Page images
PDF
EPUB

que metuerent Veneti, ne Dalmatae rege de ftituti Croatarum exemplo, Hungaris fe fe coniungerent; nonnullis Croatiae, maritimae, et Dalmatiae dynaftis, vrbibusque fub Vitalis Phaledri ducatu, ad agnofcendum reipublicae fuae dominium adductis Andream Michaelem, Dominicum Dandulum, et Iacobum Aurio legatos Conftantinopolim ad Alexium Comnenum mifere, orantes, vt quoniam regnorum eorum incolae fponte fe fe reipublicae fubmifere, imperator quoque vetera imperii fui in Dalmatiam, et Croatiam iura Venetae reipublicae tranfcriberet, polliciti viciffim bona fide, fe Graecis, quos iam tum premebant Saraceni, quoties opus effet, claffe, militeque opitulaturos. Annuit Venetorum poftulatis Alexius Comnenus, percuffo 1092 cum eis A. 1092, folenni foedere; atque hac tempeftate Veneti ex Graecorum ceffione, ius in Dalmatiam confecuti, duces fuos Dalmatiae ducum titulo exornare coeperunt(a). Sic tum nobiliffima Venetorum refpublica,Hungaris, ne Dalmatiae regni, atque maris dominium aliquando obtinere poffent, mature obicem ponere conata fuit, effecitque etiam, ne vnquam ftabilis effet Hungariae regum in Dalmatia dominatus vt fuis locis vifuri fumus.

(a) Vide Dandulum lib. 9, cap. 9. Lucium. lib. III.

Quo

[ocr errors]

S. V.

Cumani femel, ac iterum deuicti.

uo tempore in Croatia Ladislaus cum copiarum Hungaricarum robore aberat, Kopulchius Cumanorum regulus Tranffiluaniam pritum Biharienfem prouinciam depraedando emenfus, cum a nemine fibi obicem poni videret, fuperato Tibifco, adfitam huic regionem ampliffimam pariter depopulatus eft, tum vero praediuite praeda, multis pecorum gregibus, et quod triftiffimum fuit, multis imbellis fexus, et aetatis millibus in feruitutem abreptis onuftus, flexo per Temefienfem prouinciam itinere reditum domum parabat. Verum haec ipfa praedae magnitudo ei exitio fuit, cuius caufa cum lentius regrederetur, Ladislaus interea e Croatia reuerfus, acceleratis itineribus, hoftes ad Temefum flumen haerentes affecutus eft. Hic vbi immenfam fubditorum fuorum multitudinem captiuam afpexit, vt Patrem decuit, in lacrimas folutus fuiffe fertur: tum milites fuos paucis ad vindicandas in libertatem coniuges, liberos, atque propinquos cohortatus, fublato in altum purpureo vexillo, tanta vi in hoftes irruit, vt rege Kopulchio ducibus praecipuis, et fortiffimis quibusque interfectis, ceteram multitudinem indagine concluferit: tum enim vero figno dato, fuos ab inferenda porro caede cohibuit, ac per praeconem edici iuffit, omnibus non vitae modo gratiam; verum etiam opimas terras

1

datum iri, fi apud fe in Hungaria remanere, eamdemque cum Hungaris religionem Chriftianam amplecti vellent: quam conditionem cum Cumani quam libentiffime fe amplexuros refpondiffent, continno ex hoftibus fub diti effecti, regales Danubium inter atque Tibifcum terras colendas accepere: atque hae primae fuere Cumanorum in Hungaria coloniae, per quas partium earum folitudo non mediocriter abfterfa fuit, praefertim poftquam tam benefici regis fama in Cumaniam delata, coniuges, liberi, atque propinqui eorum fubinde in Hungariam aduenere. Interea, qui unicus a nuperna clade fuperftes euaferat Efcembu nomine in Cumaniam reuerfus, vbi Kopulchii reguli caedem, et fociorum fata popularibus fuis enarraffet, quidam Akus nomine principatum apud Cumanos adeptus, miffis fine mora in Hungariam legatis, retentos ibidem populares fuos infigni cum arrogantia repetit, repulfamque paffus, immenfam fuorum fecum tra1092 hens multitudinem in Hungariam A. 1092. properabat. Ladislaus totam hoftium itineris rationem mature edoctus, prior ipfe e regni finibus exceffit, atque in ea regione, quam nunc Walachiam dicimus, prope Danubium caftra metatus eft; eodem prope tempore Akufius etiam cum fuis aduenit, quem Ladislaus fellum adhuc ex itinere, nullo dato refpirandi fpatio, adortus, ad ineundum certamen coegit, neque diu pugnandum fuit, poftquam enim Ladislaus, vt erat vitae prodigus, facra fibi ferro per medios hoftes

1

via, Akufium ducem fuamet manu obtruncaf-
fet, tota reliqua hoftium multitudo abiectis
animis in fugam abiit (a).

S. VI.

Ruffi Hungariae contermini in fidem recepti.
Ab hoc bello feliciter confecto redux La-
dislaus nouam in Ruffos Hungariae conter-
minos adornauit expeditionem: vt eos cafti-
garet, quod Cumanis femel, ac iterum libe-
rum per-ditiones fuas in Hungariam tranfi-
tum praebuerint. Hac enim A. 1086. Kutes- 1086
kius cum Salamone, ac rurfus anno 1091. 1601
Kopulcbius irruperant. Ad hos igitur debel-
landos vere A. 1093. itum: Verum Ruffi 1093
gloriofiffimi regis Ladislai fortunam veriti,
adeo eius aduentus fama funt perculfi, vt fi-
ne mora legatos communi nomine obuiam ei
miferint, qui non modo prioris delicti ve-
niam deprecarentur, verum etiam perpetuam
fidelitatem, atque obedientiam gentis fuae
regi Hungaro offerrent. Ladislaus, vt erat
fupplicibus facile placabilis, fingulari hoc in-
cruentae victoriae genere mirifice delecta-
tus, primores gentis ad fe clementer admifit,
qui cum fubiectionem fuam iureiurando in-
terpofito eidem obligaffent, Ruffia Hungariae
contermina in S. coronae Hungaricae cliente-
lam conceffit (b). Atque hinc non immerito

(a) Chronicon cap. LVII. Keza pag. 98.
(b) Chronicon cap, LVIII.

prima iuris noftri in Ruffiam rubram initia repeti poffunt, quae feculo poft fub Bela III. rege inftaurata, confirmataque fuere.

S. VII.

Decretorum S. Ladislai regis occafio. Bellicae expeditiones non ita totum fibi vendicauere Ladislai regis animum, vt non etiam ad facram non minus, quam profanam rem Hungariae ordinandam curas fuas porrigeret. Iam inde a Petri regis temporibus, regno multiplicibus agitato viciffitudinibus, multae D. Stephani leges in defuetudinem abiere, parui interdum pendebatur ordinariorum regni iudicum autoritas: neque illi, qui in ius vocati funt, ad praeftitutum diem aderant, nec latae a tribunalibus fententiae femper fuum fortiebantur effectum, ipfius etiam regis mandata interdum negligebantur. Prae. terea crimina quaedam ciuilis focietatis fecuritati, et felicitati aduerfantia, vt funt caedes, rapinae, furta, adulteria, aliaue his confimilia augeri potius in dies, quam minui videbantur, quod in facinorofos ex praefcripto legum minime animaduerteretur, ac fingula prope crimina fuos haberent e potioribus protectores. Apud facros etiam viros, ac coenobitas ipfos primus ille fanctimoniae ardor refrixerat: in fumma cleri Hungarici penuria, ex fcholarum interitu, et restau randi neglectu exorta, cogebantur epifcopi homines iam coniugatos ad facros promouere

ordines,

« PreviousContinue »