fuit; quod altum de hoc apud Graecos non minus, quam Latinos feriptores fit filentium. Idem hoc filentium argumento eft, haud magna fuiffe religionis facrofanctae apud Tranffiluanos incrementa. Secus enim plures eo dimiffi fuiffent verbi Dei praecones, quorum laudati fcriptores Graeci fuis locis meminiffent. Quid quod D. Stephani regis aetate quinquaginta, et amplius annis a Gyulae baptismo, et Hierothei praedicatione elapfis, adeo a Chrifti lege Tranffiluani fuo cum capitaneo Gyula iuniore abhorruerint, vt excuffo iugo, arma in D. Stephanum ea vnice de caufa mouere non dubitauerint. Illud itaque folum infigni rei chriftianae commodo ab Hierotheo praeftitum fuiffe credi poteft, quod Gyulae filiam Saroltam chriftianae religionis placitis imbutam, facro fonte abluerit, quam, cum Geifae duci in matrimonium collocata erat, conftat fuiffe chriftianam (a). Eadem enim Ottonis caefaris conatus egregie adiuuit, virumque eo adduxit, vt faueret chriftianis. At enim facerdotes illos, qui ea tempeftate laetiffimo cum fucceffu chriftianitatis apud Hungaros fundamenta iecerant,

Lati

(a) Colligitur id ex vita S. Adalberti in Actis SS. Aprilis Tom. I.

Latinos, atque ex Occidente accitos fuiffe coaeua monumenta omnia teftantur, nulliusque omnino Graeci facerdotis meminerunt, qui Geifae aetate fuam in Hungaria nauaffet operam. Quamquam fpectatis vtriusque ecclefiae, nondum ea aetate plene ab fe inuicem diffidentis, limitibus, certum eft, id neque accidere potuiffe: Pannonicae enim ecclefiae inde a primis Chriftianitatis feculis, inter occidentales cenfebantur, partim Salisburgenfi, partim Laureacenfi metropolitano fubiectae; neque, obferuata tum vtriusque ecclefiae difciplina, alterius miniftri in meffem alterius inuolabant, quo fic et rectus ordo, et ecclefiarum iurisdictio falua manerent (a). Locus ipfe me admonet, vt hic ex tranfitu refellam illos, qui falfo exiftimarunt, poft medium feculi IX. a SS. Cyrillo, et Methodio orientalem ritum in Morauiam introductum, ftabilitumque fuiffe. Gemini hi Morauorum apoftoli ab Hadriano II. papa Roma dimiffi erant, ad praedicandum Ślauicis populis Euangelium, Slauicaque lingua, quae Cyrilliana audit, in facris peragendis vtebantur; quin tamen Graecum ritum fequerentur, id quod Lythurgiam Cyrillianam examinanti clarum eft. Atque haec funt, quae de religionis Chriftianae in Hungaria initiis hic loci commemoranda erant.

(a) Vtiliter de hoc argumento confules Cl. Salagii eruditiffimum fane opus de ftatu Ecclefiae Pannonicae. Edit. Quinque -Ecclefiis.

C

[ocr errors]

Quodfi quis Gyulae, Tranffiluanorum capitanei, eiusdemque filiae Saroltae baptismum pro Chriftianitatis apud nos initiis accipienda effe contendat, haec profecto Graecis deberi grati confitemur. Geifam nihilominus cum Stephano filio, totaque gente Hungara per Latinos facerdotes in noua lege inftructos, baptizatosque fuiffe, id eft, quod nunquam nobis eripiet Schuartzius. Qua in fententia tuenda folo veritatis ftudio; non item orientalis ritus, quem vt Catholicum veneramur, odio, agimur (a).

§. XIV.

Propagata vtcumque re Chriftiana, Geifa filium fuum Stephanum regni fuccefforem conftituit.

Laborabant igitur indefeffo conatu Latini miniftri, quos Otto II. caefar Geifae duci impenfius commendare non definebat, ea etiam fpe ductus fore: vt nobiliffima gente Chriftianae legi autorata, diu exoptata pax, et tranquillitas Germaniae procuretur. Neque operariorum conatus fuere irriti: Copiofa enim quotidie meffis in horrea Domini colligebatur. Id vnum, et Ottoni caefari, et Saroltae dole

(a) Qui plura de hoc argumento volet: adeat Peterfium in S. conciliis Hungariae. Stiltingum in vita S. Stephani. Cl. Pray in Annal. veteribus. Ill. Kollar in Hiftor. Diplom. de iure Patronatus Reg. Hung. ac denique Cl, Katona in Hift. Crit. Primorum Hung. Ducum,

bat, quod Geisa dux a fufcipienda lege Euangelica diu alienus erat, qui fi victas dedif fet manus; fpes fuit multos e gentis primo-> ribus principis fui exemplum fecuturos. Ve rum et hic obex demum fuperatus eft. Poftquam enim Geifa coniugis hortatu eos, quos populo moderatores concefferat, beneuole primum ad fe admittere, tum vero de facro fanctae fidei myfteriis differentes cupidius audire coepit, Deo fuauiffima, et efficaciffima gratiae fuae vi mentem illius colluftrante, voluntatemque accendente, fanctitatem, ve ritatemque legis Euangelicae ipfe pariter ag nouit. Quapropter facile fe induci paffus eft, vt filium, Vaic dictum, qui fibi A. C. 979. ex Sarolta natus erat, puerum adhuc 979 non modo Latinae grammaticae praeceptis; verum etiam fidei, morumque difciplinis per Latinos moderatores Strigonii erudiri curaret (a): quo quidem ad fidei Chriftianae incrementum nil opportunius euenire poterat. Ceterum dux ipfe Geifa etfi agnitae legis placitis vitam, moresque fuos conformare ftu debat, per plures tamen annos baptismum diftu lit, ob metum potentiorum gentis fuae dynaftas rum, quos a Chriftianis facris vehementer adhuc abhorrere nouerat. Verebatur fcilicet, ne, fi ipfe vna cum filio Chrifti fidem propalam profiteretur, gentiles regni pri mores, fumta inde rerum nouandarum occa

(a) Chartuitius in vita S. Stephani §. IV. Gl, Katon na Hiftor, cit, pag. 611,

« PreviousContinue »