Page images
PDF
EPUB

fent recuperari, fancitum, vt ferui, pecudes, et pecora a fefto D. Georgii vfque diem D. Michaelis, frequentioribus in oppidis propalam in foro, ftatis diebus exponerentur: vt quod quifque fuum fuiffe demonftraffet, perfoluto prius pro impenfa interea cura litro, reciperet, (a), quod inftitutum fane quam vtile hodiedum apud nos aliquomodo perfeuerat. Porro cum diuturnis bellis pecorum, equorumque in primis numerus vehementer in Hungaria diminutus fuiffet, limitaneorum comitatuum parochianis comitibus, fub dignitatis amiffione; limitum autem cuftodibus, ac ipfis adeo excubitoribus fub libertatis iactura, perpetuaeque feruitutis poena interdictum, ne boues, aut equos citra expreffam a rege licentiam e regno educi, et exteris diuendi finerent (b). Quodfi porro quaeftori extero data etiam fuit a rege poteftas boues, aut equos in Hungaria coemendi, ne tamen conceffum fibi numerum ille excederet, emptio coram regis praeftaldo, quem hodie commiffarium diceres, fieri debuit (c). Denique, vt ceteras Ladislai regis fanctiones praeteream; illud quoque conftitutum, vt qui conuentus illius decretis morem non gereret, fi praelatus fit, arbitrio regis plecta tur; fi comes parochianus, comitatum amit

(a) Lib. III. cap. XIII. et XX. (b) Lib. II. cap. XVI. et XVII. (e) Ibid. cap. XV. et XVIII.

1

teret, fi centurio, aut nobilis, LV. penfis
multaretur (a).

§. X.

Infaufta Hungarorum in Ruffiam expeditio. Secundos vbiuis Hungarorum Ladislao im perante fucceffus nonnihil obfcurauit finiftra expeditio in Ruffiam a Colomanno, rege iuniore, Ladislai filio fufcepta. Venerat A. 1094. in Hungariam Taroslaus Suetopolci1094 Rufforum ducis Hungaris foederati filius, opem aduerfus Wolodorum Premislienfem ducem efflagitans: huius igitur iuuandi caufa Ladislaus filium Colomannum coronatum iam regem in antiftitum, illuftriumque virorum comitatu, cum VIII. armatorum millibus in Ruffiam dimifit: feu quod ipfe, multis fractus laboribus, parum fida vteretur valetudine feu, vt bellicae virtutis, ac fortunae filii aliquod viuens adhuc caperet experimentum. Interea dum Colomannus Premisliam, quo Wolodorus fe receperat, arctiffima cingit obfidione, Lanca duciffa Wolodori coniux, grauiffimo mariti difcrimine commota, data, acceptaque fide, Hungarorum caftra fubiit, pedibusque Colomanni affufa, veniam, clementiamque marito implorauit. Ille iuuenili correptus impetu, fupplicem, plorantemque

(a) Lib. III. cap. XV. Cetera vide in codice iuris
patrii, et apud cl. Katona Tom. II. a pag. 630.
et 644.

1

matronam nulla habita aut fexus, aut conditionis ratione, calce pedis parum humanįter abactam, a fuo confpectu fine mora iuffit faceffere. Lanca contumeliae dolore, et ira amens, commemorata, quam a Colomanno acceperat, iniuria, vicinos Ruffiae principes ac ipfos adeo Cumanos in fubfidium euocat: cunctis rite ante difpofitis, Colomannum oppugnationi intentum, fuique fecurum, nocte concubia vndique magna vi adorti hoftes, magnam edidere ftragem: cum enim ob loci anguftias, et caftrorum impedimenta, acies Hungarica explicari nequiret, fortiffimi quique viri cadebant inulti. Eo rerum articulo Colomannus vitam, falutemque fuam, nobilitatis Hungaricae fidei, ac virtuti acceptam debuit. Primores enim, ac nobiles fuum effe rati, regis filium, atque heredem cum propriae etiam vitae iactura tueri, corporibus, clypeisque denfatis omni ex parte protectum, continuos inter telorum imbres, patefacta vbiuis ferro via, non fine multa fuorum caede, ac fanguine ex hoftium faucibus fortiter ereptum, e vallium anguftiis ad tutiora denique loca, feliciter eduxere: cecidere eo in praelio IV. millia Hungarorum, quos inter Laurentius et Kupanus epifcopi : comites Gula, et Euzem de genere Almafi, ac plurimi, alii illuftres viri numerabantur. Caftra cum thefauris, et impedimentis omnibus Ruffis in praedam ceffere (a). Sinifter

(a) Dlugoffus Hiftor. Pol. lib. IV. ad A. 1094. Mathias de Michouia. Chron. Pol. lib. lil.

hic belli huius exitus Colomannum deinceps in bellis fufcipiendis, gerendifue cautiorem reddidit certe is poftea rarius fortunam fuam vnius certaminis aleae commifit, maluitque regni fui fines confilio, et prudentia, quam armis tueri, atque augere, vt fuo lo ço narraturi fumus.

§. XI.

Ladislai obitus.

Cladem hanc paulo acerbior iactura anno infequente cumulauit. Cum Conradi nepotis fui Morauiae ducis caufa bellum in Bohemos apparat Ladislaus, grauiore morbo in ipfis regni limitibus corripitur, quem cum lethalem fibi fore praefagiret, coram regni primoribus, id quod ante iam conftitutum fuerat, rurfus ratum habuit: Colomanno in primis per celeres nuncios ad fe euocato, Hungariam refignauit, Almo vero nepoți Croatiam; fic cum regno vtrique fuccefforem dediffet, pie fufcepto SS. Euchariftiae Sacramento in caelos migrauit IV. Calendas Augusti id eft XXIX. Iulii, quae eo anno 1095. in 1095 dominicam XI. poft pentecoften inciderat, anno regni fui XIX. (a), Corpus piiffimi

apud Piftorium Tom. III. Chronicon M. Turo
tzii cap. LX.

(a) Chronicon cap. LIX: Anno D. MXCV, quarto
Kalendas Augufti Feria prima, id eft Dominica:
hoc eodem die XXIX Iulii Feftum depofitionis S,

regis, vt viuens iufferat, Varadinum dedu. ctum, in bafilica monafterii B. V. Mariae, per eumdem condita, tumulatum fuit, (a). Mortem tam pii, fortis, ac felicis principis ordinum omnium, fexus, et aetatis omnis luctus, et comploratio fecuta fuit, id quod interdictis triennio integro choreis, et mu ficis concentibus propalam teftari placuit. Lacrimae hae fubditorum, poftremum funt, idque finceriffimum amoris, et gratitudinis in demortuos principes tributum, quod nec timor extorquet, nec adulatio corrumpit (b). Verum communis ifte Hungarorum luctus non multo poft in laetitiam commutatus fuit, poftquam Deus multiplicibus prodigiis ad D. Ladislai tumulum patratis, non tam ereptum illum Hungaris; quam nouum in caelis tutelarem datum, declarauit, quibus omnibus rite examinatis, atque pro ecclefiae more probatis, agente Bela III. rege, Caeleftinus III. papa D. Ladislaum regem Sanctorum confel1192 forum caetui A. 1192. adfcripfit.

Ladistai conftanter olim in Hungaria celebratum fuiffe, teftantur vetera calendaria, alterum A. 1480. missali, alterum A. 1484. breuiario Strigonienfi praefixa. (a) Chronicon cap. LIX folius monafterii in honorem B. V. Mariae Varadini conditi; non item epifcopatus erecti meminit. Monafterii autem nomine olim capitula tam cathedralia; quam collegiata veniffe, notius eft, quam vt probari oporteat.

(b) Cetera D. Ladislai gefta vide apud cl. Ka na Tom. II. a pag. 389.

« PreviousContinue »