Page images
PDF
EPUB

quod argumento effe videtur, virilem Vathae progeniem in Ianufio filio defeciffe, de quo nulla deinceps in chronicis noftris fit men. tio. Atque hoc tempore Hungari Belae regis induftria iterum ad Chrifti fidem reuerfi, adeo conftanter eidem adhaeferunt, vt nunquam deinceps ad gentilismum rediifle legantur: nifi quod pauci quidam, idque clam ad lucos, et fontes Diis fuis facrificauerint, quem impium morem S. Ladislaus rex feue. riffima fanctione profligauit.

§. VI.

Belae regis praematurus obitus, coniux,
et liberi.

Haec fere funt, quae ad immortalem Belae I. regis gloriam domeftici fcriptores commemorant. Triennio non integro continua cum exteris, praefertim autem cum Henrico IV. Germaniae rege pace vfus, adeo fapienter, ac feliciter rempublicam Hungaricam moderatus eft, vt eadem rara animorum confen-` fione, opibus, diuitiis, et gloria nulli vicinarum gentium effet fecunda (a): ex quo intelligi poteft, ad religionem, monarchiamque reftaurandam Belam I. regem Hungaris

(a) Quapropter, inquit Chronicon cap. XLV. Hungaria quamplurimum locupletata, fuper omnes circumadiacentes regiones caput extulit, eas diuitiis vincens, et gloria, tum in ea pauperes locupletabantur, et diuites gloriabantur.

>

[ocr errors]

Exiguo, quo impe

diuinitus fuiffe datum.
rauit, tempore documentum dedit, non tam
longa annorum ferie, quam confilio, et in.
duftria opus effe, vt labefactata etiam re-
gna, ac imperia ad felicitatis, gloriaeque
apicem per principes fuos euehantur. Id
fane inexplicabili dolori, ac damno fuit
Hungaris, quod principem in fua natum
commoda praematura ereptum morte amife-
rint. Dum enim Dömöfini, familiari fibi lo-
co, quod regale fuit allodium, rufticatur,
corruente fella humo allifus, toto confra-
ctus corpore, lethalem fibi confciuit mor
bum: vnde ad viciniam, negotii cuiusdam
praefentia fua terminandi caufa, aegre dedu-
etus, in ripa fluminis Kynifua, fortaffe Schi-
tuag, animam egit (a): cuius corpus exani
me in SS. Saluatoris monafterio eft condi
tum, quod a bruno vultus colore, et calui,
tie Zugfzár appellari voluit (b), Obiit au

(a) Chronicon cap. XLVI. fluuium hunc Kanifam appellat, duxeruntque eum feminecem ad ritulum Kanifa. At quis credat regem membris omnibus confractis, et feminecem Dömöfino Kanifam vsque ad Szaladienfem comitatum deportari potuiffe. MS. chronicon Kynifua. Chronicon Budenfe Ky rufna habet. Nobis videtur fluuius Schituag, haud ita procul a Dömöfino diffitus, ac fupra Comaromum in Danubium influens, hic intelligi. (b) Simon Keza cap. IV. pag. 94. Regnauit autem duobus annis, et in tertio migrauit ex hoc feculo, in fuoque monafterio dicto Szeugzard fepelitur. Hic enim Caluus erat, et colore brunus, propter quod fuum monafterium diminutiue 168 erat ipfe corpore difpofitus, fic voçari iussi,

tem anno regni fui tertio non expleto, Chri1063 fti vero 1063. Coniux Belae. I. regi vnica fuit, Ricbeza, Micislai Poloniae ducis ex Richeza itidem vxore filia: ex qua genuit 1. Geifam I. II. S. Ladislaum I. reges, fibi mutuo in regno fuccedentes. III. Lampertum ducem infelicis Almi ducis patrem ac Belae I caeci regis auum. Filiarum E. Toiada, Wilhelmo Thuringiae marchioni A. 1060 1060 defponfata, poftea vero Vdalrico Carinthiae marchioni nuptui collocata fuit. II. Helena a formae venuftate Lepa dicta Zuonimirum Croatiae regem; III. Euphemia, alio nomine Ludmilla, Ottonem Morauiae marchionem; IV. Amabilia anonymum ducem Vochburgenfem; V. Sophia denique comitem Lambertum Bozokinenfis praepofiturae fundatorem primum, coniuges accepere (a).

(a) De his confule Xiftum Schier in reginis Hungariae pag. 64. Cl. Cornides Genealog. reg. Hung. cap. VIII. et Cl. Katona Hiftor. crit. Tom. II. pag. 199. et fequ.

SALAM ON

REX

A. C. 1063.

S. I.

VI.

Salamon, filiorum Belae I. regis confenfu, regno reftituitur.

Audita Belae I. regis morte, Anaftafia Andreae L. vidua regina, et Salamonis mater, Henricum IV. eiusdemque curatores interpellauit, vt filio fuo auxilio effent ad regnum, vnde triennio fere exclufus erat, recuperandum. Nec mora: copiis Germanicis profectio in Hungariam imperata eft, ac Henricus ipfe, etfi nonnifi XIII. annos natus erat, expeditioni intereffe voluit, vt affinis reftituti gloriam confequeretur. Verum bellico hoc apparatu minime poftea opus erat: Geifa enim primogenitus Belae I. filiorum, teftibus fcriptoribus exteris (a): Satius exiftimans moderatis opibus in pace perfrui, quam immoderatas ambiendo, calamitatem, atque excidium parere genti fuae, nunciauit

(a) Omnium inftar fit Lambertus a Schaffnaburg ad A. 1063. In Chronico noftro perturba a adinodum eft de Salamonis in Hungariam reditu narratio cap. XLV.I.

ac

Henrico IV. fi fibi apud Salamonem natalibus, et meritis fuis condignus honor haberetur, tertia regni pars, quemadmodum eam pater fuus olim fub Andrea I. tenuerat, ducatus nomine poffidenda concederetur, fubditum fe ei, fidelemque futurum, et malle beneficiis cum eo, quam armis; fide, quam acie dimicare. Eadem haec legati communi gentis Hungaricae nomine in Germaniam miffi flagitabant, quibus fi Salamon annueret, nil in mora fore pollicebantur; quominus in folium reponeretur. Optatiffimis his nunciis mirifice exhilaratus Henricus IV. delectis cum copiis, 1063 adulta aeftate A. 1063 in Hungariam tetendit, nilque hoftile expertus, fororem fuam Iuditham atque Salamonem Albam-regiam feliciter deduxit, a praelatis, regni primoribus, et immenfa populi obuiam effufi multitudine, quam honorificentiffime acceptus. Conftiruto inaugurationis die Henricus IV. habito prius ad regni ordines fermone, quidquid ad mutuam regem inter, ac Hungaros pacem, atque concordiam neceffarium videbatur, feliciter perfecit. Salamon imprimis iureiurando fe obftrinxit, ad tertiam Hungariae partem Geifae duci, eiusdemque fratribus fine diminutione cedendam: tum vero gentem Hungaram fua in immunitate conferuandam, atque patriis legibus, et inftitutis gu bernandam: qua cautione data, diffidiorum regem inter, atque duces, ac gentem vniuerfam fomes exftinctus fuit. Ex aduerfo Geifa, Ladislaus, et Lampertus duces, antiftites, regnique primores omnes, obedien

« PreviousContinue »