Page images
PDF
EPUB

quae fucurae funt, admonere: id, quod Iaco. bi patriarchae, et Iosephi Aegyptii exemplis fatis fuperque demonstracur. Verifimile quo. que videtur eadem occafione Geisae ducis filias Iuditham, Giselam et Saroltam, eiusdem. que germanum facro fonte ablutum ,

, quem Michaëlem appellatum fuisse chronica noftra teftantur (a). Hoc patre, ac fortaffe Adelbaide Polona matre editi funt Ladislaus, dictus Caluus , et Bafilius vulgo Vazul. Ducalis aulae exemplum num aliquos, et quos nomi , Datim ex Hungaris ad baptismum pertraxerit, i neminę adnotatum eft. Vt autem gentis suae conuerfionem accelerarer Geisa, horta. tu S. Adalberti, multos e Bohemia acciuit monachos ordinis S. Benedicti: his hodiedum et a numero, et ab obseruantia regulari celeberrimum ftruere coepit in monte Panno. piae coenobium: ex quo, velut e feminario quodam, quauis aetate operarii Apostolici , et plurimi ecclesiarum Hungaricarum antiftites prodiere, quibus potiffimum sua debet religio Christiana incrementa. Hunc in mo, dum remotis, quae et fidei facrofanctae pro: gressum, et calentia Geisae ducis vota ad eum diem morabantur, impedimentis, fponfio nuptialis inter Stephanum ducem, et Giselan Bauaram A, C. 995 peracta fuit. An sponla 996. illico in Hungariam aduecta fit; vel nuptiae ob teneram fortasse sponfae aetatem aliquamdiu dilatae fint ; nondum fatis exploracum

(a) Chronicon M. Turotzii cap. XXVIL.

est. (a) Illud tamen extra dubium videtur, Giselam iam A. C. 1000. fponfo suo cohabitasse, quod codem anno in reginam inaugurata memoretur. Cum porro Hungariam subiit, comitati eam sunt et honoris, et securitatis causa multi illustres viri , quos inter fuit Hermannus Norimbergensis (6): Plurimae insuper. Gernianorum militum, quaeftorum, et opificum familiae eadem tempestate in Hungariam iritrarunt, quibus D. Stephanus opportunis per regnum locis fuas affignauit sedes. Nominatim autem primos Szathmari. nensis ciuitatis conditores čum Gisela adue. nisse , fidem facit Andreae II. diploma ei ciuitati A.C. 123r. datum. (c).

S. XVI.

Geisae ducis obitus, coniux , liberi, et

propinqui.

otorum demum omnium compos Geisa, vbi filium Stephanum jam Christianum, nobiliffimae virginis sponsum, ac suum denique in

principatu successorem laetus vidit , viuere 997. defiit A. C. 997. quo Sanctus Adalbertus

gloriofam pro Chrifto mortem apud Prufros oppetiit. Coniux Geisae fcriptorum domesti.

(a) Consule Cl. Katona Histor. cit. pag. 651.
b) Chronicon cap. XVIII.
c) Cl. Schier in Reginis Hung. Primae ftirpis

pag. 41.

eorum teftimonio, vnica fuit Sarolta, Gyulae fenioris Transfiluanarum partium capitanei fi. lia, ex hac natus eft A. C. 979. Stephanus, 979. euius baptismus, fi eum, vt reapfe certum, ac indubitatum eft, a S. Adalberto suscepit, non alreri, quam A. C. 994. congruit , quo 994. diuus hic Antiftes Roma redux, Hungariam inuific. Sed neque illorum sustineri poteft opinio , qui Stepbanum mox, vt natus est facro latice hoc eodem anno ablutum exifti. mant: qua enim ratione tum, cum patri fuo in regno A. C. 997 fucceffit, adolescens iam 997. diçi (a), et ea , quae mox gessit , agere poterat, fi non prius, quam Ă. C. 994. in lu- 994, cem editus fuillet (6). Praeter D. Stephanum filium , tres insuper filias Geifan e Sarolta coniuge progenuiffe conftat : Iuditham Boleslao Polonorum duci A. 984. nuptam, 984. pofteaque repudiatam: Giselam Ottoni Vrseolo Venetiarum duci A. 1010. elocatam, Pe

IOIO . tri regis Hungariae matrem, et Saroltam Samuelis Abae palatini prius; dein regis coniugem (c).Quodfi quid perturbatae admodum M. Turotzii narrationi deferendum eft (d), his addi poteft quarta filia Anonyma, quae Ottoni Wilhelmo Burgundiae duci nu.

(a) Charcuit. vit. S. Steph. S. V.
6) Console Cl. Katona Hift. crit, duc. p. 577.584.

et 625.
(c) De Geisae dueis prolibus solide ac erudite disse-

rit Cl. Cornides Geneal. Reg. Hung. cap. XI, a pag.

322. item a pag. 167.
(d) Chronicon Turotzii XXXIV,

pserit; cui coniugio etfi locum daremus , afsentiri tamen non possumus Cl. Autori hiftoriae Crit, Reg. Hungariae , vt ex eodem, Petrum regem prognatum afferamus , (a). Quid porro de Adelbaide , Miecislaui Poloniae ducis filia, quam Poloni scriptores Gei, Sae Hungarorum ducis coniugem , quin etiam fancti Stephani matrem vno quasi ore affirmant, sentiendum ? Equidem domestici scriptores omnes, vnius folum Geisac coniugis Saroltac Transliluanae meminerunt, ex qua etiam D. Stepbanum non fine fomniis prodigio similibus in lucem editum vnanimi confenfu affeue.

rant (6). Eadem haec Sarolta Transsiluana 994. circa A. 994. in viuis adhuc fuiffe colligitur

inde, quod S. Adalbertus legationem miserit ad eam Geisae ducis coniugem, quae totum regnum viri manu tenuit, et, quae erant viri, ipsa regebat, qua duce erat Cbristianitas coepta. (c) Quae encomia non alteri certe, quam Saroltae Transliluanae conueniunt , quam conftat et fuisse Christianam et Hungarorum conuersioni dedifle initium. Quodfi igitur S. Adalberti, Hungariam praedicatione fua excolentis , temporibus superftes adhuc fuit Sarolta ducisla , Adelbaidi Polonae in Geisae ducis thoro locus esse non poteft, Vt

(a) Opinionem hanc multis propugnatam rationum

momentis vide Hist. crit. Tom. I. pag. 476.
(6) De hoc argumento lege Cl. Comides çit. operis

pag. 313
(0) Autor vitae S. Adalberti M. cap. V.

tamen aliquid Polonis scriptoribus tribuamus," verofimile eft , Adelbaidem Hungarorum duci, non quidem Geisae ; sed huius germano Micbaệli in manus conuenille; atque ex hac genitum fuifle Ladislaum Caluum , et Basilium. Coniecturae huic si locum demus, non erit iam difficile, çaufam dare, cur Andreas, Bela, et Leuenta duces, Ladislai Calui filii, exortam in caput suum , fub exitum vitae S. Stephani tempeftatem declinaturi, ad Poloniae ducem camquam cognatum suum se re. ceperint. Error itaque in folo nomine cu. bat : vt adeo fi Geisae substituas Michaelem germanum, Hungarorum ducem ; vera fit Polonorum de Adelbaide , Hungarorum duci collocata, narratio. Connubium hoc et Huna garis auspicatum; er Polonis perhonorificum fuit. Hac enim matre orti sunt omnes Hungariae reges , qui inde ab Andrea I. vsque ad Andream III. apud nos imperarunt.

[ocr errors]
« PreviousContinue »