Page images
PDF
EPUB

bant (a). Ne Iudaei dolo, fraude, et exag geratis foenerationibus Chriftianos circumuenire poffent, contractus omnes, cum mutui, tum emptionis, aut venditionis, propalam fieri, in fcriptum redigi, vtriusque que partis figillo et teftium fubfcriptione roborari neceffe fuit (b). Facta quidem fuit Iudaeis poteftas agros fibi comparandi, atque excolendi, vetitum tamen alibi, quam in ciuitate epifcopi domicilium figere (c). Quoniam militia omnis ea aetate ex equitibus conftabat, ne Hungari equorum penuria aliquando laborarent, feuere interdictum, equos Hungaricos exteris venumdare: (d) fed neque aliud pecorum genus, quam boues, licebat ad vicinas prouincias venum propellere (e). Quamuis per has, pluresque alias, quas confulto praeteriuimus, leges gentis fuae felicitati abunde tum profpectum effe cenfuerit Colomannus, vt tamen palam faceret, plurimum fe in Diuina ope fiduciae collocare, publica lege fancitum voluit, vt in ecclefiis omnibus pro fua regis falute, et regni ftabilitate quotidie preces ad Deum funderentur, (f) fine cuius adiutorio inania funt hominum confilia, conatusque omnes inutiles.

(a) Ibidem cap. XXXIII. et XXXIV.
(b) Ibidem lib. II. cap. II et III.
(c) Ibidem lib. I cap. LXXV.

(d) Ibidem cap. LXXVI.

() Ibidem cap. LXXVII, §. I.

(f) Lib. II. cap. VI. (ƒ)

§. VIII.

Quid in legibus poenalibus a Colomanno immutatum ?

Albericus clericus, decretorum Colomanni compilator, non immerito illius commendat manfuetudinem, quod feueriflimas poenas a D. Stephano, ceterisque regibus latas egregie mitigauerit. Equidem fi leges, quas poe nales dicimus, penitius infpiciamus, poenam mortis fere penitus fublatam reperiemus: homicidas quippe, parricidas, ac mulieres partum fuum necantes, tantum abeft, vt gladio fubiectos voluerit Colomannus, vt potius ad archidiaconorum, et epifcoporum tribunal deferri praeceperit, poenitentiis ecclefiafticis, ac multis pecuniariis plectendos (a). Confimiliter maritis ius ademit, vxores in adulterio deprehenfas necandi, probandum in iudicio erat crimen adulterii, vt de crimine conuicta mulier ad vfitatas ecclefiae poenas condemnetur (b). Id vniuerfim e Colomanni legibus eruitur, eum plurimum fiduciae in fpirituali per epifcopos, et paftores animorum regimine collocaffe: per hos ille rudem populum in Diuinis, humanisque legibus inftitui, atque a recto tramite exerrantem paterne corrigi maluit, quam fuppliciis excruciari: vt adeo nemini mirum videri de

(a Decret. Colomanni lib. I. cap. L. et LVIII. (6) Ibid. lib. I. cap. VIII.

beat; cum omnium prope criminum reos ad facros iudices relegatos fuiffe legerit. Quapropter Colomanni aetate fynodica fanctione decretum fuit, vt epifcopi fingulis in ciuitatibus fuae dioecefis geminas domos erigerent in quas criminibus notati includerentur, qui illic ieiunio, corporis caftigatione, aliisue poenis delicti grauitati commenfuratis coercerentur, vna vero paternis facerdotum monitis ad meliorem frugem, vitamque Chriftianam reuocarentur (a). Haec Colomanni in delinquentes indulgentia, nouum eft fingularis illius humanitatis, atque manfuetudinis argumentum, vt adeo quae Albericus clericus de regis huius laudibus commemorat, minime cenferi debeant ex adulatione fuiffe profecta (b).

S. IX.

Multiplex Almi ducis inconftantia. Opinio illa, quae pofteriori aeuo de Colomanni regis crudelitate apud chronicorum noftrorum fcriptores inualuerat, ex atroci bus diffidiis, cum Almo duce fat diu exercitis, ortum duxit. Verum haec ipfa diffidia

(a) Epifcopi in vnaquaque ciuitate duas domos ad coercendos poenitentes faciant. Inter canones fynodi fub Colomanno rege celebratae, editae a cl. Koller. Hiftor, Epifcop. Quinqueeccles, Appendice II. pag. 382.

(b) Praefationem Alberici ad Decretum Colomanni lege in Codice iuris patrii.

nullatenus Colomanni feueritati, fed foedae, ac multiplici Almi ducis inconftantiae tribuenda funt. Cefferat ille, vt fuo loco diximus, Croatiam Colomanno regi, a quo viciffim tertiam Hungariae partem ducatus titulo moderandam accepit; quin etiam in fupremae maieftatis communionem adfcitus, folo prope nomine a ftudiofiffimo fui rege diffe rebat. Vigebat eos inter decennio propemodum fumma animorum confenfio, (a), ac idcirco optata pace, ac tranquillitate Hungaria fruebatur. Verum poftquam a Dalmatia, S. coronae Hungaricae iuribus A. 1 105. affer- 1105 ta, domum reditum fuit (b), credibile eft, ducem, vt mobilis erat animi, indicio aliquo poenitudinem prodidiffe, quòd Croatiae regno, noua nunc Dalmatiae acceffione cumulato, adeo facile olim decefferit: cumque illic imperare poterat, domi patrueli fuo fubeffe elegerit. Quapropter cum apud domefticos aeque, ac exteros fcriptores non obfcure innuatur Almum Colomanno regnum eripere voluiffe (c), id profecto non de Hun

(a) Indicio eft Colomanni decret. lib. I. cap. IX. X. XII. et XXXVI.

(b) Huic tempori apprime conuenit, quod chroni

con narrat cap. LX. Cumque rex ad propria reuerteretur, et dux Almus ad ducatum iret, quidam iniqui diabolico freti confilio coeperunt inter eos accufare. (c) Annalifta Saxo apud Eccardun Tom. I.adA, 1108. Eo tempore orta fimultate inter Colomannum regem Pannoniae, germanumque eius vocabulo Almum,

garia, , quae numquam illum regem fuum agnouerat, fed de Croatia accipiendum effe exiftimamus. Haec animi aegrimonia, in Almo duce animaduerfa, fatis erat aulae affentatoribus, quos iam D. Stephanus olim feuera lege coercitos voluerat (a), vt, grauiffimis fufpicionibus vtriusque animo iniectis, atroces regem inter, atque ducem difcordias fuf. citarent (b): quin eo rem adduxere, vt alter alterius infidias metuens, eodem prope tempore ad arma conuolarint: cum mutuo iam in confpectu ftarent aduerfi exercitus, folo Tibifco flumine diuifi, primores regni tot ciuium innocentum indignam caedem prohibituri, habito prius inter fe confilio, miffo internuncio Grack appellato, regem hor tati funt, vt, data fibi mutuo fide, colloquium cum duce iniret, fublatisque inanibus odiorum caufis, priftinam cum eodem renouaret concordiam. Cui confilio cum rex pro ea, qua erat animi facilitate, paruiffet, diffipatis vno colloquio fimultatibus , renouataque amicitia, exercitus vterque ab armis difceflit. Verum affentatores telam, quam orfi erant,

quod vterque fibi potius regiam competere diguitatem iure gentis illius contenderet. (a) S. Stephani decret lib. II. cap. LIII. (b) Dicebant enim duci: Domine dux, rex infidia tur tibi, et capere te vult: deinde regi dicebant: Dux tibi pofuit infidias, et, fi non cuftodieris te, fcias procul dubio te moriturum. Hoc autem audientes ambo iuuenes, et lafciui, feruentes, congres gauerunt exercitum. Chron. cap. LX,

« PreviousContinue »