Page images
PDF
EPUB

Krali, feu regi Hungariae dediffe vxorem; quo mortuo Bizantium fit reuerfa (a). Vn. de doctiffimi quidam viri arguunt, Synadenem hanc non alteri, quam Geifae regi iam viduo, in manus conueniffe. (b) Nos etfi id fieri potuiffe non inficiemur, quia tamen minime conftat, primam Geifae coniugem, ex qua, antequam regnum confequeretur, liberos fuftulerat, tum iam obiiffe, nec, fi illa etiam obiit, credibile videatur, exiguo, quo Hungaris imperauit, tempore de fecundis eum nuptiis cogitaffe; denique nec tempus, nec annus nuptiarum exprimatur; malumus Synadeni Graecae alterum apud Hungaros maritum quaerere, Lampertum videlicet ducem, Geifae, et Ladislai germanum: qui Nicepboro Botoniate iam ad imperii clauum fedente, ac Ladislao fratre rerum in Hungaria potiente, eamdem ex oriente aduectam matrimonio fibi copularit; ex qua Almum ducem poftea progenuit: quod fi, vt reipfa verifimillimum eft, ftatuamus, facile iam ratio reddi poterit, cùr Synadene poft Ladislai regis, et Lamperti ducis mariti fui eodem A.

(a) Dedit fororis fuae filiam Synadenem, Theodulo Synadeno genitam, Crali Hungariae vxorem, quo etiam mortuo, rurfus eft Bizantium reuerfa. Scylitzes Curopalata pag. 678. edit. Venetae. (b) Oplnionem hanc tradit Cl. Pray in Differt. de S. Ladislao pag. 87. et fequ. Item in Hierarchia Hung. P. I. pag. 335. not. a) Cl. Cornides Genealog. Reg. Hung. cap. II. Cl. Katona Toin, II. pag. 283. et fequ.

1095 1095. denatorum obitum, iras Colomanni verita, Bizantium redierit; cur item Almus odiis eiusdem Colomanni exagitatus, apud Graecos Bizantii afylum quaefierit. Neque id nos mouet, quod Scylitzes maritum Synadenes Kralem feu regem Hungariae appellet; poterat quippe fcriptor Graecus hoc eum titulo ornare: Lampertus etenim à Ladislao rege ducatum confecutus, tertiae Hungariae parti, ducis quidem folum titulo; at regio propemodum iure, ac poteftate dominatus fuit. Ceterum opinioni huic ita adhaeremus, vt certiora edocti, eam pro noftro in veritatem ftudio deponere parati fimus.

S. LADISLAVS I

REX VIII.

A.C. 1077

Ladislaus nonnifi confentiente Salamone cordnari fe finit.

Greifa pacis tractationi immortuo, nihilo deinceps rebus, confiliisque fuis fauentiorem fortunam expertus fuit Salamon. Plerique regni primores ab eo in folium reponendo, regnoque inter ipfum, et Ladislaum, vt volebat, diuidendo vehementer abhorrebant, quod pacem, atque concordiam haud diu in

1

ter eos duraturam, priftinaque odia, ac diffidia certo certius reditura ex inconftante praecipitique Salamonis animo augurarentur. Eadem itaque, quae prius, plerorumque mens fuit, ad patriae falutem, ac tranquillitatem neceffarium effe, vt Salamon regni adminiftrationi in perpetuum renunciaret, nudoque regis titulo contentus, e bonorum fibi attribuendorum redditibus, ftipendiisque publicis priuatam Pofonii vitam quietus duceret: in quas conditiones parum fibi decoras cum Salamon, nondum de recuperando regno defperans, confentire nollet, potioribus regni primorum fuffragiis Ladislaus rex electus, ad fufcipienda reipublicae gubernacula pene vi adactus fuit. Paruit ille quidem tum regni ordinum voluntati, ne monarchia, moderatore deftituta, detrimenti quid acciperet; fratris nihilominus Geifae magnanimitatem imitatus, induci nullatenus potuit; vt fe fe coronari fineret, legitimique regis adhuc fuperftitis diadema geftaret, (a) nifi id illo confentiente, atque adeo legitime fieret. Firmiter enim apud fe conftituerat, operam omnem concordiae conciliandae impendere; quae fi fuccederet, paratum fe profeffus fuit, ad regnum Salamoni reftituendum, modo

(a) Chronicon cap. LVI. Er quamuis ipfum Hunga ri in regem absque voluntate fua elegerunt, numquam tamen in capite fuo coronam pofuit -- et viui! regis Salamonis coronam, fque dum legitime corenaretur, babere noluit.

bona illius venia tertiam Hungariae partem ducatus titulo obtineret. (a) Dilata igur triennio integro inauguratione, fumma cum poteftate Hungaris imperauit Ladislaus ; quo tempore ab omni abftinens hoftilitate, diligenter faepius egit de pace cum Salamone: epifcopi quoque nulli induftriae, ac labori pepercere, vt magnates, atque nobiles regni adducerent ad cedendum Salamoni regnum iis, quibus Geifa voluerat, quasque Ladislaus ipfe ratas habebat, conditionibus. (b) Verum hi Salamonis in folium reftitutionem, vt regno Hungarico noxiam, conftanter reiecere, (c) cumque numero praeualerent, nec vlla rationum vi a propofito poffent dimoueri, Salzmon ipfe actum iam de regno recuperando effe videns, ne nimia obftinatione res fuas amplius corrumperet, quarto Ladislai regni anno, pacem demum iniit, omnique in facram Hungariae coronam iure abdicato, priuatam Polonii elegit vitam: cui Ladislaus pro ea, qua erat aequitate, et indolis magnanimita te, ftipendia ad tuendam dignitatem fuffectu

ra

(a) Chronicon cap. cit. Proponens Ladislaus in animo, vt fi firma pax inter eos effe poffet, regnum Salamoni redderet, et ipfe ducatum haberet. (b) Porro Salamon erat in Pofon, reuerendiffimi autem epifco i laborabant pacificare eos. Idem ibidem. (c) Optimates aurem regni futura pericula bellicae cladis caure praccauentes, non patiebantur regnum partiri cum Salomone, ne nouiffima fierent peiora prioribus. Idem ibidem,

ra affignauit (a). Quapropter pace his pactis
compofita, quarto regni fui anno, qui fuit
1081. Salomone confentiente, Ladislaus fo- 1081
lenni ritu diademate regio redimitus fuit,
atque omnibus deinceps humanitatis, et ami-
citiae officiis Salamonem profequi, colereque
inftituit. Hunc Ladislai coronationis annum
fide domefticorum chronicorum nixi, ftatui-
mus: neque mouemur Gregorii VII. literis,
A. 1079. die XXI. Martii Roma ad eum da- 1079
tis, in quibus Ladislaus Hungarorum rex ap-
pellatur (b). Iure quippe illum pontifex iam
tum regio titulo ornare potuit, poftquam
potioribus fuffragiis regem electum fumma
poteftate Hungaris imperare, ac folummodo
inaugurationis folennia interea deprecatum,
ex eius legatis ad fe Romam miffis intelle
xit.

(a) Rex autem Ladislaus quamuis feiret Salamonem nimis effe trucem, et implacabilem, victus ramen piezare, et maxime iuftitia compellente, quia ius legitimum Ladislaus non habebar contra eum, fed omnia de facto fecit, non de iure, quarto an no regni fui pacificatus eft cum Salamone donans ei ftipendia ad regales expenfas fufficientia. Idem ibidem. Chronicon Pofonien'e ha bet: A. MLXXXI. Ladislaus rex, et Salamon frater eius pacem fecerunt, et crux domini Albae fulgure percuffa eft.

(b) Literas pontificias vide in Annal. reg. Hung. ae an. cit. et apud el. Katona Tom, II. pag. 404.

[blocks in formation]

1

« PreviousContinue »