Page images
PDF
EPUB

quam victo a rege, et se datam fancte, fideliterque obseruandam effe contendens, negauit illos in captiuitatem posle redigi (a): atque vt propalam oftenderet , nulla se priuati lucri, ex eorum fubinde redemprione colligendi, cupiditate tangi, Nicetam gubernatorem, et reliquos, qui se dediderant, humaniter prius apud fe in castris habitas, libertati restituit, idoneoque instructos commeatu in Graeciam remifit (6). Quo cognito, comes Vidus, vt erat auaritiae fordibus inquinatus, immani lucro, quod ex capriuorum litro se consecuturum fperauerat, repells te fpoliatum se, tulit quam aegerrime , aç vindicta aeftuans, Geisae ducis inobedientiam multis verbis apud regem exaggerare non de. finebat': cui accusationi noua iterum breui criminandi accessit materies, Poftquam confecto feliciter bello domum reditum fuit, adfunt ab orientis imperatore Michaele Duca misli ad Geisam ducem legati , qui ei ob feruatam Graecis fidem, humanitatemque impen. fam gratias agerent, perpetuamque offerrent . amicitiam (c). Salamon de legatione 'hac, certior redditus, etfi inhumanitatis, qua in captiuos vti voluerat, conscius, idmodi legationem nulla ratione ad fe pertinere polle

(a) Volebat diuidere thefaurum, et caprinos, et

illos etiam, qui ad fidem illorum venerant, duce autem regi in boc contradicente ; diuidere capriuos non potueruns. Chronicon cap. L. (6) ldem cap. LI. () Idem ibidein,

nouerat, nouis inuidiae facibus ardens, tai eximium honorem Geisae duci a Graecorum imperatore merito habitum grauissimae instar iniuriae, dignitati suae illatae accepit. Comes Vidus. vulnus hoc animo regis infliçtum paulo vehementius exasperare non ivtermisit: iamque ob veterem cum Polonis, et nouam cum Graecis contractam amicitiam, Geisam ducem de regni ambitu accusare ausus fuit. Autor igicur erat Salamoni, vt ablato Geisae duci ducatu, vires aemulo adimeret ; facile ducem vinci, fubigique polle inde probabat , quod ille vnius foluminodo regni partis, rex autem duarum ellet domi, nus. Vt autein regem ab omni concordia, paceque cum duce lançienda abftraheret, hac nequiffiinus mortalium vtebatur fimilitu. dine; Sicut, inquit, duo gladii acuti in ear dem vagina contineri non poffunt, fic nec vos in eodem regno corregnare potestis (a). His aliisque id genus criminationibus concitacus Salamon, cantis in Geisam exarsit odiis, vt omnium, quibus ante ille inclaruerat, meritorum oblitus, ad eumdein quacumque demum ratione perdendum, omnia deinceps confilia, viresque ingenii incenderit. En! vt vnius administri auaritia, ambitione , ac fraude optimae etiam indolis principes in transuerfum agi, maximorumque imperiorum falus, et tranquillitas perturbari pollic,

(*).Idem Ibidem,

S. VI.

Geisa infidias omnes eludit.

Longum , ac taedii plenum foret , infidias omnes, quae iam inde ab A, 1072 Geisae du- 1072 ci variis locis, et temporibus per regem, eiusdemque ministros collocari coeperant, minutim enarrare , quas tamen ille fingulari Numinis prouidentia feliciter semper élulit (a). Acrocia haec odia regiva mater Anastasia , coniux Iuditba, antiftites, et primores fuismet vsurpantes oculis , pro ea , qua eranc in patriae falutem caritate, nulli labori, et induftriae parcebant, vt dissipatis inanium fufpicionum vibris, regem ad faniora traducerent; at enim oleum, et. operam perdebant : quod vnicus comes Vidus a rege audiretur, eiusdemque animo pro libidine do. minaretur. Pepigerat quidem ille cum Gei, a inducias a die D. Martini A. 1073, vsque 1073 ad D. Georgii M. anni infequentis duraturas; verum et tum pessima egit fide, vt incau. gum, fuique fecurum eo certius in caffes fuos pertraheret. Earum quippe opportunitate, non vna vice sicarios promiffis , et mercede conduxerat, qui Geisam vel oculis orbarent, vel neci darent.

Omnem itaque concordiae, et falutis fpem iam doni fublatam videns Geisa, ante omnia missis Romam lite. ris Gregorii VII. papae aduersus Salamoniş

() Haec videri poffunt Chroniçi çap. LII,

molimina opein , et patrocinium implorauit, fperans paternis illius monitis id effici poffe, vt Salamon tandem aliquando a fe insectando defineret (a), Misit praeterea Ladislaum fratrein in Morauiam ad Oitonem Olomucij ducem ; Lampertum autem in Poloniam, au. xilia conquifituros. Comes Vidus consilia, et insidias omnes proditas iam elle subodoratus, priusquam suppetiae adeflent, Geisam aggrediendum, debellandumque putauit , eo autem maiore iam ad bellum ferebatur ardore, quod Salamon, fi Geisam viciffet , tertiam Hungariae partem ducatus titulo se illi collaturum promilerat (b). Vrgente itaque

comite Vido, Salamon ruptis induciis, ri. 1074 gente hyeme A. 1074 traductis per Tibiscum

glacie constratum copiis , Geifam imparatum adortus, conserto die XXVI. Februarii çertamine vicit , atque profligauit. Dux ægre e discrimine eluctatus, millis celeriter ad vtrumque fratrem nunciis, monebat, vt cum auxiliis, quae quisque collegerat , Vacium primo quoque tempore adeffe maturarent (c).

(a) Geilam ducem ad Gregorium VII. hoc tempore

confugisse patet ex buius responso h. a. die XIV. Martii Romae signato, quod lege apud cl. Kato

na. Tom. II, pag. 304. (6) Chronicon cap. LII. refert Vidum ea audaciae

proceffiffe, vt Geifae ducatuin fibi vltro a rege petierit. Ducatum, inquit , mibi dabis, et ita

confirmabis coronam tuam. (c) Idem ibidem.

[ocr errors]

S. VII.

Infelix pugna Salamonis ad Vacium. De proximo fratrum fuorum, atque affinis fui Ottonis ducis Olomucensis aduentu edoctus Geisa, cum collecto celeriter milite fuo, Vacium contendit. Salamun quoque nuperna victoria elatus eodem properauit, hoftes ex itinere fellos , priufquam respirare poffent, oppreffurus. Comes Ernyeius cum alias tum vero vltimis ante praelium diebus grauissimis, vt cordatum virum decebat, ratio. num momentis, Salamonem hortabatur, ne fortunam fuam incerto vnius certaminis euentui crederet, ne tot innocentum ciuium fanguinem effundi fineret , vt ab armis cel. faret , beatamque pacem bello anteferret; at comes Vidus, qui promiffum fibi Geisae du, catum iam spe deuorauerat, atque etiam cum patriae ipsius ruina domum suam ad summum fortunae apicem educere constituerat, nihil non egit, vt regem in praelii ineundi vos luntate confirmaret: quin etiam, vt anxio aliquantum formidinem omnem eximeret, affirmare ausus erat, Geisae agmina e folis constare ruricolis, armorum tractandorum rudibus, qui ad primam impreslionem terga ellent versuri; auxiliares autem Ottonis Olomucensis copias, se cum solis Batsiensibus, quorum comes parochianus erat, concifuruni. Talibus animatus Salamon, sine mora clalli, cum infonare iuflit, Geisa er Ladislaus inuocato prius per folennia vota Numinis auxi. lio, quanquam numero inferiores erant, ex,

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »