Page images
PDF
EPUB

narii coniuges, vel concubinas dimittere, aut si id nollent, a facris minifteriis arceri, munereque fuo fpoliari iubentur (a). Ex aduerfo, qui legitime prius coniuncti facer. dotio initiati erant, tamdju vxoribus fuis cohabitare permissi sunt , vfque dum de his fe. dis apostolicae mens cognofceretur. (b). Equidem ipfe Gregorius VII. pontifex, cetera rigidiflimus legum ecclefiafticarum vindex, vbi cleri erat penuria, facerdotes huiuscemodi legitimo iunctos matrimonio tolerandos aliquandiu putauerat (c). Ne porro disciplina monastica sensim a priniaeuo feruore deflueret, episcopis impofitum, vt coenobia fuae dioecefis crebrius per annum visitent, atque in caenobitarum mores diligenter inquirant (d). Ceterae leges Szaboltsenses videri poffunt in codice iuris patrii (e).

(0) Ibidem cap. I. II. et IV.
( 6.) Ibidem cap. III.
(c) Patet ex eius responso ad B. Alunannum episco.

puin Paslauiensem dato: Quod vero, inquit, de fa-
cerdotibus coniugatis interrogaftis, placet nobis, vt
in praefentiarum tum propter populorum turbario-
nes ; tum etiam propter bonorum inopiam, fcilicet,
quia paucissimi funt, qui fidelibus Christianis officia
religionis perfoluant ; pro tempore rigoremi canoni.
cum temperando, debearis sufferre. Apud Haniz.

Germ. faerae Tom. I. pag. 270. (2) Lib. I. cap. XXI. (e) Leges has copiofius explicatas lege apud cl. Pé

terfi conciliorum Tom. 1. ac apud cl, Katona Tom. II. a pag. 570.

S. IX.

Nonnullae constitutiones in S. Monte Pannoniae

promulgatue. Constitutiones in facro monte Pannoniae promulgatae fecundum, ac tertium Ladislai decretorum librum efficiunt, ac fere ad sea curitatem publicam domi procurandam perti.

Vt inueterata illa furandi, rapiendique licentia efficaciter aliquando coerceretur, lo lenni iuramento ordines regni in comitiis congregati, cauerunt, numquam se se furem cefaturos , neque vlli crimen hoc parcitu, ros (a). Leniorum etiam furtorum VI. de. nariorum reis miembrorum mucilatio, vt narium amputatio, et effoflio luminis dictata , (b) grauioribus furtis, quae X. denariis aequiualerent, laquei poena decreta (c). Non res modo , verum etiam colonos, aut seruos praeteritorum temporum iniuria amiffos adeo accurate dominis suis refticui voluit Ladislaus, vt neque illi a facienda reftitutione excusarentur, qui iam inde ab Andreae I. regis regni initiis, feu ab A. 1045. quo Vathaiana 1045 feditio Hungariam corripuerat, alienum ali, quid apud le retinuere, ex quo tempore cum dimidium prope feculum effluxiffet , neque longi huius temporis praescriptione tutis elle licuit(d). Vt res cafu amiffae eo facilius pof

(a) S. Ladislai decret. lib. II. cap. I. Lib. III. cap. I.
(6) Lib. II. cap. XII. §. IV. XIV. Lib. III. cap. VIII.
(c) Lib. II, cap. I. XII, XIV. Lib. III. cap. VIII,
(d) Lib, III, cap. II,

[ocr errors]

sent recuperari, lancicum , vt ferui , pecudes, et pecora a festo D. Georgii vsque diem D. Michaelis, frequentioribus in oppidis propalam in foro , ftatis diebus exponerentur : vt quod quisque suum fuisse demonstrasset, persoluto prius pro impensa interea cura litro, reciperet, (a), quod inftitutum fane quam voile hodiedum apud nos aliquomodo perseuerat. Porro cum diuturnis bellis pecorum, equorumque in primis numerus vehementer in Hungaria diminutus fuiller , limitaneorum comitatuum parochianis comitibus, sub dignitatis amissione; limitum autem cuftodibus, ac ipfis adeo excubitoribus fub libertatis iactura, perpetuaeque

seruitutis ctum, ne boues, aut equos citra expressam a rege licentiam e regno educi , er exteris diuendi finerent (b). Quodsi porro quaeftori extero data etiam fuit a rege poteftas boues, aut equos in Hungaria coemendi, ne tamen conceflum fibi numerum ille excederet, emprio coram regis praeftaldo, quem hodie commissarium diceres, fieri debuit(c). Denique, vt ceteras Ladislai regis fancciones praeteream ; illud quoque constitutum, vt qui conuentus illius decretis morem non gereret, fi praelatus sit, arbitrio regis plecta. tur ; si comes parochianus , comitatum amit

poena interdic

[merged small][ocr errors]

teret, fi centurio, aut nobilis; LV, pensis multaretur (a).

S. X.

Infaufta Hungarorum in Rufliam expeditio. Secundos vbiuis Hungarorum Ladislao im. perante fuccellus nonnihil obfcurauic finiItra expeditio in Russiam a Colomanno, rege juniore, Ladislai filio fufcepta. Venerat A. 1094a in Hungariam Iaroslaus Suetopolci1094 Rullorum ducis Hungaris foederati filius, opem aduersus Wolodorum Premisliensem ducem efflagitans : huius igitur iuuandi caufà Ladislaus filium Colomannum coronatum iam regem in antistitum , illustriumque virorum comitatu, cum VIII. armatorum millibus in Russiam dimisit: seu quod ipse, multis fractus laboribus, parum fida vteretur valetudine feu, vt bellicae virtutis, ac fortunae filii aliquod viuens adhuc caperet experimentum. Interea dum Colomannus Premisliam, quo Wolodorus se receperat, arctissima cingit obfidione, Lanca ducisla Wolodori coniux, gravillimo mariti discrimine commota , data, acceptaque fide, Hungarorum caftra fubiit, pedibusque Colomanni affufa, veniam, clementiamque marito implorauit. Ille iuuenili correptus impetu , supplicem, plorantemque

(a) Lib. III. cap. XV. Cetera vide in codice juris

patrii, et apud cl. Katona Toin. II. a pag. 630.
et 644.

matronam nulla habita aut fexus, aut conditionis racione , calce pedis parum humani. ter abactam, a suo conspectu sine mora iussit facellere, Lanca contumeliae dolore, et ira amens, commemorata , quam a Colomanno acceperat, iniuria, vicinos Rufliae principes, ac ipfos adeo Cumanos in subsidium euocat: cunctis rite ante dispositis, Colomannum oppugnationi intentum, fique securum , nocte concubia vndique magna vi adorti hoftes, magnam edidere ftragem; cum enim ob loci angustias, et caftrorum impedimenta , acies Hungarica explicați nequiret, fortiffimi quique viri cadebant inulti. Eo rerum articulo Colomannus vitam , falutemque fuam, nobilitatis Hungaricae fidei, ac virtuti acceptam debuit. Primores enim, ac nobiles suum esse rati, regis filium, atque heredem cum propriae etiam vitae jactura tueri, corporibus, clypeisque densatis omni ex parte protectum, continuos inter telorum imbres, patefacța vbiuis ferro via, non sine multa suorum caede, ac fanguine ex hoftium faucibus fortiter ereptum, e vallium anguftiis ad tu. tiora denique loca, feliciter eduxere : ceçidere eo in praelio IV. millia Hungarorum, quos inter Laurentius et kupanus episcopi : comites Gula, et Euzem de 'genere Almási, ac plurimi, alii illustres viri numerabantur. Castra cum thefauris , et impedimentis omniþus Russis in praedam cellere (a). Sinifter

fa) Dlugoslus Histor. Pol. lib. IV. ad A. 1094.

Mathias de Michoua. Clicon, Pol. lib. lll.

« PreviousContinue »