Page images
PDF
EPUB

femper conftabat autoritas; quia tamen publicis regni negotiis intento arduum fuit priuatorum lites difcernere; graue praeterea, ac fumtuofum videbatur litigantibus, a nobilium iudicis, aut comitis parochiani fententia ad curiam regiam, fenatumque regalem appellare; fingulis in dioecefibus fynodos inftituit Colomannus, menfe Maio, et Octobri quotannis celebrandas: His porro dioecefanum epifcopum, comites parochianos, vicecomites, nobilium iudices, et alios delectos viros e fingulis comitatibus, dioecefis ambitu comprehenfis, intereffe oportuit, caufafque omnes ex aequo dirimere. Suprema fynodi huius fuit autoritas eius enim iurisdictioni praelati, comites, Almi ducis, ac ipfius adeo regis aulae miniftri fuberant: fiquis femel, iterum, ac tertio fynodi fententia fuccubuit, omni deinceps caruit appellatione (a). Sic multiplicatis per XII. iam tum dioecefes tribunalibus, quamplurimas vno, eodemque tempore lites abfolui, terminarique oportuit. Quodfi tamen euenerat, vt rex ipfe regnum obiret, gemini nobilium iudices praefto erant: qui ei diffenfiones, ac querimonias populi proponerent, quas ipfe poftea decideret. Si autem iudices ipfi a populo accufarentur, palatini comitis erat caufam cognofcere (b). Vt autem

(a) Colomanni decret. lib. I. cap. II. VII. vfque XIII. item XXIV. et LXIV.

(b) lbidem cap. XXXVII,

iudices de teftium in iudiciis fide eo certiores redderentur, hi antequam ad teftimonium perhibendum admitterentur, confeffione facramentali animum prius expiare iuffi funt, id ipfum facere iubebantur Pristaldi, seu commiffarii affiftentes, per quos mandata regis, aut iudicum fententiae executioni da bantur (a). Semel in periurio deprehenfus in perpetuum deinceps a teftimonio arcebatur (b). Promifcuus ante, fub S. Ladislao in omnibus prope ecclefiis, ferri candentis, et aquae bullientis ad caufae veritatem, aut innocentiam probandam vfus, ita reftrictus; vt nonnifi in cathedralibus ecclefiis, et praepofituris Polonienfi, atque Nitrienfi adhiberetur (c). Vt de vicinorum populorum moliminibus eo celerius rex edoceretur, fimul etiam eiusdem mandata eo facilius ad omnes perferrentur; praeter equos illos, qui regis, ducis Almi, ceterorumque aulae miniftrorum iter facientium vfibus deferuiebaut, alii infuper fonipedes fingulis in comitatibus, per idonea loca diftributi, publico fumtu alebantur, vt eis nuncii publici vltro, citroque commeantes vterentur, quibus pariter palatini iudicio ftipendia ex aerario regni praebebantur (d): ex quo inftituto fane quam vtiliffimo veredariorum poftea vfus introdu

ctus

(a) Ibidem XXVI. et XXIX.
h) Ibidem cap XXVII.
:) Ibidem cap. XXII.
(d) Ibidem cap. XXXVI.

ctus fait. Confimili cura rem oeconomicam regni complexus Colomannus, ita priuatorum commodis profpexit, vt aerarii etiam publici lucra falua effe voluerit. Circa nobilium iura, quae poffeffionaria dicimus, illud publica fanctione ftabilitum: bona, terrae, praedia, ac alia quaecumque emolumenta quae ex D. Stephani donatione nobiles tene bant, ad vtriusque fexus heredes, ac pofteritates vniuerfas hereditario iure tranfirent quae autem fancti regis fucceffores ad eum diem contulerant; nonnifi mafculino fexui propria effent, quo forte exftincto, exfoluta prius iuxta legem D. Stephani quarta puellari, rex occuparet (a). De iis nihilominus, quae quis emptione aquifiuiffet, liberum fuit cuiuis pro arbitrio difponere (b). Porro cum reges nonnulli, munificentiae limites egreffi, prouentus quosdam, ad vfus aulae regiae ve teri iure, et confuetudine fpectantes, parum caute inter clientes fuos diftribuiffent, iacturae huius magnitudinem paulo grauius fentire coepit Colomannus, vt propalam conqueri non erubuerit, aulam fuam eapropter rerum neceffariarum penuria laborare. rum igitur prouentuum regalium partem aliquam, poffefforibus ademtam, aulae fuae vfibus poftliminio reftituit. Tales fuere pifcinae fuperfluae monafteriorum, tales item piftrinae, fiue molae, quas omnes, nifi a

Ho

[blocks in formation]

/D. Stephano donatae fuiffent, fibi vindicauit (a). Tributorum ea aetate per Hungariam colligi folitorum indicium faciunt quaedam leges Colomanni. Cum antea liberi homines feu in ciuitatibus, feu in praediis, ac terris tam priuatorum, quam regiis degentes nullo difcrimine VIII. denarios liberos pro libertate fua regi numerauerint, ea deinceps ratio conftituta eft, vt I. Liberi illi, qui regi regnum obeunti equos, aut currus impedimentis deuehendis deferuituros praeftabant, nonnifi IV. denarios numerarent. II. Liberi domibus propriis carentes, ciuitatum inquilini octo denarios.III. Hofpites feu aduenae, ciuitatum terram colentes, aut dimidium ciuilis triburi, aut feptem denarios. IV. Hofpites cuiuf cumque nationis, quibus priuati domini fuas terras ac praedia locauerant, nonnifi confuetos octo denarios liberos regi foluerent, nec quidquam porro pro opere, feu lucro eidem dependerent, inde enim cenfus domino fundi cedebat. V. Denique hofpites Caftellani, qui caftrorum regiorum terras colebant, non folum liberos denarios, verum etiam cenfum aliquem ab opere, feu lucro, quod in fundo regis fecerant, praeftare tenerentur (b). Cenfus hic, quem bofpites fundi domino, et tributum, quod regi dabant, feffionum, et curiarum, quas iidem tenebant, numero refpondebant: quapropter cum feffio, aut curia,

(a) Ibidem cap. XV. XVI. et XVIII.
(1) Ibidem cap. XXXV, LXXX, et LXXXI.

[ocr errors]

3

vt iam alibi oftendimus, Mardurina appellari confueuerit in Sclauonia; patet iam quid tributi Mardurinarum nomine intelligi oporteat (a). Vectigal hoc moderate admodum, ac iufta cum proportione fub Colomanno rege exactum fuiffe, docemur ex bulla aurea Andreae II. quae iubet Mardurinas ad conftitutum a Colomanno rege morem reuocari (b). Quo autem vniuerfa haec tributa eo diligentius colligi, eoque fidelius aerario regio poffent inferri, negotium datum comitibus parochianis, vt idoneos iudicio fuo homines, fingulis feffionum, aut curiarum centuriis praeficiant centuriones; qui tributa fuis in centuriis ad amuffim exigant, atque Strigonium ad feftum D. Michaelis diem tranfmittant, idque tanta cum accuratione, atque rigore, vt fiquid e fumma tributorum deeffet, id comites parochiani duplo farcirent. Atque tum primum Strigonii et comites ipfi, et centuriones fua accipiebant ftipendia (c). Vt incolarum tam colonorum, quam opificum induftria acueretur, fimul ac adiuuaretur, qui merces proprias, aut labore fuo paratas venum exponebat, fimplex folummodo vectigal; quaeftores autem duplex pende

(a) Vide fuperius introduct. in nouae Hungar. hiftoriain §. X.

(b) Art. XXVII. Bullae aureae. Marturinae iuxta confuetudinem a Colomanno conftitutam foluantur. (c) Decret, Colomanni lib. I. cap. LXXIX.

« PreviousContinue »