Page images
PDF
EPUB

iterum profecuti, adeo rurfus ducis animum timore compleuerant, vt is male fibi metuens, Paffauium A. 1106. fuga euaferit, au 1105 xilia e Germania comparaturus, quae cum non obtinuiffet, facti poenitens in Hunga riam rediit, iterumque a Colomanno in gratiam receptus fuit. Nondum annus euolutus erat, cum repetitae iam inconftantiae con feius Almus nouas fibi a Colomanno infidias ftrui exiftimans, in Poloniam fe recepi, obtentisque illic auxiliis fretus, A. 1107, aper- 1107 to bello Colomannum appetere aufus, Abauiuarienfem arcem expugnauit. Hic cum eum rex obfediffet, atque ille oppugnationi tolerandae diutius imparem fe effe videret, tantum in Colomanni clementia fiduciae colloca uit, vt ex arce egreffus, ad eiusdem fe pedes fupplex abiecerit veniamque violatae toties fidei implorarit. Benigne fupplicem accepit Colomannus (a): ne tamen ille porro res nouas moliri, Hungariamque turbis mifcere poffet, ita clementiam temperandam putauit, vt Almus, ducatu fuo priuatus, Dömöffini deinceps idoneis ad tuendam ducis dignitatem ftipendiis contentus viueret. rum neque hac offenfi toties regis clementia ad quietem reuocari potuit: priuatae enim vitae impatiens, ac non folius iam Croatiae. regni, verum etiam ducatus culpa fua amiffi dolore amens, vias omnes follicite circumfpicere, confiliaque cum amicis cudere coe

(4) Chronicon cap. cit.

Ve

pit, quibus ducatum faltem iterum fibi affereret. Occulta haec molimina cum regis vigilantiam minime effugerent, quo ducí vires, animumque aliquid audendi adimeret, bonis quibusdam, ante donatis, ac ftipendiorum fortaffe parte aliqua fpoliatum paulo arctioribus circumfcripfit limitibus. Atque 1108 haec caufa fuit, vt Almus A. 1108. Dömöffino clam in Auftriam, atque inde in Germaniam ad Henricum V. caefarem abierit: vbi exaggeratis, quas a Colomanno rege perpeffus erat iniuriis, non modo caefaris, verum etiam imperii Germanici principum animos ad commiferationem, auxiliaque fibi ferenda permouit (a). Hanc belli Colomanno inferendi occafionem eo libentius arripuit Henricus, quod dudum iam ei infenfus erat, ob partem aliquam Dalmatiae Iftriam fortaffe, quae imperii Romani iuribus obnoxia effe tum credebatur, ab eodem occupatam (b). Sed

(a) Annalista Saxo apud Eccardum Tom. I. Spolia-
tus, inquit, tam rebus, quam ducatu, quo inter Hun-
garos claras, et vt decuit fratrem regis a rege fe-
cundus claruit, Almus, regem Henricum adiit, et
in auribus totius fenatus, miferias fuas deplorans,
Romani imperii magnificentiam in compaffionem, ac
defenfionem fui flectere curauit. Item Otto Frifin-
genfis apud Vrftifium Tom. I. pag. 146. Colo-
mannus Hungarorum rex fratrem fuum Almum de
confortio regni fufpectum habens, perfequitur, qui
profugus ad regem Henricum V. veniens, iniuriam-
que fuam deplorans, auxilium eius impetrat.
(b) Annalista Saxo loc. cit. Ergo rex Henricus
Almi querelis motus, infuper etiam, quod Coloman-
mus fines regni fui, fcilicet in locis maritimis, in-
waferit, Hungariam cum exercitu petit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

neque de fucceffu belli dubitabat caefar, quod falfo fibi perfuaferat, vt primum Hungariae fines attigiffet, potiorem Hungarorum partem Alino duci adhaefuram. Ipfe itaque caefar copias Germanicas exeunte Septembri menfe, ad Hungariam adduxit. Verum bellum hoc citra vllam fanguinis effufionem amice terminatum fuit. Colomannus belli iniufte fibi inferendi damna a fubditis fuis auerfuruş, caefaris colloquium expetiit: neque ille id detrectauit, cum quod Colomannum iufto inftructum exercitu cerneret, tum vero, quod contra, ac fperauerat, nemo ex Hungaris Almi ducis caufa ad eumdem tranfierit. Eo itaque colloquio cum multiplices iniurias ab Almi ducis inconftantia fibi toties illatas expofuiffet, paratumque iterum

ad ei ignofcendum animum declaraffet, adeo luculenter caufae fuae aequitatem caefari probauit, vt is fatis habens Colomannum rurfus Almo duci conciliaffe, ne tentato quidem bello domum redierit (a). Haec

(a) Rikardus Canonicus Newburgenfis ad A. 1108. refert: Henricum V. regem comitatus eft Lewpoldus ad fines Hungarorum cum militibus fuis, fed non pugnatum: quia Colomannus rex fratri fuo Almo, metu imperatoris, conciliatus eft. Apud Pray. Annal. Reg. Hang, Part I. pag. 1o8. Chronicon noftrum cap. LXII. Imperator propter ducem Almum mouit exercitum ingentem, et venit in confinium Hungariae, vt colloquium cum rege Colomonno baberet, et inter eos pacem firmaret: quod er factum eft. Rex autem imperatori plurima dona mifit, et fic bonorifice repatriauit,.

omnia, qui animo a praeiudicatis opinionibus. libero expenderit, tantum abeft, vt Colomannum de feueritate, crudelitateque accufet, vt potius fingularem eius patientiam, et in condonandis tot iniuriis facilitatem admiretur.

S. X.

Almus dux, eiusdemque filius Bela oculis
orbantur.

Henrico V. caefare hunc in modum a tuendis porro Almi ducis partibus abstracto, vt omnem deinceps auxiliorum aliunde obtinendorum fpem inconftanti homini adimeret Co1108 lomannus, eodem adhuc anno 1108. Boleslaum Polonorum ducem ad fe in Scepufium inuitauit, vbi folenni foedere inter vtramque gentem percuffo, gemini illi principes ad communes amicos, communes item hoftes habendos femet obftrinxerunt, quod foedus vt eo firmius effet, atque eo certior redderetur aduerfus Almi ducis molimina Stephani, Colomanni filii, in regno Hungarico fucceffio, placuit huic filiam Boleslai Iuditham defpondere, (a) quae tamen numquam illi poftea in manus conuenit; quemadmodum neque illud recte a Polonis fcriptoribus configna

(a) Cromerus de rebus Polon. lib. V. De conuentu hoc meminit etiam Chron. Polon. principum Tom. I. pag. 28. Apud cl. Schier pag. 81.

[ocr errors]

tum eft, hac tempeftate Iuditham dotis titulo Scepufienfem prouinciam Hungaris attuliffe, quam quidem iam Arpadi ducis aetate finibus Hungaricis infertam fuiffe, nemo eft, qui ignoret (a). Sic vbi Colomanni regis prudentia, fibi et Germanica, et Polonica auxilia detracta effe vidit Almus, aliquot annis quietem domi vel inuitus coluit. At poftremo demum Colomanni vitae anno, in grauiffimam incidit fufpicionem, quafi id ageret, vt exclufo Stephano regis filio, Belam filium ad folium eueheret. Num id Almus reapfe molitus fit, aut etiam rem tantam Dömöffini conclufus et inops tentare potuerit, arduum eft definire. Illud tamen certum eft, nonnullos ex aulae adminiftris, vel potius affentatoribus ; quo in numero fuere Marcus, filius Simonis, et Achilles, filius Iako, Almum ducem de regni ambitu, occultisque ad remouendum a folio Stephanum molitionibus regi accufaffe, autoresque fuiffe, vt ad filium periculo omni eximendum, vfitata apud Graecos affectati regni poena, et Almum, et Belam oculis orbatos, regno inhabiles redderet. Vrgebant porro accufationem tum quam maxime, cum Colomannum regem lethali capitis morbo laborantem, haud diu fuperftitem fore praefagiebant. Tu telam fcilicet Stephani, pueri tum adhuc, atque per aetatem regno imparis ambiebant,

(a) Argumentum hoc erudite, vt folet, pertractat cl, Katona Hiftor. crit. Tom. III, pag, 245,

« PreviousContinue »