Page images
PDF
EPUB

Quodsi quis Gyulae, Transfiluanorum capitanei , eiusdemque filiae Saroltae baptismum pro Chriftianitatis apud nos initiis accipienda effe conteudat, haec profecto Graecis deberi grati confitemur. Geisam nihilominus cum Stepbano filio , totaque gente Hungara per Latinos facerdotes in noua lege instructos, baptizatosque fuille , id est, quod nunquam nobis eripiec Schuartzius. Qua in fententia tuenda solo veritatis ftudio; non item orientalis ritus, quem vt Catholicum veneramur, odio, agimur (a).

1

S. XIV. Propagata vtcumque re Christiana, Gei'a filium suum Stephanum regni succefforem conftituit.

Laborabant igitur indefeffo conatu Latini miniftri, quos Otto II. caesar Geisae duci impenfius commendare non definebat , ea eriam spe ductus fore: vt nobiliflima gente Chriftianae legi autorata, diu exoptata pax, et tranquillitas Germaniae procuretur. Neque operariorum conatus fuere irriti: Copiofa enim quotidie messis in horrea Domini .colligebatur. Id vnum, et Ottoni caefari, et Saroltae dole.

(a) Qui plura de hoc argumento volet: adeat Peter

fium in S. conciliis Hungariae. Stiltingum in vita S. Stephani. Cl. Pray in Annal. veteribus. Ill. Kollar in Hiftor. Diplom. de iure Patronatus Reg. Hung. ac denique Ci, Katona in Hift. Crit. Primorum Hung. Ducum.

bat, quod Geisa dux a suscipienda lege Euangelica diu alienus erat , qui fi victas dedit set manus; spes fuic mulcos e gentis primo ribus principis fui exemplum fecuturos. Ves rum et hic obex demum fuperatus eft. Poft. quam enim Geisa coniugis hortatu eos, quos populo moderatores concellerat , beneuole primum ad se admittere, tum vero de facro lanctae fidei mysteriis differentes cupidius audire coepit, Deo suauiffima , et efficacissima gratiae fuae vi mentem illius collustrante, voluntatemque accendente , sanctitatem, ve. ritatemque legis Euangelicae ipse pariter agnouit. Quapropter facile se induci palsus eft , vt filium, Vaic dictum, qui fibi A. C. 979. ex Sarolta natus erat, puerum adhuc 9794 non modo Latinae grammaticae praeceptis; verum etiam fidei , morumque disciplinis per Latinos moderatores Strigonii erudiri curaret (a): quo quidem ad fidei Christianae incrementum nil opportunius euenire poterat. Ceterum dux iple Geisa etsi agnitae legis placitis vitam , moresque suos conformare ftu. debat, per plures tamen annos baptismum distu. lit, ob metum potentiorum gentis suae dynaftarum, quos a Chriftianis facris vehementer adhuc abhorrere nquerat. Verebatur fcilicet, ne, fi ipfe vna cum filio Chrifti fidem propalam profiteretur , gentiles regni prie mores, sumca inde rerum nouandarum occa

(a) Chartaitius in vita S. Stephani S. IV. 61, Katon

21 Histor. cit. pag. 611.

fione , redacta in ordinem Arpadi ftirpe, alia e domo fibi principem constituerent ; quod fi eueniret , coeptam hactenus Chriftianitatis plantationem penitus interituram praeuidebat. Periculum eo grauius apparebat, quod non eo adhuc numero erant Chriftiani, vt ceterae gentilium multitudini poffent refiftere. Quapropter baptismo in opportu. nius tempus dilato, id libi ante omnia agendum putauit Geisa, vt certam filio faceret in regno fucceflionem , eumdemque poftea et foederibus, et auxiliis Christianorum princi.

pum in folio communiret. Hunc in finem 992. circa A. C. 992. primores, et nobiles regni

ad comitia euocauit, atque maiorum suorum : Almi, Arpadi, Zoltani, et Toxi imitatione filium fuum Vaic pueritiam nondum egres. fum, auiti regni heredem , et fuccefforem pleno in concilio conftituit: qua in re adeo et veterum pactorum memores, et fibi obfequentes habuit omnes, vt nemo effet ,

qui nouo duci facramentum dicere abnuerec (a), quod tamen paucis poft annis Cupa, duce Simegienfi autore, folius fidei Christianae odio, violatum fuo loco narrabimus.

S. XV.
Geisae , et Stepbani filii baptismus, buius

item, et Giselae Bauarae nuptiae.

Praecipua hac cura folutus prouidus pater, 992. Ottonis III. caesaris, qui A. C. 992 impe

(a) Chartuitius in vita S. Stephani.

rium adierat, cognatam principem Giselam, Henrici Bauariae ducis filiam , ac alterius Henrici Pii, poftea imperatoris fororem, filio suo sponsam depopofcit: at enim, fi Bauaris fcriptoribus fides, repulsain principio pati debuit , ea de causa , quod Christiana fponfa gentilis fponfi manus faftidiret. Ea res Gei. Jae ftimulos addidit ad accelerandam baptismi fufceptionem : qua quoniam popularium suorum plurimos offenfum iri non ignorabat, cuncta ad vim , fi ea pararetur,

fuftinendam prouide sapienterque fibi prius disponenda pucauit. Hac igitur tempeftate, quam pluri. nos exteros , non sanguine minus, quum fcientia, et virtute cumprimis militari con. spicuos, numerofoque fortium virorum agmi. ne ftipatos, variis e regnis ad se euocauit, ampliffimisque terris, ac latifundiis inftruxit. Horum e numero fuere : Comes Deodatus Tatensis arcis conditor, et dominus , Wolfgerus, et Hedericus fratres comites de Homburg, quorum pofterior, et castro, et familiae de Hederuár originem dedit; Wencelli. nus, fiue quod idem eft Wenceslaus Bauarus, comes de Waiczenburg , cuius potissimum virtuce Cupae Simegienfis feditio comprella fuit; cuius pofteri primuni a castro lako; fubinde vero a Nagy-Mihály, et Sztara no men sunt sortiti : Hund denique, et Paznan florentium poftea in Hungaria familiarum parentes (a). Neque dubium eft Ottonem III,

(a) M. Turotzii Chronicon cap. IX. et sequente

Cl. Katona pag. 667.

caesarem, certa auxiliorum aduersus genti. les in tempore mittendorum spe anxium adhuc , fluctuantemque Geisae animum confirmaffe. Haec dum aguntur

S. Adalbertus, Pragensium antistes, tum forte Roma redux 994. Hungariam A, C. 994 subiit, cuius paternis

allocutionibus permotus demum Geisa, posito metu, fiduciaque in Deum collocata, gentilismo nuncium misit, baptismumque Strigopii fuscepit. Eodem et loco , et temporo Geisae filius vnicus Vaic, quintum supra decis mum aetatis apnum agens, per eumdem S. Adalbertum facro regenerationis lauacro ab, lucus fuit, Deodato comite patrini partes obe eunte. Nomen illi Stepbani imponi voluit Sarolta mater propterea, quod meminerat fibi olim per fomnium apparuille S. Stepbanum Protomartyrem, qui futuram filii nati. uitatem , regnum , et coronam vaticinatus, suo illum nomine insigniri iusserat (a): quod quidem fomnium nescio cur, vt ridicu. lum, ac a monacho quodam sua in cellula otiofo excogitatum traducant nonnulli. Certe piae mulieri, vt Sarolta fuit , de masculo herede, et le Chriftiana in Hungaria stabi. lienda crebro sollicitae , ac fortafle S. Stepbani Protomartyris cultui deditae, idmodi fomnium citra prodigium omne oboriri poterat ; licet enencu poftea completum ft. Sed neque aut maieftati, aut fapientiae Dipinae repugnat homines per fomnia de rebus,

(a) Chartujtius in vita S. Stephani.

« PreviousContinue »