Page images
PDF
EPUB

ordines, aduerfus difciplinam Latinae eccle-
fiae, et nouiffimas Gregorii VII. fanctiones,
qui inualefcentem tum coniugii clericorum
morem ex Italia, Gallia, et Germania nec-
quidquam eliminare conatus fuit (a). Ac
iftud quidem leuius ferri poterat, verum eo
iam quorumdam presbyterorum incontinentia
procellerat, vt contra vtriusque ecclefiae
decreta, poftquam in caelibatu iam erant facris
ordinibus initiati, connubía inirent, aut cer-
te demortua prima coniuge, ad fecundas
nuptias tranfire non fibi religioni ducerent.
Hunc in modum cum facer non minus; quam
profanus ordo medelam expofceret, geminos
conuentus Ladislaus celebrauit: alterum Sza-
boltsini A. 1092. die XX. menfis Maii (b), qui 1092
in feriam V. poft dominicam pentecoftes eo
anno inciderat; alterum autem in facro monte
Pannoniae, cuius tamen et dies, et annus
ignoratur. Nos vtriusque conuentus aliqua
folum decreta paucis huc transferemus.

(a) Hos Gregorii VII. ad profliganda facerdotum
per Europam omnem connubia, conatus refert
Lambertus a Schaffnaburg (ynchronus ad A. 1074.
quem vide apud cl. Katona Tom. II. pag. 579.
(b) Patet id ex initio decretorum S. Ladislai in co-
dice iuris patrii.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

S. VIII.

Leges quaedam conuentus Szaboltsenfis. Qui ex Chriftianis, ad lucos fontes, et rupes ritu gentili facrificare deprehenfi effent, boue multari iubentur, (a) ex quo argue nondum ea aetate Hungaros omnes ex animo Chriftianam legem fuiffe fecutos. Iudaeis ve titum, Chriftianas puellas fibi coniugio iungere, aut feruas pariter Chriftianas accipere: has vna, atque illas illico auferri, venumdari, pecuniamque inde comparatam epifcopi manibus confignari oportuit, haud dubie, vt in pium aliquod opus conuerteretur (b). Qui vxorem fuam in adulterio deprehenfam dolore, et vindicta abreptus necauiffet, a poena, et quaeftione immunis effet tamdiu dum interfectae coniugis cognati eum in ius vocarent, tum enim crimen adulterii coram judicio probandum fuit (c). Quodfi vero maritus adulteram coniugem coram iudice accufaffet, haec poenam a facris canonibus conftitutam fubiret, qua abfoluta, fi maritus eam in thorum recipere amplius nollet, vterque innupti deinceps permanerent, quin eis liceret ad alia vota tranfire (d). Qui mulieri, vel virgini iter facienti vim attuliffet, ea dem, qua homicidae, poena plecteretur (e).

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Siquis dominicos, feftosque dies non obfer. uallet, aut vetitis ab ecclefia diebus carnibus vfus fuiffet, violatae legis ecclefiafticae crimen cippo inclufus XII. dierum ieiunio eluat, confimilem fubeat poenam dominus, fi ferui fui apud fe demortui; aut villicus, fi villani, vel hofpitis in praedio obeuntis cadauer, Chriftiano ritu fepeliendum, ad ecclefiam parochialem deferri non curauiffet (a). Vt debita iudiciis obferuantia procuraretur; fiquis figillo regio citarus ad tribunal comparere neglexiffet, meritum litis amitteret, ac infuper V. penfis auri multaretur; fi vero iudicis ordinarii figillum fpreuiffet, centum eius aetatis denarios perfolueret (b). Renouata lex D. Stepbani de pendendis epifcopo decimis, fimul vt fraus, dolufue omnis remoueretur, modus vna eas exigendi praefcriptus (c). Ecclefias praeteritorum bellorum calamitate defolatas, combuftas, aut folo aequatas parochiani fuo fumtu, et labore inftaurent; veftimenta nihilominus, calices, aliaue ad facrum minifterium neceffaria rex procuret. Illas autem ecclefias, quae fola vetuftate collapfae erant, erigendi_onus dioe cefanis epifcopis impofitum (d). Presbyteri, qui poft facros iam ordines illegitima iniere connubia, aut bigami, ac denique concubi

(a) Ibidem cap. XXV.

(b) Ibidem cap. XLI. et XLII.

(c) Ibidem cap. XX. XXVII. XXX. XXXIII. et XL. (d) Ibidem cap. VII. et VIII.

[ocr errors]

narii coniuges, vel concubinas dimittere, aut fi id nollent, a facris minifteriis arceri, munereque fuo fpoliari iubentur (a). Ex aduerfo, qui legitime prius coniuncti facerdotio initiati erant, tamdiu vxoribus fuis cohabitare permiffi funt, vfque dum de his fedis apoftolicae mens cognofceretur. (b). Equidem ipfe Gregorius VII. pontifex, cetera rigidiffimus legum ecclefiafticarum vindex, vbi cleri erat penuria, facerdotes huiufcemodi legitimo iunctos matrimonio tolerandos aliquamdiu putauerat (c). Ne porro difciplina monaftica fenfim a primaeuo feruore deflueret, epifcopis impofitum, vt coenobia fuae dioecefis crebrius per annum vifitent, atque in caenobitarum mores diligenter inquirant (d). Ceterae leges Szaboltsenfes videri poffunt in codice iuris patrii (e).

(a) Ibidem cap. I. II. et IV.
(b) Ibidem cap. III.

(c) Patet ex eius refponfo ad B. Alanannum epifco
puin Paffauienfem dato: Quod vero, inquit, de fa-
cerdotibus coniugatis interrogaftis, placet nobis, ve
in praefentiarum tum propter populorum turbatio-
nes; tum etiam propter bonorum inopiam, fcilicet,
quia pauciffimi funt, qui fidelibus Chriftianis officia
religionis perfoluant, pro tempore rigorem canoni-
cum temperando, debeatis fufferre. Apud Hanz.
Germ. faerae Tom. I. pag. 270.

(d) Lib. I. cap. XXI.

(e) Leges has copiofius explicatas lege apud cl. Péterfi conciliorum Tom. I. ac apud cl. Katona Tom. II. a pag. 579.

[ocr errors]

S. IX.

Nonnullae conftitutiones in S. Monte Pannoniae
promulgatae.

Conftitutiones in facro monte Pannoniae
promulgatae fecundum, ac tertium Ladislai
decretorum librum efficiunt, ac fere ad fe-
curitatem publicam domi procurandam perti.
nent. Vt inueterata illa furandi, rapiendique
licentia efficaciter aliquando coerceretur, fo,
lenni iuramento ordines regni in comitiis con-
gregati, cauerunt, numquam fe fe furem ce-
laturos neque vlli crimen hoc parcitu,
ros (a). Leuiorum etiam furtorum VI. de.
nariorum reis membrorum mutilatio, vt na-
rium amputatio, et effoffio luminis dicta-
ta, (b) grauioribus furtis, quae X. denariis
aequiualerent, laquei poena decreta (c). Non
res modo, verum etiam colonos, aut feruos
praeteritorum temporum iniuria amiffos adeo
accurate dominis fuis reftitui voluit Ladislaus,
vt neque illi a facienda reftitutione excufa-
rentur , qui iam inde ab Andreae I. regis re-
gni initiis, feu ab A. 1045. quo Vathaiana 1045
feditio Hungariam corripuerat, alienum ali,
quid apud fe retinuere, ex quo tempore cum
dimidium prope feculum effluxiffet, neque
longi huius temporis praefcriptione tutis effe
licuit (d). Vt res cafu amiffae eo facilius pof-

(a) S. Ladislai decret. lib. II. cap. I. Lib. III. cap. I.
(b) Lib. II. cap. XII. §. IV. XIV. Lib. III. cap. VIII.
(c) Lib. II. cap. I. XII, XIV. Lib. III. cap. VIII.
(d) Lib. III, cap. II.

1

« PreviousContinue »