Page images
PDF
EPUB

tiam, fidelitatemque fuam folenni iuramento nouo regi obligarunt: quo viciffim regiae maieftatis fecuritati profpectum fuit. Atque fic Henrici IV. caefaris, vel potius miniftro rum illius prudentia, ablatis omnibus, quae regi fcrupulum mouere vel regni ftatum labefactare poterant (a), Salamon vnanimi omnium confenfu inter fauftas populi acclama tiones iterum corona redimitus, in regali fo. lio collocatus fuit. Auxere eius folennitatis laetitiam nuptiae Salamonis cum Iuditba Henrici IV. forore ibidem celebratae. Quibus omnibus rite et ex fententia geftis Henricus IV. nullo fibi in Hungariam iure arrogato, maximis excultus muneribus in Germaniam receffit (b).

S. II.

[ocr errors]

Concordia regem inter, ac duces turbatur. Vix pedem ex Hungaria extulerat Henricus IV. cum regem inter, atque cognatos duces concordia, tanta vtrimque confenfione, et laetitia conclufa, turbari coepit: eius violatae, et malorum, quae inde fecuta funt, culpam omnem chronica noftra tribuunt praecipuo Salamonis aulae adminiftro, Vido comiti Batfienfi, filio comitis Guthkeled, quem e Sueuia olim fub Petro rege infaufto omine in Hungariam adueniffe iam fuo loco memini

(a) Lambertus a Schaffnaburg ad An. cit, (b) Chronicon cap. XLVIL,

mus. Is cum Salamone in Germania exul, pueri regis amorem, fiduciamque fibi conciliauerat, atque in Hungariam fubinde redux adeo vndennis principis aures, animumque obfeffum tenebat, vt eum moderatoris inftar, quo collibuiffet, flecteret: ac vnus omnia cum in aula, tum in regno pro arbitrio age. ret, atque difponeret. Nemini itaque e fuis Salamon fidere, nifi quem Vidus commendauerat; et quem hic odiffet, ille pariter odio habere affueuerat. In id porro praecipue fibi incumbendum putauit Vidus, vt Salamonem a colenda cum Geifa duce familiaritate abftraheret, nouisque femper fufpicionum fomentis mutuam eos inter diffidentiam aleret: optime gnarus, vbi primum regem inter, ac ducem amicitia coaluiffet, mi nifterii, dominatusque fui finem fore (a). Et cellit fane vaferrimo homini dolus e fententia. Eius enim finiftris fermonibus, et affentationibus adeo credula Salamonis aetas in transuerfum breui acta fuit, vt luculentis indiciis Geifae ducis fidei diffideret, nullis. que eum amoris, et beneuolentiae fignis, vt cognatum decebat principem, percoleret. Quin etiam eo demum Vido inftigante proceffit, vt, quem iuratus ante promiferat, ducatum eidem confignare detrectauerit. hac odii declaratione, et in obferuandis fo

Ex

len

(a) Vidi comitis imaginen viuis adumbrat coloribus Chronicon cap. L. LI. et LIK

lennibus pactis inconftantia, male fibi metuens Geifa eodem anno 1063 exeunte, cum 1063 fratribus fuis in Poloniam feceffit, a Boleslao II. rege cognato fuo auxilia petiturus, quorum oftentatione Salamonem ad ucatum fibi fine diminutione cedendum adigeret (a).

S. III.

Per folennia pacta reftituitur.

Boleslaus cognatorum ducum fortem miferatus, vere A. 1064 non conteninendas copias 1064 in Hungariam adduxit, quibus cum multi ex Hungaris Geifae fauentibus fe coniunxiffent, Salamon vehementius perterritus, quafi iam 'de retinendo regno actum effet, deferta Albaregia, Mofonium fe recepit: cum vt Germanorum fuppetias illic exspectaret; tum vero vt in vicinam Auftriam eo celerius, fi periculum vrgeret, euaderet. Epifcopi, et res gni primores, queis optime perfpectae fuere diffidiorum caufae, vt nafcentem tempeftatem in ortu ipfo diffiparent, fine mora regem adeunt, orantque, vt tertia Hungariae parte, quemadmodum Henrico IV. praefente, et arbitro cautum erat, Geifae duci tradita, funefti belli occafionem tolleret, pofitaque diffidentia, finceram deinceps cum cognato duce amicitiam coleret. Tener, ac fuapte timidus pueri regis animus non abhorrebat a

[blocks in formation]

pace, tam facili conditione ineunda; at enim Vidus comes telam, quam aduerfus ducem orfus erat, pertexturus, falubria rsgni ordinum confilia euertit, Salamonisque animum a concordia abftractum, eleuato hoftium numero, certaque victoriae fpe promiffa, ad bellum paci praeferendum adduxit. Geifa interea ex amicis edoctus, nullam effe fpem concordiae, copias fuas vlterius promouit, recuperatoque ducatu fuo, regias inuafit ditiones, non ante, quam iis, quae fibi promiffa erant, impetratis arma pofiturus. Antiftites, et regni primores vnius miniftri crimine, domeftico bello, quo, quiuis demum vinceret, femper ciuium fanguinem fundi, patriamque euaftari oportebat, regnum inuolui dolentes, rurfus ad Salamonem profecti funt, propofitaque ante oculos eximia Geifae ducis virtute bellica, incertiffimo belli exitu, et damnis denique inde fecuturis, eo demum flexere illius animum vt pronum fe ad concordiam declararet; modo Geifa pariter ad ceffandum ab armis poffet induci. Itaque Defiderius Colocenfis epifcopus ad ducem fe contulit, illius animum periclitaturus; at hunc adeo aequum offendit, vt polliceretur fe, quamprimum fibi bona fide ducatus traderetur, copias omnes dimiffurum, regique fuo vt ante obfequentem futurum. Quo refponfo delinitus Salamon, inducias primum cauentibus vtrinque regni ordinibus pactus eft, tum vero ad diem 1065 XIII. Calendas Februarii A. 1065. Geifam ducem Iaurini adeffe iuffit, vt illic in anti

1

fticum, regnique primorum praefentia, concordiam cum eo, amicitiamque renouaret. Hic tertia Hungariae parte Geifae duci tradita, ab armis vtrinque ceffatum eft, ac regni primorum opera, adeo fincera regem inter ac ducem animorum, voluntatumque confenfio coaluit, vt Geifa conftanter deinceps in aula Salamonis degeret: qua fua praefentia comitis Vidi criminationibus frenum impofuit, omnemque finiftre de fe, factisque fuis fentiendi anfam Salamoni praecidit. Exoptatam hanc concordiam antiftites, regni primores, ac ipfa adeo plebs Hungarica incredibili laetitia, et gratulatione profecuta fuit: quae quidem maxime eluxit Quinque-ecclefiis, quo eodem anno ad celebrandum Pafcha rex, dux, ac praecipui quique, conuenerant: in quorum corona Geifa facrum regni diadema Šalamonis vertici ipfe fuis manibus impofuit, facto hoc declaraturus, fe Salamonem regem dominumque fuum agnofcere. Verum cum per eam occafionem fato exorto incendio D. Petri apoftoli bafilica, ac contigua eidem palatia triftem in modum conflagraffent, mali fi id ominis loco a multis acceptum fuit (a).

S. IV.

Geifae ducis opera Salamoni perutilis. Pax laurini fancita octo propemodum annis tenuit, non fine maximo et regis, et regni

(a) Chronicon cap. XLVII.

« PreviousContinue »