Page images
PDF
EPUB

emolumento: eo enim temporis interuallo perutilem principi fuo Geifa variis expeditionibus nauauit operam. Quo tempore Quinque-ecclefiis adhuc agebat Salamon A. 1065 1065. Zvonimirus Croatiae banus opem eius aduerfus Carentanos per legatos implorauit; miffi continuo cum copiis Geifa et Ladislaus duces, eiectis e regno, profligatisque hoftibus, maximis exculti muneribus do1070 mum rediere (a). Cumani A. 1070 in Biharienfem prouinciam, quae ducatus pars fuit, irrumpere aufi, Salamone ipfo praefente internecione funt deleti (b). Verum omnium luculentiffime fuam probauit virtutem Geisa 1072 bello cum Graecis A. 1072 gefto, ac cum immortali nominis Hungarici gloria terminato (c). Beffi Slauicae originis, et idiomatis populi Bulgariam colentes, Graecorum imperio fubditi, traiecto ad Belgradum Sauo, non vna vice ditiones Hungaricas ferro, et igne euaftauerant, quam hoftilitatem cum Graeci, ad eum diem Hungarorum foederati, nec vindicatum irent, nec prohiberent, Salamon iniuriam vlturus, transmiffo Danubio, exercitum Sirmio infudit, atque habito Szalankemenum cum ducibus militari confilio, Belgradum oppugnare decreuit: bimeftri integro vrbs, et arx a natura non minus, quam arte communita oppugnantium lufit co

(a) Chronicon cap. XLVII.
(b) Idem cap. XLIX.

(Chronicon Pofonienfe fic habet MLXXII Salamor
Bulgarenfe regnum inuafit.

natus; fubiectis demum per captiuam puellam Hungaram ignibus, cum praefidiarii reftinguendo incendio occuparentur, Geifa cum fortillimis fuorum per muros eluctatus vrbe non fine fanguine potitus fuit. Nicetas Vr bis gubernator, qui inclinante iam pugna, cum pluribus ciuibus, militibusque Graecis in arcem le receperat, cum obfidionem diutius tolerari non poffe videret, neque vlla auxiliorum a Michaele Duca orientis imperatore mittendorum fpes affulgeret, altero poft captam vrbem die, rebus, thefaurisque ominibus victorum arbitrio oblatis, fibi, fuisque liberam inde difcedendi facultatem a rege, duceque fupplex implorauit. Cumque hi vterque extenfis brachiis fignum, illa aetate vfitatum, dediffent, fe poftulatis bona fide annuere (a); Nicetas gubernator argenteam virginis Deiparae iconem praeferens, cum magna Graecorum caterua ex arce egref fus recta ad Geifam ducem tetendit, eiusdemque fidei fe, fuosque permifit, idque propterea, quod de Salamonis, eiusdemque adminiftri Vidi tide, et clementia addubita. ret: quapropter pauci admodum ex Graecis ad regis praetorium peruenere; quae Grae corum in Geifam ducem fiducia nouorum odiorum femen fuit (b),

(a) Chronicon cap. L. Manibus itaque regis, et ducum in fidei pignus extenfis, quod eos amplius non laederent, omnes, qui in arce erant, defeende runt.

(b) Idem cit, cap.

S. V.

Nouarum regem inter, ac ducem difcordiarum caufae.

Infignis haec victoria, quae Salamonis, fi aequus meritorum arbiter fuiffet, munificentiam erga ducem prouocare, beneuolentiamque augere debuerat, concordiam omnem ita abrupit, vt nulla deinceps arte reftitui potuerit. Prima odii declaratio paulo poft erupit, cum thefauri Belgradenfes in comitis Vidi praedio, Buzias dicto, diuiderentur: Salamon quippe habito cum comite Vido, eiusdemque genero Ilia, Elia, epifcopo Frank, et Radoano confilio, quadrifariam gazam omnem partitus, dimidiam illius partem comiti Vido, eiusdemque genero Eliae, quorum neuter vllum virtutis fuae fpecimen toto eo bello edidiffe leguntur, tradidit: parte dein vna fibi, militique fuo referuata; vnam quartam Geifae duci ceffit. Leuius iniquam hanc diuifionem tulit non hoftium modo, verum fui etiam victor Geifa. Verum aliud tum agebatur, quod Geifa falua aequitate, et dignitate fua admittere nullo pacto potuit. Comite Vido, ceterisque eius farinae hominibus inftigantibus, id etiam praeceperat Salamon, vt Geifa Nicetam, ceterosque Graecos, qui extenfis, vt diximus, brachiis gratiae, libertatisque quafi figno accepto, eius fidei fe commiferant, refignaret, eadem quae in fpoliis obferuata fuit, ratione quadrifariam diuidendos. Geifa fidem hofti quam

quam victo a rege, et fe datam fancte, fideliterque obferuandam effe contendens, negauit illos in captiuitatem poffe redigi (a): atque vt propalam oftenderet, nulla fe priuati lucri, ex eorum fubinde redemptione colligendi, cupiditate tangi, Nicetam gubernatorem, et reliquos, qui fe dediderant, humaniter prius apud fe in caftris habitos, libertati reftituit, idoneoque inftructos commeatu in Graeciam remifit (b). Quo cogni to, comes Vidus, vt erat auaritiae fordibus inquinatus, immani lucro, quod ex captiuorum litro fe confecuturum fperauerat, repen te fpoliatum fe, tulit quam aegerrime, ac vindicta aeftuans, Geifae ducis inobedientiam multis verbis apud regem exaggerare non definebat: cui accufationi noua iterum breui criminandi acceffit materies. Poftquam confecto feliciter bello domum reditum fuit, adfunt ab orientis imperatore Michaele Duca miffi ad Geifam ducem legati, qui ei ob feruatam Graecis fidem, humanitatemque impenfam gratias agerent, perpetuamque offerrent amicitiam (c). Salamon de legatione hac certior redditus, etfi inhumanitatis, qua in captiuos vti voluerat, confcius, idmodi lega. tionem nulla ratione ad fe pertinere polle

(a) Volebat diuidere thefaurum, et captiuos, et illos etiam, qui ad fidem illorum venerant, duce autem regi in boc contradicente; diuidere captiuos non potuerunt. Chronicon cap. L.

(b) Idem cap. LI.

(e) Idem ibidem,

[ocr errors]

nouerat, nouis inuidiae facibus ardens, tain eximium honorem Geifae duci a Graecorum imperatore merito habitum grauiffimae inftar iniuriae, dignitati fuae illatae accepit. Comes Vidus vulnus hoc animo regis inflictum paulo vehementius exafperare non intermifit: iamque ob veterem cum Polonis, et nouam cum Graecis contractam amicitiam, Geifam ducem de regni ambitu accufare aufus fuit. Autor igitur erat Salamoni, vt ablato Geifae duci ducatu, vires aemulo adimeret; facile ducem vinci, fubigique poffe inde probabat, quod ille vnius folummodo regni partis, rex autem duarum effet domi, pus. Vt autem regem ab omni concordia, paceque cum duce fancienda abftraheret hac nequiffimus mortalium vtebatur fimilitu dine; Sicut, inquit, duo gladii acuti in ea, dem vagina contineri non poffunt, fic nec vos in eodem regno corregnare poteftis (a). His aliisque id genus criminationibus concitatus Salamon, tantis in Geifam exarfit odiis, vt omnium, quibus ante ille inclaruerat, meritorum oblitus, ad eumdem quacumque demum ratione perdendum, omnia deinceps confilia, viresque ingenii intenderit. En! vt vnius adminiftri auaritia, ambitione, ac fraude optimae etiam indolis principes in transuerfum agi, maximorumque imperiorum falus, et tranquillitas perturbari poffit,

(a). Idem Ibidem,

« PreviousContinue »