ordines, aduerfus difciplinam Latinae eccle- (a) Hos Gregorii VII. ad profliganda facerdotum S. VIII. Leges quaedam conuentus Szaboltsenfis. Qui ex Chriftianis, ad lucos fontes, et rupes ritu gentili facrificare deprehenfi effent, boue multari iubentur, (a) ex quo argue nondum ea aetate Hungaros omnes ex animo Chriftianam legem fuiffe fecutos. Iudaeis ve titum, Chriftianas puellas fibi coniugio iungere, aut feruas pariter Chriftianas accipere: has vna, atque illas illico auferri, venumdari, pecuniamque inde comparatam epifcopi manibus confignari oportuit, haud dubie, vt in pium aliquod opus conuerteretur (b). Qui vxorem fuam in adulterio deprehenfam dolore, et vindicta abreptus necauiffet, a poena, et quaeftione immunis effet tamdiu dum interfectae coniugis cognati eum in ius vocarent, tum enim crimen adulterii coram judicio probandum fuit (c). Quodfi vero maritus adulteram coniugem coram iudice accufaffet, haec poenam a facris canonibus conftitutam fubiret, qua abfoluta, fi maritus eam in thorum recipere amplius nollet, vterque innupti deinceps permanerent, quin eis liceret ad alia vota tranfire (d). Qui mulieri, vel virgini iter facienti vim attuliffet, ea dem, qua homicidae, poena plecteretur (e). Siquis dominicos, feftosque dies non obfer. uallet, aut vetitis ab ecclefia diebus carnibus vfus fuiffet, violatae legis ecclefiafticae crimen cippo inclufus XII. dierum ieiunio eluat, confimilem fubeat poenam dominus, fi ferui fui apud fe demortui; aut villicus, fi villani, vel hofpitis in praedio obeuntis cadauer, Chriftiano ritu fepeliendum, ad ecclefiam parochialem deferri non curauiffet (a). Vt debita iudiciis obferuantia procuraretur; fiquis figillo regio citarus ad tribunal comparere neglexiffet, meritum litis amitteret, ac infuper V. penfis auri multaretur; fi vero iudicis ordinarii figillum fpreuiffet, centum eius aetatis denarios perfolueret (b). Renouata lex D. Stepbani de pendendis epifcopo decimis, fimul vt fraus, dolufue omnis remoueretur, modus vna eas exigendi praefcriptus (c). Ecclefias praeteritorum bellorum calamitate defolatas, combuftas, aut folo aequatas parochiani fuo fumtu, et labore inftaurent; veftimenta nihilominus, calices, aliaue ad facrum minifterium neceffaria rex procuret. Illas autem ecclefias, quae fola vetuftate collapfae erant, erigendi_onus dioe cefanis epifcopis impofitum (d). Presbyteri, qui poft facros iam ordines illegitima iniere connubia, aut bigami, ac denique concubi (a) Ibidem cap. XXV. (b) Ibidem cap. XLI. et XLII. (c) Ibidem cap. XX. XXVII. XXX. XXXIII. et XL. (d) Ibidem cap. VII. et VIII. narii coniuges, vel concubinas dimittere, aut fi id nollent, a facris minifteriis arceri, munereque fuo fpoliari iubentur (a). Ex aduerfo, qui legitime prius coniuncti facerdotio initiati erant, tamdiu vxoribus fuis cohabitare permiffi funt, vfque dum de his fedis apoftolicae mens cognofceretur. (b). Equidem ipfe Gregorius VII. pontifex, cetera rigidiffimus legum ecclefiafticarum vindex, vbi cleri erat penuria, facerdotes huiufcemodi legitimo iunctos matrimonio tolerandos aliquamdiu putauerat (c). Ne porro difciplina monaftica fenfim a primaeuo feruore deflueret, epifcopis impofitum, vt coenobia fuae dioecefis crebrius per annum vifitent, atque in caenobitarum mores diligenter inquirant (d). Ceterae leges Szaboltsenfes videri poffunt in codice iuris patrii (e). (a) Ibidem cap. I. II. et IV. (c) Patet ex eius refponfo ad B. Alanannum epifco (d) Lib. I. cap. XXI. (e) Leges has copiofius explicatas lege apud cl. Péterfi conciliorum Tom. I. ac apud cl. Katona Tom. II. a pag. 579. S. IX. Nonnullae conftitutiones in S. Monte Pannoniae Conftitutiones in facro monte Pannoniae (a) S. Ladislai decret. lib. II. cap. I. Lib. III. cap. I. 1 |