Page images
PDF
EPUB

idoneo fidiffimorum militum praefidio com. muniuit; praeterea Biffenos, aut Belfos Slauici idiomatis populos, Iaurinenfis, Mofonienfis, ac Sopronienfis comitatuum incolas a tributo, ac feruitute omni abfoluit ea lege, vt in omnia hoftium molimina intenti, limites aduerfus Salamonem, aliosue regni Hungarici hoftes tuerentur: id quod illi non indiligenter poftea praeftiterunt. Haec inter Salamon, vt fe fe Mofonii e fuga collegit, ab Ernesto Auftriae marchione fuppetias ocyus fibi mitti flagitauit: quas vt eo certius obtineret, pollicitus eft, fe militi ftipendia de fuo praebiturum. Erneftus nil moratus, cum copiis Auftriacis fub initium Aprilis, facrae quadragefimae tempore, Mofonium aduenit; at cum Salamonem in numerandis militi ftipendiis difficilem. tergiuerfantemque expertus effet, facro eo tempore fe a bello gerendo, religione prohiberi obtendens, nulla re gefta domum rediit (a). Hac fpe delufus Salamon miffis in Germaniam legatis, Henrici IV. opem et auxilia implo rauit; et quia praediuites thefauros regios in poteftate habebat, ftipendia toti exercitui Germanico liberaliter addixit. Caefar affini fuo pro eo, ac par erat, opem laturus, pri1074 mo vere eiusdem anni 1074. iter in Hungariam inierat; verum accepto nuntio, Wil helmum Angliae regem in Germaniae fines irrupiffe, res fuas domefticas exteris ante

(a) Chronicon cap. LIII.

férens, omiffa in Hungariam profectione, Rhenum verfus tetendit, atque diem pentecoftes, qui in VIIL Iunii tum inciderat, Moguntiae celebrauit; Salamon, qui de caefaris aduentu praeuie edoctus erat,

cum

nulla conftituto tempore fubfidia adeffe cerneret, caufasque, cur expeditio retardata effet, ignoraret; multa, vt in afflictis, incertisque rebus euenire folet, fecum animo voluens, nouos iterum fub medium Iulii menfis ad caefarem mifit nuncios, per quos Petri regis imitatione, clientelam, et fubiectionem Romano-Germanico imperio cum annuis tributis obtulit, inque nouae huius feruitutis pignus perpetuum, VI. infuper munitiffimas Hungariae ciuitates fe caefaris manibus refignaturum recepit, modo deuicto, profligatoque aemulo Geifa, eius aufpiciis in folium reponeretur; vt autem hic bona fide fecum agi crederet, obfides duodecim fecum adduxere legati, eiusdem poteftati tradendos (a). Arripuit hanc imperii Romano

(a) Diferte haec refert Lambertus a Schaffnaburg ad A 1074. Menfe Iulio, diffipato iam belli Anglici rumore, regreffum regem Henricum IV. de Lotharingia Wormatiam, iterum adierunt legati regis Vngariorum orantes obnixe, vt memor affinitaris, memor actae fimul a puero aetatis, maturius fubueniret expulfo, et quia preces tardius mouebans priuatis occupationibus intentum, datis XII. obfidikus, fidem ci firmabant, quod fi cius beneficio in regnum reftitueretur, deinceps ei triby

[ocr errors]

Germanici fines, et iura augendi occafionem Henricus IV. cumque Germaniae principes variis de caufis domi occupatos, in expeditionis focietatem pertrahere non poffet, vt clienti fuo quantocyus opitularetur, priuatas fuas copias, ftipendioque conductos de plebe milites fecum trahens, adulta iam aeftate in Hungariam peruenit. Hic vbi transdanubianam Hungariae regionem multis fluminibus intercifam, multis communitam praefidiis, ac ante omnia limites valida Biffenorum manu vbique infeffos accepiffet caefar,fuperato Danubio, flexoque in fuperiorem Hungariam itinere, expugnata Semptauia, totaque Vago, et Grano fluminibus intercepta regione percurlata, Vacium vfque peruenit, vbi Geifam contracto in vnum exercitus fui robore, in aduerfa S. Andreae infula caftra habentem offendit. Stetere aliquamdiu in mutuo confpectu aduerfae acies folo Danubio diuifae nec quidquam porro Henricus IV. Salamonis caufa tentauit. Primum enim Geifae virtutem, fortunamque verebatur: adhaec cum ad primam caefaris aduentus famam pecora omnia abacta, fruges, et pafcua ipfa incendio corrupta fuiffent, tanta breui fames caefareos premere coepit, vt homines, pecoraque in. terirent.

tarius, dictoque obtemperans foret, et sex ei munitiffimas Hungariae ciuitates in argumentum numquam interrumpendae fidei traderet. Haec eadem fere narrantur in Chronico cap. LIV.

terirent. Denique Geifa per occultos nuncios maximis muneribus, et promiffis corruptum patriarchamAquileienfem eo induxit, vt is pro fingulari, qua apud caefarem va lebat, gratia, et autoritate, eumdem a profequendo bello abftraxerit. His itaque de caufis factum, vt caefar copiis fuis reditum imperauerit, Salamone necquidquam obteftante, promiffaque fua iterante: videbat quippe caefar, non effe in illius, toto iam prope regno fpoliati, folique Polonio, et Mofonio imperantis poteftate, Hungariam imperio tributariam offerre, ac ipfas adeo fex vrbes munitiffimas, quas fe ceffurum promiferat, copiis fuis prius expugnari oporte re, vt in fuam venirent poteftatem: Ne tamen affinem, denegata auxilii omnis fpe, in defperationem adigeret, futuro anno, maioribus viribus in Hungariam fe rediturum pollicitus, difceffit (a). Hunc in modum ite rum a foederatis deftitutus miferandus princeps, nequid intentatum relinqueret, Gregorium VII. papam per nuncios, et literas conuenit, fperans fore; vt quod Henricus IV. armis non poterat, id pontifex fua apud Hungaros autoritate perficeret; fed et hic oleum, atque operam perdidit. Gregorius enim, qui iam tum a caefare diffidere coeperat, Salamoni, quod ad Germanicum caefarem, cui nihil ellet in coronam Hungariae iuris, confugif

(a) Lambertus a Schaffnaburg ad A. 1074. cui con. fentit Chronicon cap. LIV.

[blocks in formation]

fet, atque a virtute, moribusque rege dighis difceffiffet, grauibus verbis obiurgato, aper te edixit, nec regnum recuperaturum, nec diu regnaturum; nifi repudiato Germanico caefare, coronae Hungaricae collationem ad fedis apoftolicae ius pertinere agnouerit. (a) Fauebat nempe Gregorius Geifae duci, cuius fingularem religionem, et aduerfum fe obferuantiam ex literis, et nunciis ad fe Romam miffis didicerat, vt e geminis illius ad Geifam ducem refponfis, anno infequente datis, luculente patet (b). Egit etiam Inditha regina, vxor Salamonis, per matrem fuam Agnetem imperatricem, Romae tum commorantem, vt a pontifice opem pro fe, maritoque impetraret; verum et huic, praeter paterna ad virtutis, pietatisque ftudium monita, nullam fere recuperandi regni fpem fecit (c). Hunc in modum Salamon, qui, dum res adhue erant integrae, vnius hominis Vidi comitis voluntati fe fe regendum permiferat, matris, coniugis, omniumque regni ordinum confilia refpuerat, cognatos duces, eosque innocentes patrimonio, tot pactis folennibus, et iuramentis firmato, per fummum nefas fpoliatum ibat, vt fceleratiffimum, miniftrum fuum

(a) Literas Gregorii VII. lege apud el. Katona Tom, II. pag 345.

(b) Haec vide apud cl. Katona Tom. II. pag. 361. et 362.

(c) Ibidem pag. 357. recitantur literae ad fuditham reginam die X. Ianuarii A. 1975. dame.

« PreviousContinue »